Vitruvius:
De Architectura
Boek I - II -
III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X
Boek I
Praefatio
[1] Cum divina tua
mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque
virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur
et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et
senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque
gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta
et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore
interpellans subirem tui animi offensionem.
[2] Cum vero
adtenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei
constitutionem habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum,
ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas
imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi
praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem,
ideo quod primum parenti tuo de eo fueram notus et eius virtutis studiosus.
Cum autem concilium caelestium in sedibus immortalitatis eum dedicavisset
et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem studium
meum in eius memoria permanens in te contulit favorem.
Itaque cum
M. Aurelio et P. Minidio et Cn. Cornelio ad apparationem balistarum
et scorpionem reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et cum
eis commoda accepi, quae cum primo mihi tribuisiti recognitionem, per
sorosis commendationem servasti.
[3] Cum ergo
eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem inopiae
timorem, haec tibi scribere coepi, quod animadverti multa te aedificavisse
et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et privatorum
aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur
curam habiturum. Conscripsi praescriptiones terminatas ut eas adtendens
et ante facta et futura qualia sint opera, per te posses nota habere.
Namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes.
Caput Primum
[1] Architecti est
scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, [cuius
iudicio probantur omnia] quae ab ceteris artibus perficiuntur. Opera
ea nascitur et fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac
trita usus meditatio, quae manibus perficitur e materia cuiuscumque
generis opus est ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem est.
quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque
explicare potest.
[2] Itaque
architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus essent exercitati,
non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem; qui
autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non
rem persecuti videntur. At qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis
ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti.
[3] Cum in
omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt,
quod significatur et quod significant. Significatur proposita res, de
qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum
explicata. Quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui
se architectum profiteatur. Itaque eum etiam ingeniosum oportet esse
et ad disciplinam docilem. Neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina
sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus sit,
peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit,
philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit
ignarus responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes
cognitas habeat.
[4] Quae cur
ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti
commentariis memoriam firmiorem efficere possit. Deinde graphidis scientiam
habere, quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare
valeat. Geometria autem plura praesidia praestat architecturae; et primum
ex euthygrammis circini tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum
in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum
directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis ragionibus caeli
lumina recte ducuntur. Per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur,
mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones
geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
[5] Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe
in operibus architecti designant, de quibus argumentis rationem, cur
fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas
muliebres stolatas, quae cariatides dicuntur, pro columnis in opere
statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus
ita reddet rationem Caria, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus
contra Graeciam consensit. Postea Graeci per victoriam gloriose bello
liberati communi consilio Cariatibus bellum indixerunt. ltaque oppido
capto, viris interfectis, civitate declarata matronas eorum in servitutem
abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere,
uti non una triumpho ducerentur, sed aeterno, servitutis exemplo gravi
contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate. Ideo qui
tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagines
oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Cariatium
memoriae traderetur.
[6] Non minus
Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataeeo proelio pauca manu infinitum
numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho
spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis
civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt. Ibique
captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis
punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent
timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes
gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati. Itaque ex eo
multi statuas Persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt,
et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus. Item sunt
aliae eiusdem generis historiae, quarum notitiam architectos tenere
oporteat.
[7] Philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit
adrogans, sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod
est maximum; nullum enim opus vere sine fide et casitate fieri potest;
ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum,
sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec
enim philosophia praescribit. Praeterea de rerum natura, quae graece
physiologia dicitur, philosophia explicat. Quam necesse est studiosius
novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones. Ut etiam
in aquarum ductionibus. Insursibus enim et circuitionibus et librata
planitie expressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt,
quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia principia
rerum naturae noverit. Item qui Ctesibii aut Archimedis et ceterorum,
qui eiusdem generis praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit,
nisi his rebus a philosophis erit institutus.
[8] Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam
notam habeat, praeterea balistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas
possit recte facere. In capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina
hemitoniorum, per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes,
qui non praecluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures
certos et aequales fecerunt. Bracchia enim, quae in eas tentiones includuntur,
cum extenduntur, aequaliter et pariter utraque plagam mittere debent;
quodsi non homotona fuerint, inpedient directem telorum missionem.
[9] Item theatris vasa area, quae in cellis sub gradibus mathematica
ratione conlocantur quae Gracei echeia appellant; sonitûm et discrimina
ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione
diatesseron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici sonitus conveniens
in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior
et suavior ad spectatorum perveniat aures. Hydraulicas quoque machinas
et cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus efficere
nemo poterit.
