|
L. ANNAEI SENECAE AD SERENVM
DE TRANQUILLITATE ANIMI
I. 1 Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant,
Seneca, in aperto posita, quae manu prehenderem,
quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non
continua, sed ex intervallis redeuntia, quae vel
molestissima dixerim, ut hostes vagos et ex
occasionibus assilientes, per quos neutrum licet,
nec tamquam in bello paratum esse nec tamquam in
pace securum. 2 Illum tamen habitum in me maxime
deprehendo (quare enim non verum ut medico fatear?),
nec bona fide liberatum me iis quae timebam et
oderam, nec rursus obnoxium. In statu ut non
pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum
nec aegroto nec valeo. 3 Non est quod dicas omnium
virtutum tenera esse principia, tempore illis
duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae
in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae
famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora
convalescere: et quae veras vires parant et quae ad
placendum fuco quodam subornantur exspectant annos
donec paulatim colorem diuturnitas ducat. Sed ego
vereor ne consuetudo, quae rebus affert constantiam,
hoc vitium mihi altius figat: tam malorum quam
bonorum longa conversatio amorem induit. 4 Haec
animi inter utrumque dubii, nec ad recta fortiter
nec ad prava vergentis, infirmitas qualis sit, non
tam semel tibi possum quam per partes ostendere.
Dicam quae accidant mihi; tu morbo nomen invenies. 5
Tenet me summus amor parsimoniae, fateor: placet non
in ambitionem cubile compositum, non ex arcula
prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis
splendere cogentibus expressa, sed domestica et
vilis, nec servata nec sumenda sollicite; 6 placet
cibus quem nec parent familiae nec spectent, non
ante multos imperatus dies nec multorum manibus
ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens
arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec
patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua
intraverit; 7 placet minister incultus et rudis
vernula, argentum grave rustici patris sine ullo
nomine artificis, et mensa non varietate macularum
conspicua nec per multas dominorum elegantium
successiones civitati nota, sed in usum posita, quae
nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec
accendat invidia. 8 Cum bene ista placuerunt,
praestringit animum apparatus alicuius paedagogii,
diligentius quam in tralatu vestita et auro culta
mancipia et agmen servorum nitentium, iam domus
etiam qua calcatur pretiosa et, divitiis per omnes
angulos dissipatis, tecta ipsa fulgentia, et
assectator comesque patrimoniorum pereuntium
populus. Quid perlucentes ad imum aquas et
circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar
scaena sua dignas? 9 Circumfudit me ex longo
frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria
et undique circumsonuit: paulum titubat acies,
facilius adversus illam animum quam oculos attollo;
recedo itaque non peior, sed tristior, nec inter
illa frivola mea tam altus incedo, tacitusque morsus
subit et dubitatio numquid illa meliora sint. Nihil
horum me mutat, nihil tamen non concutit. 10 Placet
imperia praeceptorum sequi et in mediam ire rem
publicam; placet honores fascesque non scilicet
purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis
propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde
mortalibus paratior utiliorque sim: promptus,
imperitus, sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum,
quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo
non misit. 11 Ubi aliquid animum insolitum arietari
percussit, ubi aliquid occurrit aut indignum, ut in
omni vita humana multa sunt, aut parum ex facili
flens, aut multum temporis res non magno aestimandae
poposcerunt, ad otium convertor, et, quemadmodum
pecoribus, fatigatis quoque, velocior domum gradus
est. 12 Placet intra parietes rursus vitam coercere:
nemo ullum auferat diem, nihil dignum tanto impendio
redditurus; sibi ipse animus haereat, se colat,
nihil alieni agat, nihil quod ad iudicem spectet;
ametur expers publicae priuvataeque curae
tranquillitas. 13 Sed, ubi lectio fortior erexit
animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia,
prosilire libet in forum, commodare alteri vocem,
alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen
conaturam prodesse, alicuius coercere in foro
superbia in male secundis rebus elati. 14 In studiis
puto mehercules melius esse res ipsas intueri et
harum causa loqui, ceterum verba rebus permittere,
ut qua duxerint, hac inelaborata sequatur oratio.
Quid opus est saeculis duratura componere? Vis tu
non id agere, ne te posteri taceant! Morti natus es:
minus molestiarum habet funus tacitum. Itaque
occupandi temporis causa in usum tuum, non in
praeconium, aliquid simplici stilo scribe: minore
labore opus est studentibus in diem. 15 Rursus, ubi
se animus cogitationum magnitudine levavit,
ambitiosus in verba est altiasque ut spirare, ita
eloqui gestit, et ad dignitatem rerum exit oratio.
Oblitus tum legis pressiorisque iudicii, sublimius
feror et ore iam non meo. 16 Ne singula diutius
persequar, in omnibus rebus haec me sequitur bonae
mentis infirmitas, cui ne paulatim defluam vereor,
aut, quod est sollicitius, ne semper casuro similis
pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse
pervideo. Familiariter enim domestica aspicimus, et
semper iudicio favor officit. 17 Puto multos
potuisse ad sapientiam pervenire, nisi putassent se
pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent,
quaedam opertis oculis transiluissent. Non est enim
quod magis aliena iudices adulatione nos perire quam
nostra. Quis sibi verum dicere ausus est? quis non,
inter laudantium blandientiumque positus greges,
plurimum tamen sibi ipse assentatus est? 18 Rogo
itaque, si quod habes remedium quo hanc
fluctuationem meam sistas, dignum me putes qui tibi
tranquillitatem debeam. Non esse periculosos hos
motus animi nec quicquam tumultuosi afferentes scio;
ut vera tibi similitudine id de quo queror exprimam,
non tempestate vexor, sed nausea: detrahe ergo
quicquld hoc est mali, et succurre in conspectu
terrarum laboranti.
II. 1 Quaero mehercules iamdudum, Serene, ipse
tacitus, cui talem affectum animi similem putem, nec
ulli propius admouerim exemplo quam eorum qui, ex
longa et graui ualetudine expliciti, motiunculis
leuibusque interim offensis perstringuntur et, cum
reliquias effugerunt, suspicionibus tamen
inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et
omnem calorem corporis sul calumniantur. Horum,
Serene, non parum sanum est corpus, sed sanitati
parum assueuit, sicut est quidam tremor etiam
tranquilli maris motusque, cum ex tempestate
requieuit. 2 Opus est itaque non illis durioribus,
quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi,
alicubi irascaris, alicubi instes grauis, sed illo
quod ultimum uenit, ut fidem tibi habeas et recta
ire te uia credas, nihil auocatus transuersis
multorum uestigiis passim discurrentium, quorundam
circa ipsam errantium uiam. 3 Quod desideras autem
magnum et summum est deoque uicinum, non concuti.
