|
M. VALERI MARTIALIS
EPIGRAMMATON
LIBER QUARTUS
1
Caesaris alma dies et luce sacratior illa
conscia Dictaeum qua tulit
Ida Iovem,
longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
semper et hoc voltu vel
meliore nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in
auro
5
perque manus tantas plurima
quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
et quae Romuleus sacra
Tarentos habet.
Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
pro tanto quae sunt inproba
vota
deo? 10
2
Spectabat modo solus inter
omnes
nigris munus Horatius lacernis,
cum plebs et minor ordo maximusque
sancto cum duce candidus sederet.
Toto nix cedidit repente
caelo:
5
albis spectat Horatius lacernis.
3
Aspice quam densum tacitarum
vellus aquarum
defluat in voltus Caesaris
inque sinus.
Indulget tamen ille Iove, nec vertice moto
concretas pigro frigore
ridet aquas,
sidus Hyperborei solitus lassare
Bootae 5
et madidis Helicen
dissimulare comis.
Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris
esse nives.
4
Quod siccae redolet palus
lacunae,
crudarum nebulae quod Albularum,
piscinae uetus aura quod marinae,
quod pressa piger hircus in capella,
lassi uardaicus quod
euocati,
5
quod bis murice uellus inquinatum,
quod ieiunia sabbatariarum,
maestorum quod anhelitus reorum,
quod spurcae moriens lucerna Ledae,
quod ceromata faece de
Sabina,
10
quod uolpis fuga, uipera cubile,
mallem quam quod oles olere, Bassa.
5
Vir bonus et pauper linguaque
et pectore uerus,
quid tibi uis urbem qui,
Fabiane, petis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi,
nec pauidos tristi uoce
citare reos,
nec potes uxores cari corrumpere
amici,
5
nec potes algentes arrigere
ad uetulas,
uendere nec uanos circa Palatia fumos,
plaudere nec Cano, plaudere
nec Glaphyro:
unde miser uiues? — "Homo certus, fidus amicus." —
Hoc nihil est: numquam sic
Philomelus
eris. 10
6
Credi uirgine castior pudica
et frontis tenerae cupis uideri,
cum sis inprobior, Malisiane,
quam qui compositos metro Tibulli
in Stellae recitat domo
libellos.
5
7
Cur, here quod dederas,
hodie, puer Hylle, negasti,
durus tam subito qui modo
mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es quae
facis una senem!
Quid nos derides? Here qui puer, Hylle,
fuisti, 5
dic nobis, hodie qua ratione
uir es?
8
Prima salutantes atque altera
conterit hora,
exercet raucos tertia
causidicos,
in quintam uarios extendit Roma labores,
sexta quies lassis, septima
finis erit,
sufficit in nonam nitidis octaua
palaestris, 5
imperat extructos frangere
nona toros:
hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
temperat ambrosias cum tua
cura dapes
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
ingentique tenet pocula
parca
manu.
10
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
ad matutinum nostra Thalia
Iouem.
9
Sotae filia clinici, Labulla,
deserto sequeris Clytum marito,
et donas et amas: echeis asotos.
10
Dum nouus est nec adhuc rasa
mihi fronte libellus,
pagina dum tangi non bene
sicca timet,
i, puer, et caro perfer leue munus amico
qui meruit nugas primus
habere meas.
Curre, sed instructus: comitetur Punica
librum 5
spongea: muneribus conuenit
illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
emendare iocos: una litura
potest.
11
Dum nimium uano tumefactus
nomine gaudes
et Saturninum te, miser,
esse pudet,
impia Parrhasia mouisti bella sub ursa,
qualia qui Phariae coniugis
arma tulit.
Excideratne adeo fatum tibi nominis
huius, 5
obruit Actiaci quod grauis
ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Nilus, et Arctois plus
licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
qui tibi conlatus, perfide,
Caesar
erat.
10
12
Nulli, Thai, negas; sed si te
non pudet istud,
hoc saltem pudeat, Thai,
negare nihil.
13
Claudia, Rufe, meo nubit
Peregrina Pudenti:
macte esto taedis, o
Hymenaee, tuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
Massica Theseis tam bene
uina fauis;
Nec melius teneris iunguntur uitibus
ulmi,
5
nec plus lotos aquas, litora
myrtus amat.
Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
tamque pari semper sit Venus
aequa iugo:
diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
tum quoque, cum fuerit, non
uideatur
anus. 10
14
Sili, Castalidum decus
sororum,
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis leuisque Poenos
magnis cedere cogis
Africanis:
5
paulum seposita seueritate,
dum blanda uagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo,
nostris otia commoda
Camenis,
10
nec torua lege fronte, sed remissa
lasciuis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere Passerem Maroni.
15
Mille tibi nummos hesterna
luce roganti
in sex aut septem,
Caeciliane, dies
"Non habeo" dixi: sed tu, causatus amici
adventum, lancem paucaque
vasa rogas.
Stultus es? An stultum me credis, amice?
Negavi 5
mille tibi nummos, milia
quinque dabo?
Overvraagd
Caecilianus, toen jij me
gisteren honderd pop kwam vragen
met de belofte dat jij ze
terug zou geven na zes dagen,
antwoordde ik: "Ik heb geen cent!"
Maar nú kom je al weer om mijn schalen
en mijn servies, omdat je een vent
die op bezoek komt moet onthalen.
Maar jij met je garnalenkop,
ben je nou helemaal bedonderd!
Je vraagt me bijna duizend pop,
en och, ik heb er nog geen
honderd!
Vert. Frans van
Dooren.
16
Priuignum non esse tuae te,
Galle, nouercae
rumor erat, coniunx dum fuit
illa patris.
Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari:
iam nusquam pater est,
Galle, nouerca domi est.
Magnus ab infernis reuocetur Tullius
umbris 5
et te defendat Regulus ipse
licet,
non potes absolui: nam quae non desinit esse
post patrem, numquam, Galle,
nouerca fuit.
17
Facere in Lyciscam, Paule, me
iubes uersus,
quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paule, malus es: irrumare uis solus.
18
Qua uicina pluit Vipsanis
porta columnis
et madet adsiduo lubricus
imbre lapis,
in iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
decidit hiberno praegrauis
unda gelu:
cumque peregisset miseri crudelia
fata, 5
tabuit in calido uolnere
mucro tener.
Quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere?
Aut ubi non mors est, si
iugulatis aquae?
19
Hanc tibi Sequanicae pinguem
textricis alumnam,
quae Lacedaemonium barbara
nomen habet,
sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
dona, peregrinam mittimus
endromida: —
seu lentum ceroma teris tepidumque
trigona 5
siue harpasta manu
puluerulenta rapis,
plumea seu laxi partiris pondera follis
siue leuem cursu uincere
quaeris Athan —
ne madidos intret penetrabile frigus in artus
neue grauis subita te premat
Iris
aqua. 10
Ridebis uentos hoc munere tectus et imbris,
nec sic in Tyria sindone
tutus eris.
20
Dicit se uetulam, cum sit
Caerellia pupa:
pupam se dicit Gellia, cum
sit anus.
Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
altera ridicula est, altera
putidula.
21
Nullos esse deos, inane
caelum
adfirmat Segius: probatque, quod se
factum, dum negat haec, uidet beatum.
22
Primos passa toros et adhuc
placanda marito
merserat in nitidos se
Cleopatra lacus,
dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
lucebat, totis cum tegeretur
aquis:
condita sic puro numerantur lilia
uitro, 5
sic prohibet tenuis gemma
latere rosas.
Insilui mersusque uadis luctantia carpsi
basia: perspicuae plus
uetuistis aquae.
23
Dum tu lenta nimis diuque
quaeris
quis primus tibi quisue sit secundus,
Graium quos epigramma conparauit,
palmam Callimachus, Thalia, de se
facundo dedit ipse
Bruttiano. 5
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Mineruae,
ille me facias, precor, secundum.
24
Omnes quas habuit, Fabiane,
Lycoris amicas
extulit: uxori fiat amica
meae.
Cru
Lycoris begraaft haar vriendinnen met horden.
Och moge mijn vrouw ook vriendin van haar worden!
Vert. Frans van
Dooren.
25
Aemula Baianis Altini litora
uillis
et Phaethontei conscia silua
rogi,
quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
nupsit ad Euganeos Sola
puella lacus,
et tu Ledaeo felix Aquileia
Timauo, 5
hic ubi septenas Cyllarus
hausit aquas:
uos eritis nostrae requies portusque senectae,
si iuris fuerint otia nostra
sui.