[10] Disciplinam vero medicinae novisse oportet propter inclinationem
caeli, quae Graeci climata dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres
aut pestilentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla salubris
habitatio fieri potest. Iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria
sunt aedificiis communibus parietum ad ambitum stillicidiorum et cloacarum,
luminum. Item, aquarum ductiones et cetera quae eiusmod sunt, nota oportet
sint architectis, uti ante caveant quam instituant aedificia, ne controversiae
factis operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus scribendis
prudentia cavere possit et locatori et conductori; namque si lex perite
fuerit scripta; erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur.
Ex astrologia autem cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio,
etiam caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus; quorum
notitiam si quis non habuerit, horologiorum rationem omnino scire non
poterit.
[11] Cum ergo
tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis
ac pluribus, non puto posse iuste repente profiteri architectos, nisi
qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia
plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum
architecturae.
[12] Ac fortasse mirum videbitur inperitis hominibus posse naturam tantum
numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere. Cum autem animadverterint
omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere,
fieri posse faciliter credent; encyclios enim disciplina uti corpus
unum ex his membris est composita. Itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus
variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque
omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque de
veteribus architectis Pythius, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est
architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus
et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis
industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
[13] Id autem re non expeditur. Non enim debet nec potest esse architectus
grammaticus, uti fuerit Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus
ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos
non inperitus nec plastes quemadmodem Myron seu Polyclitus, sed rationis
plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non aniatrologicus,
nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in is non inperitus.
Non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singularis quisquam
consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere
vix cadit in potestatem.
[14] Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere
summum effectum, sed etiam ipsi qui privatim proprietates tenent artium,
non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum. Ergo si in
singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aevo perpetuo
nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui
pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum facere,
ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices superet qui singulis
doctrinis adsiduitatem cum industria summa praestiterunt?
[15] Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non animadvertit
ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione,
ex his autem unum proprium esse eorum qui singulis rebus sunt exercitati,
id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem,
uti medicis et musicis et de venarum rythmo ad pedem motus, ut si vulnus
mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit non accedet musicus,
sed id opus proprium erit medici; item in organo non medicus sed musicus
modulabitur, ut aures suae cantionibus recipiant iucunditatem.
[16] Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de
sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis diatessaron
et diapente, a geometris de visu qui graece logos opticos appellatur;
ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat
ad disputandum. Operum vero ingressus qui manu aut tractationibus ad
elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum
sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis
partes et rationes earum mediocriter habet notas, eas quae necessariae
sunt ad architecturam, uti, si quid de his rebus et artibus iudicare
et probare opus fuerit, ne deficiatur.
[17] Quibus vero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae,
ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus
habere notas, praetereunt offica architectorum et efficiuntur mathematici.
Itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt, quod pluribus
telis disciplinarum sunt armati. Hi autem inveniuntur raro, ut aliquando
fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius
Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis,
qui multas res organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus
inventas atque explicitas posteris reliquerunt.
[18] Cum ergo
talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed
paucis viris habere concedatur, officium vero architecti omnibus eruditionibus
debeat esse exercitatum, et ratio propter amplitudinem rei permittat
non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocris scientias habere disciplinarum,
peto, Caesar, et a te et ab is, qui ea volumina sunt lecturi, ut, si
quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum, ignoscatur.
Namque non uti summus philisophus nec rhetor disertus nec grammaticus
summis rationibus artis exercitatus, sed ut architectus his litteris
inbutus haec nisus sum scribere. De artis vero potestate quaeque insunt
in ea ratiocinationes polliceor uti spero, his voluminibus non modo
aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate
me sine dubio praestaturum.
Caput Secundum
[1] Architectura
autem constat ex ordinatione, qua graece taxis dicitur, et ex dispositione,
hanc autem Graeci diathesin vocitant, et eurythmia et symmetria et decore
et distributione quae graece oeconomia dicitur.
[2] Ordinatio
est modica membrorum operis commoditas separatim universeque proportionis
ad symmetriam comparatio. Haec componitur ex quantitate quae graece
posotes dicitur. Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptio
e singulisque membrorum partibus universi operis conveniens effectus.