Hanc stabilem animi sedem Graeci euthymian uocant,
de qua Democriti uolumen egregium est, ego
tranquillitatem uoco: nec enim imitari et transferre
uerba ad illorum formam necesse est; res ipsa de qua
agitur aliquo signanda nomine est, quod
appellationis graecae uim debet habere, non faciem.
4 Ergo quaerimus quomodo animus semper aequali
secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua
laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed
placido statu maneat, nec attollens se umquam nec
deprimens. Id tranquillitas erit. Quomodo ad hanc
perueniri possit in uniuersum quaeramus; sumes tu ex
publico remedio quantum uoles. 5 Totum interim
uitium in medium protrahendum est, ex quo agnoscet
quisque partem suam. Simul tu intelleges quanto
minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii quos,
ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti
titulo laborantes, in sua simulatione pudor magis
quam uoluntas tenet. 6 Omnes in eadem causa sunt, et
hi qui leuitate uexantur ac taedio assiduaque
mutatione propositi, quibus semper magis placet quod
reliquerunt, et illi qui marcent et oscitantur.
Adice eos qui non aliter quam quibus difficilis
somnus est uersant se et hoc atque illo modo
componunt, donec quietem lassitudine inueniant:
statum uitae suae reformando subinde, in eo
nouissime manent, in quo illos non mutandi odium,
sed senectus ad nouandum pigra deprehendit. Adice et
illos, qui non constantiae uitio parum lenes sunt,
sed inertiae, et uiuunt non quomodo uolunt, sed
quomodo coeperunt. 7 Innumerabiles deinceps
proprietates sunt, sed unus effectus uitii, sibi
displicere. Hoc oritur ab intemperie animi et
cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut
non audent quantum concupiscunt aut non
consequuntur, et in spem toti prominent. Semper
instabiles mobilesque sunt, quod necesse est
accidere pendentibus. Ad uota sua omni uia tendunt
et inhonesta se ac difficilia docent coguntque, et,
ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum
dedecus, nec dolent praua, sed frustra uoluisse. 8
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi
timor, subrepitque illa animi iactatio non
inuenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus
suis nec obsequi possunt, et cunctatio uitae parum
se explicantis et inter destituta uota torpentis
animi situs. 9 Quae omnia grauiora sunt ubi odjo
infelicitatis operosae ad otium perfugerunt ac
secreta studia, quae pati non potest animus ad
ciuilia erectus agendique cupidus et natura inquies,
parum scilicet in se solaciorum habens. Ideo,
detractis oblectationibus quas ipsae occupationes
discurrentibus praebent, domum, solitudinem,
parietes non fert; inuitus aspicit se sibi relictum.
10 Hinc illud est taedium et displicentia sui et
nusquam residentis animi uolutatio et otii sui
tristis atque aegra patientia, utique ubi causas
fateri pudet et tormenta introrsus egit uerecundia,
in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae
strangulant; inde maeror marcorque et mille fluctus
mentis incertae, quam spes inchoatae suspensam
habent, deploratae tristem; inde ille affectus otium
suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere
quod agant, et alienis incrementis inimicissima
inuidia (alit enim liuorem infelix inertia et omnes
destrui cupiunt, quia se non potuere prouehere); 11
ex hac deinde auersatione alienorum processuum et
suorum desperatione obirascens fortunae animus et de
saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae
incubans suae, dum illum taedet sui pigetque. Natura
enim humanus animus agilis est et pronus ad motus.
Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia
est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae
occupationibus libenter deteruntur: ut ulcera
quaedam nocituras manus appetunt et tactu gaudent et
foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat,
non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates
uelut mala ulcera eruperunt, uoluptati esse laborem
uexationemque. 12 Sunt enim quaedam quae corpus
quoque nostrum cum quodam dolore delectent, ut
uersare se et mutare nondum fessum latus et alio
atque alio positu uentilari: qualis ille homericus
Achilles est, modo pronus, modo supinus, in uarios
habitus se ipse componens, quod proprium aegri est,
nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti. 13
Inde peregrinationes suscipiuntur uagae et litora
pererrantur et modo mari se, modo terra experitur
semper praesentibus infesta leuitas: "Nunc Campaniam
petamus." Iam delicata fastidio sunt: "Inculta
uideantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur."
Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in
quo luxuriosi oculi longo locorun horrentium
squalore releuentur: "Tarentum petatur laudatusque
portus et hiberna caeli mitioris et regio uel
antiquae satis opulenta turbae.... Iam flectamus
cursum ad Vrbem: nimis diu a plausu et fragore aures
uacauerunt, iuuat iam et humano sanguine frui." 14
Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula
spectaculis mutantur. Vt ait Lucretius: Hoc se
quisque modo semper fugit. Sed quid prodest, si non
effugit? Sequitur se ipse et urget grauissimus
comes. 15 Itaque scire debemus non locorum uitium
esse quo laboramus, sed nostrum: infirmi sumus ad
omne tolerandum, nec laboris patientes nec
uoluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc
quosdam egit ad mortem: quod proposita saepe mutando
in eadem reuoluebantur et non reliquerant nouitati
locum, fastidio esse illis coepit uita et ipse
mundus, et subiit illud tabidarum deliciarum:
"Quousque eadem?"
III. 1 Aduersus hoc taedium quo auxillo putem
utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Athenodorus,
actione rerum et rei publicae tractatione et
officiis ciuilibus se detinere. Nam, ut quidam sole
atque exercitatione et cura corporis diem educunt
athletisque longe utilissimum est lacertos suos
roburque, cui se uni dicauerunt, maiore temporis
parte nutrire, ita nobis, animum ad rerum ciuilium
certamen parantibus, in opere esse nostro longe
pulcherrimum est: nam, cum utilem se efficere
ciuibus mortalibusque propositum habeat, simul et
exercetur et proficit qui in mediis se officiis
posuit, communia priuataque pro facultate
administrans. 2 "Sed, quia in hac, inquit, tam
insana hominum ambitione, tot calumniatoribus in
deterius recta torquentibus, parum tuta simplicitas
est et plus futurum semper est quod obstet quam quod
succedat, a foro quidem et publico recedendum est.