26
Quod te mane domi toto non
uidimus anno,
uis dicam quantum, Postume,
perdiderim?
Tricenos, puto, bis, uicenos ter, puto, nummos.
Ignosces: togulam, Postume,
pluris emo.
27
Saepe meos laudare soles,
Auguste, libellos.
Invidus ecce negat: num
minus ergo soles?
Quid quod honorato non sola voce dedisti
non alius poterat quae dare
dona mihi?
Ecce iterum nigros conrodit lividus
ungues: 5
da, Caesar, tanto tu magis,
ut doleat.
Gunst baart nijd
O hoogverheven keizer, die
mijn verzen dikwijls pleegt te prijzen,
zult u door iemands jaloezie
er mij nu om terecht gaan wijzen?
Hebt u mij dan niet steeds geëerd
en overladen met geschenken
waar anderen gegarandeerd
niet eens aan zouden kunnen denken?
Kijk, daar zie ik die nijdas weer
verbitterd op zijn nagels bijten:
o Caesar, schenk mij zóveel meer
dat de afgunst hem mag openrijten!
Vert. Frans van
Dooren.
28
Donasti tenero, Chloe,
Luperco
Hispanas Tyriasque coccinasque,
et lotam tepido togam Galaeso,
Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
et centum dominos nouae
monetae: 5
et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabraria, uae tibi misella:
nudam te statuet tuus Lupercus.
29
Obstat, care Pudens, nostris
sua turba libellis
lectoremque frequens lassat
et implet opus.
Rara iuuant: primis sic maior gratia pomis,
hibernae pretium sic meruere
rosae;
sic spoliatricem commendat fastus
amicam 5
ianua nec iuuenem semper
aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno
quam leuis in tota Marsus
Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
esse puta solum: sic tibi
pluris
erit. 10
30
Baiano procul a lacu,
monemus,
piscator, fuge, ne nocens recedas.
sacris piscibus hae natantur undae,
qui norunt dominum manumque lambunt
illam, qua nihil est in orbe
maius. 5
Quid quod nomen habent et ad magistri
uocem quisque sui uenit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo,
dum praedam calamo tremente ducit,
raptis luminibus repente
caecus 10
captum non potuit uidere piscem,
et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede
iactis simplicibus cibis in
undas, 15
et pisces uenerare delicatos.
31
Quod cupis in nostris dicique
legique libellis
et nonnullus honos creditur
iste tibi,
ne ualeam si non res est gratissima nobis
et uolo te chartis
inseruisse meis.
Sed tu nomen habes auerso fonte
sororum 5
inpositum, mater quod tibi
dura dedit;
quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
nec pia cum Phoebo dicere
Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
non semper belle dicitur
"Hippodame". 10
32
Et latet et lucet
Phaethontide condita gutta,
ut uideatur apis nectare
clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
credibile est ipsam sic
uoluisse mori.
33
Plena laboratis habeas cum
scrinia libris,
emittis quare, Sosibiane,
nihil?
"Edent heredes" inquis "mea carmina". Quando?
Tempus erat iam te,
Sosibiane, legi.
34
Sordida cum tibi sit, uerum
tamen, Attale, dicit,
quisquis te niueam dicit
habere togam.
35
Frontibus aduersis molles
concurrere dammas
uidimus et fati sorte iacere
pari.
Spectauere canes praedam, stupuitque superbus
uenator cultro nil superesse
suo.
Vnde leues animi tanto caluere
furore? 5
Sic pugnant tauri, sic
cecidere uiri.
36
Cana est barba tibi, nigra
est coma: tinguere barbam
non potes — haec causa est —
et potes, Ole, comam.
37
"Centum Coranus et ducenta
Mancinus,
trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
decies Sabinus alterumque Serranus;
ex insulis fundisque tricies soldum,
ex pectore redeunt ter ducena
Parmensi": 5
totis diebus, Afer, hoc mihi narras
et teneo melius ista quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim;
cotidianam refice nauseam nummis:
audire gratis, Afer, ista non
possum. 10
38
Galla, nega: satiatur amor
nisi gaudia torquent:
sed noli nimium, Galla,
negare diu.