Dispositio
autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus
operis cum qualitate. Species dispositionis, quae graece dicuntur ideae,
sunt hae: ichnographia, orthographia, scaenographia. Ichnographia est
circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur formarum in
solis arearum descriptiones. Orthographia autem est erecta frontis imago
modiceque picta rationibus operis futuri figura. Item scaenographia
est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum
omnium linearum responsus. Hae nascuntur ex cogitatione et inventione.
Cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus
propositi cum voluptate. Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio
ratioque novae rei vigore mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionum.
[3] Eurythmia
est venusta species commodusque in conpositionibus membrorum aspectus.
Haec efficitur, cum membra operis convenientia sunt altitudinis ad latitudinem,
latitudinis ad longitudinem, et ad summam omnia respondent suae symmetriae.
[4] Item symmetria
est ex ipsius operis membris conveniens, consensus ex partibusque separatis
ad universae figurae speciem ratae partis responsus. Uti in homonis
corpore e cubito, pede, palmo, digito ceterisque particulis symmetros
est eurythmiae qualitas, sic est in operum perfectionibus. Et primum
in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut
etiam embatere, ballista e foramine, quod Graeci peritreton vocitant,
navibus interscalmio, quae dipechyaia dicitur, item ceterorum operum
e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
[5] Decor
autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum auctoritate.
Is perficitur statione, quod graece thematismo dicitur, seu consuetudine
aut natura. Statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia
sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum et species et
effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes vidimus. Minervae
et Marti et Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter virtutem
sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae,
Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates,
quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et
volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni,
Dianae Libero Patri ceterisque diis qui eadem sunt similtudine, si aedes
ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo
more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur eorum institutio
proprietatis.
[6] Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur, cum aedificiis interioribus
magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta. Si
enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles
et inhonestos, non erunt cum decore. Item si doricis epistlyiis in coronis
denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis et ionicis epistyliis
[capitulis] exprimentur triglyphi, translatis ex alia ratione proprietatibus
in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus
institutis.
[7] Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis saluberrimae
regiones aquarumque fontes in his locis idonei eligentur, in quibus
fana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti et eorum deorum
quorum plurimi medicinis aegri curari videntur. Cum enim ex pestilenti
in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus
aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent. Ita efficietur,
uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat
opiniones. Item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab
oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno
pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione,
quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed
est certa inmutabilis die perpetuo.
[8] Distributio
autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus
sumptus ratione temperatio. Haec ita observabitur, si primum architectus
ea non quaeret, quae non potuerunt inveniri aut parari nisi magno. Namque
non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec
sappinorum nec marmoris copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum
conportationes difficiles sunt et sumptuosae. Utendum autem est, ubi
non est harena fossicia, fluviatica aut marina lota; inopiae quoque
abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pinu;
reliquaque his similiter erunt explicanda.
[9] Alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum
et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia alte disponentur.
Namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur, aliter quibus
ex possessionibus rusticis influunt frustus; non idem feneratoribus,
aliter beatis et delicatis; potentibus vero, quorum cogitationibus respublica
gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino faciendae sunt aptae omnibus
personis aedificiorum distributiones.
Caput Tertium
[1] Partes ipsius
architecturae sunt tres: aedificatio gnomonice, machinatio. Aedificatio
autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum
in publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio.
Publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis,
altera religionis, tertia opportunitatis. Defensionis est murorum turrimque
et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata,
religionis deorum immortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio,
opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus,
fora, porticus, balinea, theatra, inambulationes ceteraque, quae isdem
rationibus in publicis locis designantur.
[2] Haec autem
ita fieri debent, ut habeatur ratio firmitatis, utilitatis, venustatis.
Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fundamentorum ad solidum depressio,
quaque e materia, copiarum sine avaritia diligens electio; utilitatis
autem, [cum fuerit] emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio
et ad regiones sui cuiusque generis apta et conmoda distrtbutio venustatis
vero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus
iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
Caput Quatrum
[1] In ipsis vero
moenibus ea erunt principia. Primum electio loci saluberrimi. Is autem
erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans
necque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde sic vitabitur
palustris vicinitas. Cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum
pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium
venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent, efficient
locum pestilentem. Item si secundum mare erunt moenia spectabuntque
ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod per aestatem caelum
meridianum sole exoriente caelescit meridie ardet; item quod spectat
ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere fervet.
