Catalepton
Tekst en werkvertaling I De qua saepe tibi venit; sed, Tucca, videre non licet: occulitur limine clausa viri. de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi; namque si occulitur, longe est, tangere quod nequeas. venerit, audivi. sed iam mihi nuntius iste 5 quid prodest? illi dicite, cui rediit. II Corinthiorum amator iste verborum, iste, iste rhetor, namque quatenus totus Thucydides, tyrannus Atticae febris: tau Gallicum, min et sphin ut male illisit, ita omnia ista verba miscuit fratri. 5 III Aspice quem valido subnixum Gloria regno altius et caeli sedibus extulerat: terrarum hic bello magnum concusserat orbem, hic reges Asiae fregerat, hic populos; hic graue seruitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat 5 (cetera namque uiri cuspide conciderant), cum subito in medio rerum certamine praeceps corruit e patria pulsus in exilium. tale Deae numen: tali mortalia nutu fallax momento temporis †hora dedit. 10 iv Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae, tangere quas terras, quosque uidere homines, dispeream, si te fuerit mihi carior alter (alter enim qui te dulcior esse potest?), cui iuueni ante alios diui diuumque sorores 5 cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona, cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus; doctior o quis te, Musa, fuisse potest? o quis te in terris loquitur iucundior uno? (Clio †nam certe candida non loquitur.) 10 quare illud satis est, si te permittis amari: nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi? v Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae, inflata rhoezo non Achaico uerba; et uos, Selique Tarquitique Varroque, scholasticorum natio madens pingui, ite hinc, inane cymbalon iuuentutis; 5 tuque, o mearum cura, Sexte, curarum, uale, Sabine; iam ualete, formosi. nos ad beatos uela mittimus portus magni petentes docta dicta Sironis, uitamque ab omni uindicabimus cura. 10 ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam sane, dulces Camenae (nam fatebimur uerum, dulces fuistis), et tamen meas chartas reuisitote, sed pudenter et raro. vi Socer, beate nec tibi nec alteri, generque Noctuine, putidum caput, tuoque nunc puella talis et tuo stupore pressa rus abibit? ei mihi, ut ille uersus usquequaque pertinet: 5 'gener socerque, perdidistis omnia'. vii Si licet, hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam 'dispeream, nisi me perdidit iste Pothus'; sin autem praecepta uetant me dicere, sane non dicam, sed: 'me perdidit iste puer'. viii Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle— uerum illi domino tu quoque diuitiae— me tibi, et hos una mecum, quos semper amaui, si quid de patria tristius audiero, commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi 5 Mantua quod fuerat quodque Cremona prius. ix Pauca mihi, niueo sed non incognita Phoebo, pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides. uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi, uictor qua terrae, quaque patent maria, horrida barbaricae portans insignia pugnae, 5 magnus ut Oenides, utque superbus Eryx, nec minus idcirco uestros expromere cantus maximus, et sanctos dignus inire choros. hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, quid de te possim scribere, quidue tibi; 10 namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi debuit, hortandi maxima causa fuit. pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas, carmina cum lingua tum sale Cecropia, carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris, 15 carmina quae Pylium uincere digna senem. molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus Moeris pastores et Meliboeus erant, dulcia iactantes alterno carmina uersu qualia Trinacriae doctus amat iuuenis. 20 certatim ornabant omnes heroida diuae, certatim diuae munere quoque suo. felicem ante alias o te scriptore puellam: altera non fama dixerit esse prior— non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset, 25 quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen; candida cycneo non edita Tyndaris ouo; non supero fulgens Cassiopea polo; non defensa diu †multum† certamine equorum, optabant †grauide quam sibi quaeque manus, 30 saepe animam generi pro qua pater inpius hausit, saepe rubro pro qua sanguine fluxit humus; regia non Semele, non Inachis Acrisione, inmitti expertae fulmine et imbre Iouem; non cuius ob raptum pulsi liquere penates 35 Tarquinii patrios filius atque pater, illo quo primum dominatus Roma superbos mutauit placidis tempore consulibus. multa, neque inmeritis, donauit praemia alumnis, praemia Messallis maxima Publicolis: 40 nam quid ego inmensi memorem studia ista laboris, horrida quid durae tempora militiae? castra foro solitos, urbi praeponere castra, tam procul hoc †gnato,† tam procul hac patria? inmoderata pati iam frigora iamque calores? 