Sed habet ubi se etiam in priuato laxe explicet
magnus animus, nec, ut leonum animaliumque impetus
caueis coercetur, sic hominum, quorum maximae in
seducto actiones sunt. 3 Ita tamen delituerit, ut,
ubicumque otium suum absconderit, prodesse uelit
singulis uniuersisque ingenio, uoce, consilio. Nec
enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos
extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet;
sed qui iuuentutem exhortatur, qui in tanta bonorum
praeceptorum inopia uirtutem insinuat animis, qui ad
pecuniam luxuriamque cursu ruentes prensat ac
retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in
priuato publicum negotium agit. 4 An ille plus
praestat, qui inter peregrinos et ciues aut urbanus
praetor adeuntibus assessoris uerba pronuntiat, quam
qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia,
quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum
intellectus, quam gratuitum bonum sit bona
conscientia? 5 Ergo, si tempus in studia conferas
quod subduxeris offlciis, non deserueris nec munus
detractaueris: neque enim ille solus militat qui in
acie stat et cornu dextrum laeuumque defendit, sed
et qui portas tuetur et statione minus periculosa,
non otiosa tamen fungitur uigiliasque seruat et
armamentario praeest quae ministeria, quamuis
incruenta sint, in numerum stipendiorum ueniunt. 6
Si te ad studia reuocaueris, omne uitae fastidium
effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis,
nec tibi grauis eris nec aliis superuacuus; multos
in amicitiam attrahes affluetque ad te optimus
quisque. Numquam enim, quamuis obscura, uirtus
latet, sed mittit sui signa: quisquis dignus fuerit
uestigiis illam colliget. 7 Nam, si omnem
conuersationem tollimus et generi humano renuntiamus
uiuimusque in nos tantum conuersi, sequetur hanc
solitudinem omni studio carentem inopia rerum
agendarum: incipiemus aedificia alia ponere, alia
subuertere, et mare summouere et aquas contra
difficultatem locorum educere, et male dispensare
tempus quod nobis natura consumendum dedit. 8 Alii
parce illo utimur, alii prodige; alii sic impendimus
ut possimus rationem reddere, alii ut nullas
habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe
grandis natu senex nullum aliud habet argumentuum
quo se probet diu uixisse, praeter aetatem."
IV. 1 Mihi, carissime Serene, nimis videtur
summisisse temporibus se Athenodorus, nimis cito
refugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed
sensim relato gradu et salvis signis, salva militari
dignitate: sanctiores tutioresque sunt hostibus suis
qui in fidem cum armis veniunt.
2 Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis:
si praevalebit fortuna et praecidet agendi
facultatem, non statim aversus inermisque fugiat,
latebras quaerens, quasi ullus locus sit quo non
possit fortuna persequi, sed parcius se inferat
officiis et cum dilectu inveniat aliquid in quo
utilis civitati sit. 3 Militare non licet: honores
petat. Privato vivendum est: sit orator. Silentium
indictum est: tacita advocatione cives iuvet.
Periculosum etiam ingressu forum est: in domibus, in
spectaculis, in conviviis bonum contubernalem,
fidelem amicum, temperantem convivam agat. Officia
civis amisit: hominis exerceat.
4 Ideo magno animo nos non unius urbis moenibus
clusimus, sed in totius orbis commercium emisimus
patriamque nobis mundum professi sumus, ut liceret
latiorem virtuti campum dare. Praeclusum tibi
tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis:
respice post te quantum latissimarum regionum
pateat, quantum populorum. Numquam ita tibi magna
pars obstruetur, ut non maior relinquatur. 5 Sed
vide ne totum istud tuum vitium sit. Non vis enim
nisi consul aut prytanis aut ceryx aut sufes
administrare rem publicam. Quid si militare nolis
nisi imperator aut tribunus? Etiam si alii primam
frontem tenebunt, te sors inter triarios posuerit,
inde voce, adhortatione, exemplo, animo milita:
praecisis quoque manibus, ille in proelio invenit
quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore
iuvat.
6 Tale quiddam facias: si a prima te rei publicae
parte fortuna summoverit, stes tamen et clamore
iuves, et, si quis fauces oppresserit, stes tamen et
silentio iuves. Numquam inutilis est opera civis
boni: auditus est visusque. Vultu, nutu,
obstinatione tacita incessuque ipso prodest. 7 Ut
salutaria quaedam citra gustum tactumque odore
proficiunt, ita virtus utilitatem etiam ex longinquo
et latens fundit: sive spatiatur et se utitur suo
iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela
contrahere, sive otiosa mutaque est et anguste
circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu
est, proficit. Quid tu parum utile putas exemplum
bene quiescentis? 8 Longe itaque optimum est miscere
otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis
fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur;
numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut
nulli actioni locus honestae sit.
V. 1 Numquid potes inuenire urbem miseriorem quam
Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni
diuellerent? Mille trecentos ciues, optimum quemque,
occiderant, nec finem ideo faciebant, sed irritabat
se ipsa saeuitia. In qua ciuitate erat Areos pagos,
religiosissimum iudicium, in qua senatus populusque
senatui similis, coibat cotidie carnificum triste
collegium et infelix curia tyrannis augusta.
Poteratne illa ciuitas conquiescere, in qua tot
tyranni erant quot satellites essent? Ne spes quidem
ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri,
nec ulli remedio locus apparebat contra tantam uim
malorum: unde enim miserae ciuitati tot Harmodios? 2
Socrates tamen in medio erat, et lugentes patres
consolabatur, et desperantes de re publica
exhortabatur, et diuitibus opes suas metuentibus
exprobrabat seram periculosae auaritiae
paenitentiam, et imitari uolentibus magnum
circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos
liber incederet. 3 Hunc tamen Athenae ipsae in
carcere occiderunt, et qui tuto insultauerat agmini
tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit: ut
scias et in afflicta re publica esse occasionem
sapienti uiro ad se proferendum, et in florenti ae
beata petulantium, inuidiam, mille alia inertia
uitia regnare. 4 Vtcumque ergo se res publica dabit,
utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos
aut contrahemus, utique mouebimus nec alligati metu
torpebimus. Immo ille uir fuerit, qui, periculis
undique imminentibus, armis circa et catenis
frementibus, non alliserit uirtutem nec absconderit:
non est enim seruare se obruere. 5 Vt opinor, Curius
Dentatus aiebat malle esse se mortuum quam uiuere:
ultimum malorum est e uiuorum numero exire antequam
moriaris. Sed faciendum erit, si in rei publicae
tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac
litteris uindices, nec aliter quam in periculosa
nauigatione subinde portum petas, nec exspectes
donec res te dimittant, sed ab illis te ipse
diiungas.