[2] Igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in
his locis sunt, vitiantur. Hoc autem licet animadvertere etiam ex is,
quae non sunt animalia. In cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit
a meridie nec ab occidente, sed a septentrione, quod ea regio nullo
tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis. Ideo
etiam et granaria quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant,
obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est adversa
a solis cursu, non diu servantur.
[3] Nam semper calor cum excoquit aeribus firmitatem et vaporibus fervidis
eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes
efficit inbecillas. Ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis
natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit,
uti in omne genus formae faciliter fabricetur; et idem, cum molle et
candens refrigeretur tinctum frigida, redurescat et restituatur in antiquam
proprietatem.
[4] Licet etiam considerare haec ita esse ex eo quod aestate non solum
in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore
fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones
efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non
minus etiam quae ab frigidis regionibus, corpora traducuntur in calidas,
non possunt durare sed dissolvuntur; quae autem ex calidis locis sub
septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant inmutatione loci
valitudinibus sed etiam confirmantur.
[5] Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab his regionibus
quae caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere. Namque e
principiis quae Graeci stoicheia appellant, ut omnia corpora sunt conposita,
id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali
temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
[6] Ergo in quibus corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc
interficit dissolvitque cetera fervore. Haec autem vitia efficit fervidum
ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur
e mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si umor occupavit corporum
venas inparesque eas fecit, cetera principia ut a liquido corrupta diluuntur,
et dissolvuntur conpositionibus virtutes. Item haec e refrigerationibus
umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus. Non minus aeris
etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo
infirmat cetera principia terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
[7] Sed si
qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque
naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit
discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam
piscium, longe aliter terrestrium natura. Volucres minus habent terreni,
minus umoris, caloris temperate, aeris multum: igitur levioribus principiis
conpositate facilius in aeris impetum nituntur. Aquatiles autem piscium
naturae quod temperatae sunt a calido plurimumque et aeris et terreni
sunt conpositae, sed umoris habent oppido quam paulum, quo minus habent
e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque
cum ad terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terrestria,
quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni
plurimumque umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in
aqua vitam tueri.
[8] Ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et e principiis
animalium corpora composita sensu percipimus et exsuperationibus aut
defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus, quin
diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones eligamus,
cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.
[9] Itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem. Maiores
enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is locis, quibus aut oppida
aut castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si erant
livida et vitiosa primo alia immolabant dubitantes utrum morbo an pabuli
vitio laesa essent. Cum pluribus experti erant et probaverant integram
et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo; ibi constituebant munitiones;
si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant idem in humanis
corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique
copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus
rebus salubritatem.
[10] Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae
videantur, licet animadvertere et cognoscere agris Cretensium, qui sunt
circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas civitates Gnoson
et Gortynam. Dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora;
sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson, si quae autem ex altera parte
proxime Gortynam non, habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes
de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rudendo inminuerunt
lienes. Ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod
etiam Cretenses asplenon vocitant. Ex eo licet scire cibo atque aqua
proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
[11] Item
si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare
fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem,
eaque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum ratione videbuntur
esse constituta. Fossis enim ductis aquae exitus ad litus, et mare tempestatibus
aucto in paludis redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus
non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de suberioribus
locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine necantur.
Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum
Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia
sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
[12] Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes
neque flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescant et umores
graves et pestilentes in is locis emittunt.
Item in Apulia
oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive,
quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis
fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando
pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt,
ut his idoneum locum ad moenia transferenda conquireret elegeretque.
Tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis
secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque
R. petit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas
divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit. His
confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit.
Itaque nunc Salpini quattuor milia passus progressi ab oppido veteri
habitant in salubri loco.
Caput Quintum
[1] Cum ergo his
rationibus erit salubritatis moenium conlocandorum explicatio regionesque
electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones
aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerint
ad moenia conportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta
sic sunt facienda, uti fodiantur, si queant inveniri, ad solidum et
in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videantur, crassitudine
ampliore quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur
quam solidissima structura.
[2] Item turres sunt proiciendae in exteriorem partem, uti, cum ad murum
hostis impetu velit adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus
apertis telis vulnerentur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis
aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circundandum ad loca praecipitia
et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva. Namque
cum ita factum fuerit, tum dextrum latus accedentibus, quo scuto non
erit tectum proximum erit muro. Conlocanda autem oppida sunt non quadrata
nec procurrentibus angulis sed circuitionibus, uti hostis ex pluribus
locis conspiciatur. In quibus enim anguli procurrunt, difficiliter defenditur
quod angulus magis hostem tuetur quam civem.