45 sternere uel dura posse super silice? saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum? saepe mare audendo uincere, saepe hiemem? saepe etiam densos inmittere corpus in hostes? communem belli non meminisse deum? 50 nunc celeris Afros, periurae milia gentis, aurea nunc rapidi flumina adire Tagi? nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem, uincere et Oceani finibus ulterius? non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes; 55 quin ausim hoc etiam dicere: uix hominum est. ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem, ipsa sibi egregium facta decus parient; nos ea quae tecum finxerunt carmina diui, Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie. 60 si laudi aspirare humili, si adire Cyrenas, si patrio Graios carmine adire sales possumus, optatis plus iam procedimus ipsis: hoc satis est: pingui nil mihi cum populo. x Sabinus ille, quem uidetis, hospites, ait fuisse mulio celerrimus, neque ullius uolantis inpetum cisi nequisse praeterire, siue Mantuam opus foret uolare, siue Brixiam. 5 et hoc negat Tryphonis aemuli domum negare nobilem insulamue Ceryli, ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio, bidente dicit attodisse forcipe comata colla, ne Cytorio iugo 10 premente dura uulnus ederet iuba. Cremona frigida, et lutosa Gallia, tibi haec fuisse et esse cognitissima, ait Sabinus; ultima ex origine tua stetisse dicit in uoragine, 15 tua in palude deposisse sarcinas, et inde tot per orbitosa milia iugum tulisse, laeua siue dextera strigare mula siue †utrumque ceperat. neque ulla uota semitalibus deis 20 sibi esse facta praeter hoc nouissimum: paterna lora †proximumque† pectinem. sed haec prius fuere: nunc eburnea sedetque sede seque dedicat tibi, gemelle Castor, et gemelle Castoris. 25 xi Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae dicunt, a, nimio pocula dura mero? 'uobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur fata: quid inmeriti crimen habent cyathi?' scripta quidem tua nos multum mirabimur: et te 5 raptum et Romanam flebimus historiam. sed tu nullus eris. peruersi, dicite, Manes, hunc superesse patri quae fuit inuidia? xii Superbe Noctuine, putidum caput, datur tibi puella quam petis, datur; datur, superbe Noctuine, quam petis. sed, o superbe Noctuine, non uides duas habere filias Atilium? 5 duas, et hanc et alteram, tibi dari? adeste nunc, adeste: ducit, ut decet, superbus ecce Noctuinus hirneam. Thalassio, Thalassio, Thalassio. xiii Iacere me, quod alta non possim, putas, ut ante, uectari freta, nec ferre durum frigus aut aestum pati, neque arma uictoris sequi? ualent, ualent mihi ira et antiquus furor 5 et lingua qua †assim† tibi, seu prostitutae turpe contubernium sororis (o quid me incitas, quid, inpudice et inprobande Caesari?), seu furta dicantur tua, 10 et helluato sera patrimonio in fratre parsimonia, uel acta puero cum uiris conuiuia, udaeque per somnum nates, et inscio repente clamatum insuper 15 'Thalassio, Thalassio'. quid palluisti, femina? an ioci dolent? an facta cognoscis tua? non me uocabis, pulchra, per Cotytia ad feriatos fascinos; 20 nec deinde te mouere lumbos in †ratulam prensis uidebo altaribus, flauumque propter Thybrim olentis nauticum uocare, ubi adpulsae rates caeno retentae sordido stant in uadis 25 macraque luctantes aqua; neque in culinam et uncta compitalia dapesque duces sordidas, quibus repletus et saliuosis †aquis obesam ad uxorem redis, 30 et aestuantes †docte† soluis pantices, †osiculisque† lambis sauiis. nunc laede, nunc lacesse, si quidquam uales. en nomen adscribo tuum, cinaede Lucci. iamne liquerunt opes, 35 fameque genuini crepant? uidebo habentem praeter ignauos nihil fratres et iratum Iouem scissumque uentrem et hirneosi patrui pedes inedia turgidos. 40 xiv Si mihi susceptum fuerit decurrere munus, o Paphon, o sedes quae colis Idalias, Troius Aeneas Romana per oppida digno iam tandem ut tecum carmine uectus eat, non ego ture modo aut picta tua templa tabella 5 ornabo, et puris serta feram manibus: corniger †hos aries humilis† et maxima taurus uictima sacratos sparget honore focos, marmoreusque tibi †aut† mille coloribus ales in morem picta stabit Amor pharetra. 10 adsis o Cytherea: tuus te Caesar Olympo et Surrentini litoris ara uocat. xv Vate Syracosio qui dulcior, Hesiodoque maior, Homereo non minor ore fuit, illius haec quoque sunt diuini elementa poetae, et rudis in uario carmine Calliope. xvi [†Callide mage sub hec celi est iniuria secli antiquis, hospes, non minor ingeniis, et quo Roma uiro doctis certaret Athenis— ferrea sed nulli uincere fata datur.] |