VI. 1 Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos,
deinde ea quae aggrediemur negotia, deinde eos
quorum causa aut cum quibus. 2 Ante omnia necesse
est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis uidemur
posse quam possumus: alius eloquentiae fiducia
prolabitur, alius patrimonio suo plus imperauit quam
ferre posset, alius infirmum corpus laborioso
pressit officio. 3 Quorundam parum idonea est
uerecundia rebus ciuilibus, quae firmam frontem
desiderant; quorundam contumacia non facit ad aulam;
quidam non habent iram in potestate, et illos ad
temeraria uerba quaelibet indignatio effert; quidam
urbanitatem nesciunt continere nec periculosis
abstinent salibus: omnibus his utilior negotio quies
est. Ferox impatiensque natura irritamenta nociturae
libertatis euitet. 4 Considerandum est utrum natura
tua agendis rebus an otioso studio contemplationique
aptior sit, et eo inclinandum quo te uis ingenii
feret: Isocrates Ephorum iniecta manu a foro
subduxit, utiliorem componendis monumentis
historiarum ratus. Male enim respondent coacta
ingenia; reluctante natura, irritus labor est. 5
Aestimanda sunt deinde ipsa quae aggredimur, et
uires nostrae cum rebus quas tentaturi sumus
comparandae. Debet enim semper plus esse uirium in
actore quam in opere: necesse est opprimant onera
quae ferente maiora sunt. 6 Quaedam praeterea non
tam magna sunt quam fecunda multumque negotiorum
ferunt: et haec refugienda sunt, ex quibus noua
occupatio multiplexque nascetur. Nec accedendum eo
unde liber regressus non sit: iis admouenda manus
est, qùorum finem aut facere aut certe sperare
possis relinquenda, quae latius actu procedunt nec
ubi proposueris desinunt. 7 Hominum utique dilectus
habendus est, an digni sint quibus partern uitae
nostrae impendamus, an ad illos temporis nostri
iactura perueniat: quidam enim ultro officia nobis
nostra imputant. 8 Athenodorus ait ne ad cenam
quidem se iturum ad eum qui sibi nihil pro hoc
debiturus sit. Puto, intellegis multo minus ad eos
iturum qui cum amicorum officiis paria mensa
faciunt, qui fericula pro congiariis numerant, quasi
in alienum honorem intemperantes sint. Deme illis
testes spectatoresque, non delectabit popina
secreta....
VII. 1 Nihil tamen aeque oblectaverit animum quam
amicitia fidelis et dulcis. Quantum bonum est, ubi
praeparata sunt pectora in quae tuto secretum omne
descendat, quorum conscientiam minus quam tuam
timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat,
sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam
dissipet, conspectus ipse delectet! Quos scilicet
vacuos, quantum fieri poterit, a cupiditatibus
eligemus: serpunt enim vitia et in proximum quemque
transiliunt et contactu nocent. 2 Itaque, ut in
pestilentia curandum est ne correptis iam corporibus
et morbo flagrantibus assideamus, quia pericula
trahemus afflatuque ipso laborabimus, ita in
amicorum legendis ingeniis dabimus operam ut quam
minime inquinatos assumamus: initium morbi est
aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut
neminem nisi sapientem sequaris aut attrahas: ubi
enim istum invenies, quem tot saeculis quaerimus?
Pro optimo est minime malus. 3 Vix tibi esset
facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et
Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos
quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret
aetatis, quae plerosque dignos tulit qui Catonis
saeculo nascerentur (sicut multos peiores quam
umquam alias maximorumque molitores scelerum;
utraque enim turba opus erat, ut Cato posset
intellegi: habere debuit et bonos, quibus se
approbaret, et malos, in quibus vim suam
experiretur). Nunc vero, in tanta bonorum egestate,
minus fastidiosa fiat electio. 4 Praecipue tamen
vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla
non causa in querellas placet. Constet illi licet
fides et benevolentia, tranquillitati tamen inimicus
est comes perturbatus et omnia gemens.
1 Toch kan niets het hart zo goed doen als een
trouwe en dierbare vriendschap. ...
VIII. 1 Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum
aerumnarum materiam. Nam, si omnia alia quibus
angimur compares, mortes, aegrotationes, metus,
desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis
quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars
multum praegrauabit. 2 Itaque cogitandum est quanto
leuior dolor sit non habere quam perdere, et
intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo
minorem damnorum esse materiam. Erras enim si putas
animosius detrimenta diuites ferre: maximis
minimisque corporibus par est dolor uulneris. 3 Bion
eleganter ait non minus molestum esse caluis quam
comatis pilos uelli. Idem scias licet de pauperibus
locupletibusque, par illis esse tormentum: utrique
enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu reuelli
potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque
non adquirere quam amittere, ideoque laetiores
uidebis quos numquam fortuna respexit quam quos
deseruit. 4 Vidit hoc Diogenes, uir ingentis animi,
et effecit ne quid sibi eripi posset. Tu istud
paupertatem, inopiam, egestatem uoca, quod uoles
ignominiosum securitati nomen impone: putabo hunc
non esse felicem, si quem mihi alium inueneris cui
nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter
auaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum
esse cui noceri non possit. 5 Si quis de felicitate
Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum
immortalium statu, an parum beate degant quod nec
praedia nec horti sint nec alieno colono rura
pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet,
quisquis diuitiis astupes? Respice agedum mundum:
nudos uidebis deos, omnia dantes, nihil habentes.
Hunc tu pauperem putas an diis immortalibus similem,
qui se fortuitis omnibus exuit? 6 Feliciorem tu
Demetrium Pompeianum uocas, quem non puduit
locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie
seruorum uelut imperatori exercitus referebatur, cui
iamdudum diuitiae esse debuerant duo uicarii et
cella laxior. 7 At Diogeni seruus unicus fugit nec
eum reducere, cum monstraretur, tanti putauit:
"Turpe est, inquit, Manen sine Diogene posse uiuere,
Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse:
"Age tuum negotium, Fortuna, nihil apud Diogenen iam
tui est: fugit mihi seruus, immo liber abii." 8
Familia petit uestiarium uictumque; tot uentres
auidissimorum animalium tuendi sunt, emenda uestis
et custodiendae rapacissimae manus et flentium
detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille
felicior, qui nihil ulli debet nisi cui facillime
negat, sibi! 9 Sed, quoniam non est nobis tantum
roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus
ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt
corpora in bello quae in arma sua contrahi possunt
quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua
uulneribus obicit; optimus pecuniae modus est, qui
nec in paupertatem cadit lice procul a paupertate
discedit.