[3] Crassitudinem autem muri ita faciendam censeo, uti armati homines
supra obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint,
dum in crassitudine perpetuae tabulae oleagineae ustilatae quam creberrime
instruantur, uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fibulis
his teleis conligatae aeternam habeant firmitatem; namque ei materiae
nec caries nec tempestates nec vetustas potest nocere, sed ea et in
terra obruta et in aqua conlocata permanent sine vitiis utilis sempiterno.
Itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes
murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non cito vitiabuntur.
[4] Itervalla autem turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia
ab alia sagittae missionis, uti, si qua oppugnetur, tum a turribus,
quae erunt dextra sinistra, scorpionibus reliquisque telorum missionibus
hostes reiciantur. Etiamque contra inferiores turrium dividendus est
murus intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint interioribus
partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa. Hostis enim si quam
partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et, si celeriter
administraverint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem
penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
[5] Turres itaque rutundae aut polygoneae sunt faciendae; quadratas
enim machinae celerius dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt,
in rotundationibus autem, uti cuneus, ad centrum adigendo laedere non
possunt. Item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime
sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae
ceterae eis valent nocere.
[6] Sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus
extra murum ex alto loco planu pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda.
Itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus
et altitudinibus quam amplissimis, deinde fundamentum muri deprimendum
est intra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine, ut opus
terrenum facile sustineatur.
[7] Item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore
introrsus amplo spatio, ita uti cohortes possint quemadmodum in acie
instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere. Cum
autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc inter
ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori fundamento, pectinatim
disposita quemadmodum serrae dentes solent esse conlocentur; cum enim
sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in parvas
partes; neque universa pondere premens poterit ulla ratione extrudere
muri substructiones.
[8] De ipso autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo
non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas
non possumus habere. Sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum
aut coctus later sive crudus, his erit utendum. Non enim, uti Babylone
abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum
habent murum, sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates
habere tantas eiusdem generis utilitatis, uti ex his comparationibus
ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
Caput Sextum
[1] Moenibus circumdatis
secuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportuum
ad caeli regionem directiones. Dirigentur haec autem recte, si exclusi
erunt ex angiportis venti prudenter. Qui si frigidi sunt, laedunt; si
calidi, vitiant; si umidi, nocent. Quare vitandum videtur hoc vitium
et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire.
Quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum
et eleganter, sed positum non prudenter. In qua civitate auster cum
flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur
in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere
propter vehementiam frigoris.
[2] Ventus autem est aeris fluens unda cum incerta motus redundantia.
Nascitur cum fervor offendit umorem et impetus factionis exprimit vim
spiritus flatus. Id autem verum esse ex aeolis aereis licet aspicere
et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis
exprimere veritatem. Fiunt enim aeoli pilae aereae caveae, -- habent
punctum angustissimum -- quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem;
et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem et fervere
coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. Ita scire et iudicare
licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli
ventorumque naturae rationibus.
[3] Exclusi fuerint; non solum efficient corporibus valentibus locum
salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui
in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae,
in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur.
Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regionibus, quae sunt
supra scriptae, haec: gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis,
sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus
curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus
concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus
est, ventorum agitationibus extenuatur, unaque a vitiosis corporibus
detrahit sucum et efficit ea exiliora. Contra vero lenis et crassus
aer qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam
stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his
sunt inpliciti morbis.
[4] Nonnullis
placuit esse ventos quattuor: ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie
austrum, ab occidente aequinoctiali favonium, ab septentrionali septentrionem.
Sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime
quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem
marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum
imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque
eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit
dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur
et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti
in dicem virgam teneret.
[5] Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno
eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter
favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem
et solanum aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiat numerus
et nomina et partes, unde flatus certi ventorum spirent. Quod cum ita
exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit
ratiocinandum.
[6] Conlocetur ad libellam mormoreum amusium mediis moenibus, aut locus
ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium non desideretur, supraque
eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon, indagator umbrae
qui graece sciotheres dicitur. Huius antemeridiana hora circiter hora
quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde
circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae longitudinis signum,
ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis. Itemque observanda
postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit circinationis
lineam et fecerit parem antemeridiane umbrae postmeridianam, signanda
puncto.