IX. 1 Placebit autem haec nobis mensura si prius
parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes
sufficiunt nec ullae non satis patent, praesertim
cum in uicino remedium sit et possit ipsa paupertas
in diuitias se, aduocata frugalitate, conuertere. 2
Assuescamus a nobis remouere pompam et usus rerum,
non ornamenta metiri. Cibus famem domet, potio
sitim, libido qua necesse est fluat. Discamus
membris nostris inniti, cultum uictumque non ad noua
exempla componere, sed ut maiorum mores suadent.
Discamus continentiam augere, luxuriam coercere,
gloriam temperare, iracundiam lenire, paupertatem
aequis oculis aspicere, frugalitatem colere, etiam
si multos pudebit rei eius, desideriis naturalibus
paruo parata remedia adhibere, spes effrenatas et
animum in futura imminentem uelut sub uinculis
habere, id agere, ut diuitias a nobis potius quam a
fortuna petamus. 3 Non potest umquam tanta uarietas
et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum
procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
Cogendae in artum res sunt, ut tela in uanum cadant,
ideoque exsilia interim calamitatesque in remedium
cessere et leuioribus incommodis grauiora sanata
sunt. Vbi parum audit praecepta animus nec curari
mollius potest, quidni consulatur, si et paupertas
et ignominia et rerum euersio adhibetur? Malo malum
opponitur. Assuescamus ergo cenare posse sine populo
et seruis paucioribus seruire et uestes parare in
quod inuentae sunt et habitare contractius. Non in
cursu tantum circique certamine, sed in his spatiis
uitae interius flectendum est. 4 Studiorum quoque,
quae liberalissima impensa est, tamdiu rationem
habet quamdiu modum. Quo innumerabiles libros et
bibliothecas, quarum dominus uix tota uita indices
perlegit? Onerat discentem turba, non instruit,
multoque satius est paucis te auctoribus tradere
quam errare per multos. 5 Quadraginta milia librorum
Alexandriae arserunt. Pulcherrimum regiae opulentiae
monumentum alius laudauerit, sicut et Liuius, qui
elegantiae regum curaeque egregium id opus ait
fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed
studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam
non in studium, sed in spectaculum comparauerant,
sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum
libri non studiorum instrumenta, sed cenationum
ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum
satis sit, nihil in apparatum. 6 (Honestius, inquis,
huc se impensae quam in Corinthia pictasque tabulas
effuderint.) Vitiosum est ubique quod nimium est.
Quid habes cur ignoscas homini armaria e citro atque
ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum
auctorum aut improbatorum et inter tot milia
librorum oscitanti, cui uoluminum suorum frontes
maxime placent titulique? 7 Apud desidiosissimos
ergo uidebis quicquid orationum historiarumque est,
tecto tenus exstructa loculamenta: iam enim, inter
balnearia et thermas, bibliotheca quoque ut
necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem
plane, si studiorum nimia cupidine erraretur; nunc
ista conquisita, cum imaginibus suis discripta,
sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum
parietum comparantur.
X. 1 At in aliquod genus vitae difficile incidisti
et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata
laqueum inpegit, quem nec solvere possis nec
rumpere: cogita compeditos primo aegre ferre onera
et impedimenta crurum; deinde, ubi non indignari
illa, sed pati proposuerunt, necessitas fortiter
ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet
genere vitae oblectamenta et remissiones et
voluptates, si volueris mala putare levia potius
quam invidiosa facere. 2 Nullo melius nomine de
nobis natura meruit, quae, cum sciret quibus
aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum
consuetudinem invenit, cito in familiaritatem
gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum
adversarum eandem vim assiduitas haberet quam primus
ictus.
3 Omnes cum fortuna copulati sumus: aliorum aurea
catena est, laxa, aliorum arta et sordida, sed quid
refert? Eadem custodia universos circumdedit
alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte
tu leviorem in sinistra catenam putas. Alium
honores, alium opes vinciunt; quosdam nobilitas,
quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra
caput imperia sunt, quibusdam sua; quosdam exsilia
uno loco tenent, quosdam sacerdotia: omnis vita
servitium est. 4 Adsuescendum est itaque condicioni
suae et quam minimum de illa querendum et, quidquid
habet circa se commodi apprehendendum: nihil tam
acerbum est, in quo non aequus animus solacium
inveniat. Exiguae saepe areae in multos usus
discribentis arte patuerunt, et quamvis angustum
pedem dispositio fecit habitabilem. Adhibe rationem
difficultatibus: possunt et dura molliri et angusta
laxari et gravia scite ferentes minus premere.
5 Non sunt praeterea cupiditates in longinquum
mittendae, sed in uicinum illis egredi permittamus,
quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis
quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt,
prope posita speique nostrae alludentia sequamur,
sed sciamus omnia aeque leuia esse, extrinsecus
diuersas facies habentia, introrsus pariter uana.
Nec inuideamus altius stantibus: quae excelsa
uidebantur praerupta sunt. 6 Illi rursus quos sors
iniqua in ancipiti posuit tutiores erunt superbiam
detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam
quam maxime poterunt in planum deferendo. Multi
quidem sunt quibus necessario haerendum sit in
fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo
descendere; sed hoc ipsum testentur maximum onus
suum esse, quod aliis graues esse cogantur, nec
subleuatos se, sed suffixos. Iustitia, mansuetudine,
humanitate, larga et benigna manu praeparent multa
ad secundos casus praesidia, quorum spe securius
pendeant. 7 Nihil tamen aeque nos ab his animi
fluctibus uindicauerit quam semper aliquem
incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium
desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra
consistere. Sic et aliquae cupiditates animum acuent
et finitae non in immensum incertumque producent.
XI. 1 Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic
meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non
timide nec pedetentim ambulandum est: tanta enim
fiducia sui est, ut obuiam fortunae ire non dubitet
nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet ubi
illam timeat, quia non mancipia tantum
possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque
suum et oculos et manum et quicquid cariorem uitam
facit seque ipsum inter precaria numerat, uiuitque
ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia
redditurus. 2 Nec ideo uilis est sibi, quia scit se
suum non esse; sed omnia tam diligenter faciet, tam
circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet
tueri fidei commissa. 3 Quandoque autem reddere
iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet:
"Gratias ago pro eo quod possedi habuique. Magna
quidem res tuas mercede colui, sed, quia ita
imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere
me tui uolueris etiamnunc, seruabo; si aliud placet,
ego uero factum signatumque argentum, domum
familiamque meam reddo, restituo." Appellauerit
natura, quae prior nobis credidit, et huic dicemus:
"Recipe animum meliorem quam dedisti; non
tergiuersor nec refugio. Paratum habes a uolente
quod non sentienti dedisti: aufer." 4 Reuerti unde
ueneris quid graue est? Male uiuet quisquis nesciet
bene mori. Huic itaque primum rei pretium
detrahendum est et spiritus inter uilia numerandus.
Gladiatores, ut ait Cicero, inuisos habemus, si omni
modo uitam impetrare cupiunt; fauemus, si contemptum
eius prae se ferunt. Idem euenire nobis scias: saepe
enim causa moriendi est timide mori. 5 Fortuna illa,
quae ludos sibi facit: "Quo, inquit, te reseruem,
malum et trepidum animal? Eo magis conuulneraberis
et confodieris, quia nescis praebere iugulum. At tu
et uiues diutius et morieris expeditius, qui ferrum
non subducta ceruice nec manibus oppositis, sed
animose recipis." 6 Qui mortem timebit, nihil umquam
pro homine uiuo faciet; at qui sciet hoc sibi cum
conciperetur statim condictum, uiuet ad formulam et
simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne
quid ex iis quae eueniunt subitum sit. Quicquid enim
fieri potest quasi futurum sit prospiciendo malorum
omnium impetus molliet, qui ad praeparatos
exspectantesque nihil afferunt noui, securis et
beata tantum spectantibus graues ueniunt. 7 Morbus
est, captiuitas, ruina, ignis: nihil horum
repentinum est. Sciebam in quam tumultuosum me
contubernium natura clusisset. Totiens in uicinia
mea conclamatum est; totiens praeter limen immaturas
exsequias fax cereusque praecessit; saepe a latere
ruentis aedificii fragor sonuit; multos ex iis quos
forum, curia, sermo mecum contraxerat, nox abstulit
et iunctas sodalium manus copuatas interscidit:
mirer ad me aliquando pericula accessisse, quae
circa me semper errauerint? 8 Magna pars hominum est
quae nauigatura de tempestate non cogitat. Numquam
me in re bona mali pudebit auctoris: Publilius,
tragicis comicisque uehementior ingeniis quotiens
mimicas ineptias et uerba ad summam caueam
spectantia reliquit, Inter multa alia cothurno, non
tantum sipario fortiora et hoc ait: Cuiuis potest
accidere quod cuiquam potest. Hoc si quis in
medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum
ingens cotidie copia est, sic aspexerit tamquam
liberum illis et ad se iter sit, multo ante se
armabit quam petatur. Sero animus ad periculorum
patientiam post pericula instruitur. 9 "Non putaui
hoc futurum" et: "Vmquam tu hoc euenturum
credidisses?" Quare autem non? Quae sunt diuitiae
quas non egestas et fames et mendicitas a tergo
sequatur? quae dignitas, cuius non praetextam et
augurale et lora patricia sordes comitentur et
exprobratio notae et mille maculae et extrema
contemptio? quod regnum est, cui non parata sit
ruina et proculcatio et dominus et carnifex? nec
magnis ista interuallis diuisa, sed horae momentum
interest inter solium et aliena genua. 10 Scito ergo
omnem condicionem uersabilem esse et quicquid in
ullum incurrit posse in te quoque incurrere.
Locuples es: numquid diuitior Pompeio? Cui cum
Gaius, uetus cognatus, hopes nouus, aperuisset
Caesaris domum ut suam cluderet, defuit panis, aqua.
Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo
cadentia, mendicauit stillicidia; fame ac siti
periit in palatio cognati, dum illi heres publicum
funus esurienti locat. 11 Honoribus summis functus
es: numquid aut tam magnis aut tam insperatis aut
tam uniuersis quam Seianus? Quo die illum senatus
deduxerat, populus in frusta diuisit. In quem
quicquid congeri poterat dii hominesque contulerant,
ex eo nihil superfuit quod carnifex traheret. 12 Rex
es: non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et
escendit iussus et exstingui uidit, factus non regno
tantum, etiam morti suae superstes; non ad
Iugurtham, quem populus romanus intra annum quam
timuerat spectauit: Ptolemaeum Africae regem,
Armeniae Mithridaten inter Gaianas custodias
uidimus; alter in exsilium missus est, alter ut
meliore fide mitteretur optabat. In tanta rerum
sursum ac deorsum euntium uersatione, si non
quicquid fieri potest pro futuro habes, das in te
uires rebus aduersis, quas infregit quisquis prior
uidit.
XII. 1 Proximum ab his erit ne aut in superuacuis
aut ex superuacuo laboremus, id est ne quae aut non
possumus consequi concupiscamus aut adepti uanitatem
cupiditatum nostrarum sero post multum sudorem
intellegamus, id est ne aut labor irritus sit sine
effectu aut effectus labore indignus. Fere enim ex
his tristitia sequitur, si aut non successit aut
successus pudet. 2 Circumcidenda concursatio, qualis
est magnae parti hominum domos et theatra et fora
pererrantium: alienis se negotiis offerunt, semper
aliquid agentibus similes. Horum si aliquem exeuntem
e domo interrogaueris: "Quo tu? quid cogitas?"
respondebit tibi: "Non mehercules scio, sed aliquos
uidebo, aliquid agam." 3 Sine proposito uagantur,
quaerentes negotia, nec quae destinauerunt agunt,
sed in quae incucurrerunt. Inconsultus illis
uanusque cursus est, qualis formicis per arbusta
repentibus, quae in summum cacumen et inde in imum
inanes aguntur. His plerique similem uitam agunt,
quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.
4 Quorundam quasi ad incendium currentium
misereberis: usque eo impellunt obuios et se
aliosque praecipitant, cum interim cucurrerunt aut
salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus
ignoti hominis prosecuturi, aut ad iudicium saepe
litigantis, aut ad sponsalia saepe nubentis, et
lecticam assectati quibusdam locis etiam tulerunt.