[7] Ex his duobus signis circino decusatim describendum, et per decusationem
et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana
et septentrionalis regio. Tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis
lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea,
qua tangit carcinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione
et meridiana et septentrionali parte. Tunc ex signis his quattuor per
centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas circinationes
perducendae. Ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio.
Reliquae partes dextra ac sinistra tres, aequales et tres his distribuendae
sunt in tota rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum designatate
sint in descriptione. Tum per angulos inter duas ventorum regiones et
platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
[8] His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus
et vicis ventorum vis molesta. Cum enim plateae contra derectos ventos
erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens
conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur.
Quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum derectiones vicorum,
uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur.
[9] Fortasse
mirabuntur i qui multa ventorum nomina noverunt, quod a nobis expositi
sunt tantum octo esse ventis. Si autem animadverterint orbis terrae
circuitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione
caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis
methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium,
quae fiunt passus trecenties et decies quinquiescentena milia, huius
autem octava pars quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta
triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in
tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus
varietates mutatione flatus faciat.
[10] Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet,
africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis
temporibus etesiae, ad latera cauri circias et corus, circa septentrionem
thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias,
circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes
tenentis in extremis euricircias et volturnus. Sunt autem et alia plura
nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis
tracta.
[11] Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit de subterranea
parte, versando pulsat aeris umorem et impetu scandendo prudens exprimit
aurarum antelucano spiritu flatus. Qui cum exorto sole permanserunt,
euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis
euros videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas
aurion fertur esse vocitatus. Sunt autem nonnulli qui negant Eratosthenem
potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. Quae sive est certa
sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes
regionum, unde spiritus ventorum oriuntur.
[12] Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem
sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.
Quoniam haec
a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est
mihi in extremo volumine formas sive uti Graeci schemata dicunt, duo
explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus
oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis derectionibus
vicorum et platearum evitentur nocentes flatus. Erit autem in exaequata
planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra,
ubi est B, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae,
ubi est B, circumagatur linea rotundationis. Reposito autem gnomone
ubi antea fuerat, expectanda est dum decrescat faciatque iterum crescendo
parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis,
ubi erit littera C. Tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C circino
decusatim describatur, ubi erit D; deinde per decusationem et centrum,
ubi est D, perducatur linea ad extrernum, in qua linea erit littera
E et F. Haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.
[13] Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinque
centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi
est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litterae G H.
Item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis
et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra,
ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae
perducendae. Ita quod erit spatium ab G ad H, erit spatium venti austri
et partis meridianae: item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
Reliquae partes dextra tres ac sinistra tres dividendae sunt aequaliter,
quae sunt ad orientem, in quibus litterae L M, et ab occidente, in quibus
sunt litterae N et O. Ab M ad O et ab L ad N perducendae sunt lineae
decusatim. Et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia in circumitionem.
Quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie
incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum
et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum
O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem
I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. Ita his confectis
inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum
divisiones.
Caput Septimum
[1] Divisis angiportis
et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem
civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus.
Et si erunt moenia secundum mare, area ubi forum constituatur, eligenda
proxime portum, sin autem mediterraneo, in oppido medio. Aedibus vero
sacris, quorum deorum maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi
et Iunoni et Minervae, in excelsissimo loco unde moenium maxima pars
conspiciatur, areae distribuantur. Mercurio autem in foro, aut etiam
ut Isidi et Serapi in emporio; Apollini Patrique Libero secundum theatrum;
Herculi, in quibus civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra,
ad circum: Marti extra urbem sed ad campum; itemque Veneri ad portum.
Id autem etiam
Etruscis haruspicibus disciplinarum scripturis ita est dedicatum, extra
murum Veneris, Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat
in urbe adulescentibus, seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique
vi e moenibus religionibus et sacrificiis evocata ab timore incendiorum
aedificia videantur liberari. Martis vero divinitas cum sit extra moenia
dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea
defensa a belli periculo conservabit.
[2] Item Cereri extra urbem loco, quo nomine semper homines, nisi per
sacrificium, necesse habeant adire; cum religione, caste sanctisque
moribus is locus debet tueri. Ceterisque diis ad sacrificiorum rationes
aptae templis areae sunt distribuendae.
De ipsis autem
aedibus sacris faciundis et de arearum symmetriis in tertio et quarto
volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae
copiis quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem
habeant usum, exponere, commensus aedificiorum et ordines et genera
singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.
|