Dein, domum cum superuacua redeuntes lassitudine,
iurant nescire se ipsos quare exierint, ubi fuerint,
postero die erraturi per eadem illa uestigia. 5
Omnis itaque labor aliquo referatur, aliquo
respiciat. Non industria inquietos, ut insanos
falsae rerum imagines agitant: nam ne illi quidem
sine aliqua spe mouentur; proritat illos alicuius
rei species, cuius uanitatem capta mens non
coarguit. 6 Eodem modo unumquemque ex his qui ad
augendam turbam exeunt inanes et leues causae per
urbem circumducunt, nihilque habentem in quod
laboret lux orta expellit, et cum, multorum frustra
liminibus illisus, nomenclatores persalutauit, a
multis exclusus, neminem ex omnibus difficilius domi
quam se conuenit. 7 Ex hoc malo dependet illud
taeterrimum uitium, auscultatio et publicorum
secretorumque inquisitio, et multarum rerum scientia
quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
XIII. 1 Hoc secutum puto Democritum ita coepisse:
"Qui tranquille uolet uiuere nec priuatim agat multa
nec publice", ad superuacua scilicet referentem:
nam, si necessaria sunt, et priuatim et publice non
tantum multa, sed innumerabilia agenda sunt, ubi
uero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae
actiones. 2 Nam qui multa agit saepe fortunae
potestatem sui facit; quam tutissimum est raro
experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil
sibi de fide eius promittere: "Nauigabo, nisi si
quid inciderit" et: "Praetor fiam, nisi si quid
obstiterit" et: "Negotiatio mihi respondebit, nisi
si quid interuenerit." 3 Hoc est quare sapienti
nihil contra opinionem dicamus accidere: non illum
casibus hominum excerpimus, sed erroribus, nec illi
omnia ut uoluit cedunt, sed ut cogitauit. Imprimis
autem cogitauit aliquid posse propositis suis
resistere. Necesse est autem leuius ad animum
peruenire destitutae cupiditatis dolorem, cui
successum non utique promiseris.
XIV. 1 Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis
destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea in
quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut
consilii aut status pertimescamus, dummodo nos
leuitas, inimicissimum quieti uitium, non excipiat.
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit,
cui fortuna saepe aliquid extorquet, et leuitas
multo grauior, nusquam se continens. Vtrumque
infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse
et nihil pati. 2 Vtique animus ab omnibus externis
in se reuocandus est: sibi confidat, se gaudeat, sua
suspiciat, recedat quantum potest ab alienis, et se
sibi applicet; damna non sentiat, etiam aduersa
benigne interpretetur. 3 Nuntiato naufragio, Zenon
noster, cum omnia sua audiret submersa: "Iubet,
inquit, me fortuna expeditius philosophari."
Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, et
quidem insepultam: "Habes, inquit, cur tibi placeas,
hemina sanguinis in tua potestate est; nam quod ad
sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea
interesse supra terram an infra putrescam." 4 Canus
Iulius, uir in primis magnus, cuius admirationi ne
hoc quidem obstat quod nostro saeculo natus est, cum
Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille
dixit: "Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te
iussi. Gratias, inquit, ago, optime princeps." 5
Quid senserit dubito; multa enim mihi occurrunt.
Contumeliosus esse uoluit et ostendere quanta
crudelitas esset, in qua mors beneficium erat? An
exprobrauit illi cotidianam dementiam? Agebant enim
gratias et quorum liberi occisi et quorum bona
ablata erant. An tamquam libertatem libenter
accepit? Quicquid est, magno animo respondit. 6
Dicet aliquis: potuit post hoc iubere illum Gaius
uiuere. Non timuit hoc Canus: nota erat Gaii in
talibus imperiis fides. Credisne illum decem medios
usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine
exegisse? Verisimile non est quae uir ille dixerit,
quae fecerit, quam in tranquillo fuerit. 7 Ludebat
latrunculis. Cum centurio, agmen periturorum
trahens, illum quoque excitari iuberet, uocatus
numerauit calculos et sodali suo: "Vide, inquit, ne
post mortem meam mentiaris te uicisse." Tum, annuens
centurioni: "Testis, inquit, eris uno me
antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas?
Illusit. 8 Tristes erant amici, talem amissuri
uirum: "Quid maesti, inquit, estis? Vos quaeritis an
immortales animae sint; ego iam sciam." Nec desiit
ueritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua
quaestionem habere. 9 Prosequebatur illum
philosophus suus, nec iam procul erat tumulus in quo
Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum. Is:
"Quid, inquit, Cane, nunc cogitas? aut quae tibi
mens est? - Obseruare, inquit Canus, proposui illo
ue1ocissimo momento an sensurus sit animus exire
se." Promisitque, si quid explorasset, circumiturum
amicos et indicaturum quis esset animarum status. 10
Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus
aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum
ueri uocat, qui, in ultimo illo gradu positus,
exeuntem animam percontatur, nec usque ad mortem
tantum, sed aliquid etiam ex ipsa morte discit: nemo
diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur
magnus uir et cum cura dicendus: dabimus te in omnem
memoriam, clarissimum caput, Gaianae cladis magna
portio!
XV. 1 Sed nihil prodest priuatae tristitiae causas
abiecisse: occupat enim nonnumquam odium generis
humani, et occurrit tot scelerum felicium turba. Cum
cogitaueris quam sit rara simplicitas et quam ignota
innocentia et uix umquam, nisi cum expedit, fides,
et libidinis lucra damnaque pariter inuisa, et
ambitio usque eo iam se suis non continens terminis
ut per turpitudinem splendeat, agitur animus in
noctem et, uelut euersis uirtutibus, quas nec
sperare licet nec habere prodest, tenebrae
oboriuntur. 2 In hoc itaque flectendi sumus, ut
omnia uulgi uitia non inuisa nobis, sed ridicula
uideantur, et Democritum potius imitemur quam
Heraclitum: hic enim, quotiens in publicum
processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae
agimus miseriae, illi ineptiae uidebantur. Eleuanda
ergo omnia et facili animo ferenda: humanius est
deridere uitam quam deplorare. 3 Adice quod de
humano quoque genere melius meretur qui ridet illud
quam qui luget: ille et spei bonae aliquid
relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi
posse desperat; et uniuersa contemplanti maioris
animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas,
quando leuissimum affectum animi mouet et nihil
magnum, nihil seuerum, ne miserum quidem ex tanto
paratu putat. 4 Singula propter quae laeti ac
tristes sumus sibi quisque proponat, et sciet uerum
esse quod Bion dixit, omnia hominum negotia
simillima initiis esse nec uitam illorum magis
sanctam aut seueram esse quam conceptum. 5 Sed
satius est publicos mores et humana uitia placide
accipere, nec in risum nec in lacrimas excidentem;
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est,
alienis delectari malis uoluptas inhumana. 6 Sicut
est illa inutilis humanitas, flere, quia aliquis
filium efferat, et frontem suam fingere, in suis
quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum
des quantum natura poscit, non quantum consuetudo.
Plerique cum lacrimas fundunt ut ostendant, et
totiens siccos oculos habent quotiens spectator
defuit, turpe iudicantes non fiere cum omnes
faciant: adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena
opinione pendere, ut in simulationem etiam res
simplicissima, dolor, ueniat.
XVI. 1 Sequetur pars quae solet non immerito
contristare et in sollicitudinem adducere. Vbi
bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in
carcere mori, Rutilius in exsilio uiuere, Pompeius
et Cicero clientibus suis praebere ceruicem, Cato
ille, uirtutum uiua imago, incumbens gladio, simul
de se ac de re publica palam facere, necesse est
torqueri tam iniqua praemia fortunam persoluere. Et
quid sibi quisque tunc speret, cum uideat pessima
optimos pati? 2 Quid ergo est? Vide quomodo quisque
illorum tulerit et, si fortes fuerunt, ipsorum illos
animo desidera, si muliebriter et ignaue perierunt,
nihil periit. Aut digni sunt quorum uirtus tibi
placeat, aut indigni quorum desideretur ignauia.
Quid enim est turpius quam si maximi uiri timidos
fortiter moriendo faciunt? 3 Laudemus totiens dignum
laudibus et dicamus: "Tanto fortior! tanto felicior!
Omnes effugisti casus, liuorem, morbum; existi ex
custodia; non tu dignus mala fortuna diis nisus es,
sed indignus in quem iam aliquid fortuna posset."
Subducentibus uero se et in ipsa morte ad uitam
respectantibus manus iniciendae sunt. 4 Neminem
flebo laetum, neminem flentem: ille lacrimas meas
ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit ne ullis
dignus sit. Ego Herculem fleam quod uiuus uritur,
aut Regulum quod tot clauis configitur, aut Catonem
quod uulnera iterat sua? Omnes isti leui temporis
impensa inuenerunt quomodo aeterni fierent, et ad
immortalitatem moriendo uenerunt.
XVII. 1 Est et illa sollicitudinum non
mediocris materia, si te anxie componas nec ullis
simpliciter ostendas, qualis multorum uita est,
ficta, ostentationi parata: torquet enim assidua
obseruatio sui et deprehendi aliter ac solet metuit.
Nec umquam cura soluimur, ubi totiens nos aestimari
putamus quotiens aspici. Nam et multa incidunt quae
inuitos denudant, et, ut bene cedat tanta sui
diligentia, non tamen iucunda uita aut secura est
semper sub persona uiuentium. 2 At illa quantum
habet uoluptatis sincera et per se inornata
simplicitas, nihil obtendens moribus suis! Subit
tamen et haec uita contemptus periculum, si omnia
omnibus patent: sunt enim qui fastidiant quicquid
propius adierunt. Sed nec uirtuti periculum est ne
admota oculis reuilescat, et satius est simplicitate
contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum
tamen rei adhibeamus: multum interest, simpliciter
uiuas an neglegenter. 3 Multum et in se recedendum
est: conuersatio enim dissimilium bene composita
disturbat et renouat affectus et quicquid imbecillum
in animo nec percuratum est exulcerat. Miscenda
tamen ista et alternanda sunt, solitudo et
frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium,
haec nostri, et erit altera alterius remedium: odium
turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
4 Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens
est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates
ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum
curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud
ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter
se infringens, ut nunc mos est etiam incessu ipso
ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui
illi viri solebant inter lusum ac festa tempora
virilem in modum tripudiare, non facturi
detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
5 Danda est animis remissio: meliores acrioresque
requieti surgent. Ut fertilibus agris non est
imperandum - cito enim illos exhauriet numquam
intermissa fecunditas -, ita animorum impetus
assiduus labor franget, vires recipient paulum
resoluti et remissi; nascitur ex adsiduitate laborum
animorum hebetatio quaedam et languor.
6 Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi
naturalem quandam voluptatem haberet lusus iocusque;
quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim
eripiet: nam et somnus refectioni necessarius est,
hune tamen si per diem noctemque continues, mors
erit. Multum interest, remittas aliquid an solvas. 7
Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad
hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam
necessarium laboribus interponentes temperamentum;
et magni, ut dixi, viri quidam sibi menstruas certis
diebus ferias dabant, quidam nullum non diem inter
otium et curas dividebant. Qualem Pollionem Asinium
oratorem magnum meminimus, quem nulla res ultra
decumam retinuit; ne epistulas quidem post eam horam
legebat, ne quid novae curae nasceretur, sed totius
diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam
medio die interiunxerunt et in postmeridianas horas
aliquid levioris operae distulerunt. Maiores quoque
nostri novam relationem post horam decumam in senatu
fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox
immunis est ab expeditione redeuntium.
8 Indulgendum est animo dandumque subinde otium,
quod alimenti ac virium loco sit.
Et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo
libero et multo spiritu augeat attollatque se
animus; aliquando vectatio iterque et mutata regio
vigorem dabunt, convictusque et liberalior potio.
Non numquam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut
mergat nos, sed ut deprimat; eluit enim curas et ab
imo animum movet et, ut morbis quibusdam, ita
tristitiae medetur, Liberque non ob licentiam
linguae dictus est [inventor vini], sed quia liberat
servitio curarum animum et adserit vegetatque et
audaciorem in omnes conatus facit.
9 Sed, ut libertatis, ita vini salubris moderatio
est. Solonem Arcesilanque indulsisse vino credunt;
Catoni ebrietas obiecta est: facilius efficiet,
quisquis obiecit [et], crimen honestum quam turpem
Catonem. Sed nec saepe faciendum est, ne animus
malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in
exsultationem libertatemque extrahendus tristisque
sobrietas removenda paulisper. 10 Nam, sive Graeco
poetae credimus, 'aliquando et insanire iucundum
est; sive Platoni, 'frustra poeticas fores compos
sui pepulit'; sive Aristoteli, 'nullum magnum
ingenium sine mixtura dementiae fuit': 11 non potest
grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota
mens.
Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro
surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit
grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et
in arduo positum contingere, quamdiu apud se est:
desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat
frenos et rectorem rapiat suum, eoque ferat quo per
se timuisset escendere. 12 Habes, Serene carissime,
quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere,
quae subrepentibus vitiis resistant. Illud tamen
scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam
servantibus, nisi intenta et assidua cura circumit
animum labentem.
|
|