39
Argenti genus omne
conparasti,
et solus ueteres Myronos artes,
solus Praxitelus manum Scopaeque,
solus Phidiaci toreuma caeli,
solus Mentoreos habes
labores. 5
Nec desunt tibi uera Gratiana
nec quae Callaico linuntur auro
nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
quare non habeas, Charine,
purum. 10
40
Atria Pisonum stabant cum
stemmate toto
et docti Senecae ter
numeranda domus,
praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
pauper eras et eques, sed
mihi consul eras.
Tecum ter denas numeraui, Postume,
brumas: 5
communis nobis lectus et
unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
largus opum: expecto,
Postume, quid facias.
Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
Hoc, Fortuna, placet?
"Postumus
inposuit". 10
41
Quid recitaturus circumdas
uellera collo?
Conueniunt nostris auribus
ista magis.
42
Si quis forte mihi possit
praestare roganti,
audi, quem puerum, Flacce,
rogare uelim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
nequitias tellus scit dare
nulla magis.
Sit niue candidior: namque in mareotide
fusca 5
pulchrior est quanto rarior
iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
colla comae: tortas non amo,
Flacce, comas.
Frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula
labra
rosis. 10
Saepe et nolentem cogat nolitque uolentem;
liberior domino saepe sit
ille suo;
et timeat pueros, excludat saepe puellas:
uir reliquis, uni sit puer
ille mihi.
"Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice uerum
est. 15
Talis erat" dices "noster
Amazonicus".
43
Non dixi, Coracine, te
cinaedum:
non sum tam temerarius nec audax
nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
iratam mihi Pontiae
lagonam, 5
iratum calicem mihi Metili:
iuro per Syrios tibi tumores,
iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
quod notum est, quod et ipse non
negabis: 10
dixi te, Coracine, cunnilingum.
Misverstand
Nee, Coracinus, je hebt het mis:
ik noemde jou niet ouwe flikker.
En wat je ook denken mag, er is
wat dat betreft niets aan de knikker.
Bang als ik ben, zou ik ook nooit
het lef hebben jou zo te noemen,
al ben ik niet de man om ooit
de waarheid van iets te verbloemen.
En dit zeg ik je nog erbij:
als ik jou ouwe flikker noemde,
dan had ik 't liefste dat men mij
voor eeuwig en altijd verdoemde.
Dit zweer ik bij het wreedste gift
dat men ooit iemand toe kan delen,
dit zweer ik bij de heetste drift
die ooit verwekt wordt door Cybele.
Maar ja, hoe noemde ik jou dan wél?
Och, 't is maar een gering verschil,
niet waard dat ik het hier vertel.
Maar als je 't zo graag weten wil:
ik noemde jou niet ouwe flikker,
ik noemde jou wel vrouwenlikker!
Vert. Frans van Dooren.
44
Hic est pampineis uiridis
modo Vesbius umbris,
presserat hic madidos
nobilis uua lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit;
hoc nuper Satyri monte
dedere choros;
haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior
illi; 5
his locus Herculeo nomine
clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla:
nec superi uellent hoc
licuisse sibi.
45
Haec tibi pro nato plena dat
laetus acerra,
Phoebe, Palatinus munera
Parthenius,
ut, qui prima nouo signat quinquennia lustro,
impleat innumeras Burrus
Olympiadas.
Fac rata uota patris: sic te tua diligat
arbor, 5
gaudeat et certa uirginitate
soror;
perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
tam longae Bromio quam tibi,
Phoebe, comae.
46
Saturnalia diuitem Sabellum
fecerunt: merito tumet Sabellus,
nec quemquam putat esse praedicatque
inter causidicos beatiorem.
Hos fastus animosque dat
Sabello 5
farris semodius fabaeque fresae,
et turis piperisque tres selibrae,
et Lucanica uentre cum Falisco,
et nigri Syra defruti lagona,
et ficus Libyca gelata
testa 10
cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque uenit a cliente
parcae cistula non capax oliuae
et crasso figuli polita caelo
septenaria synthesis
Sagunti, 15
Hispanae luteum rotae toreuma,
et lato uariata mappa clauo.
Saturnalia fructuosiora
annis non habuit decem Sabellus.
47
Encaustus Phaethon tabula
tibi pictus in hac est.
Quid tibi uis, dipyrum qui
Phaethonta facis?
48
Percidi gaudes, percisus,
Papyle, ploras:
cur, quae uis fieri, Papyle,
facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
fles, quod percidi, Papyle,
desieris?
49
Nescit, crede mihi, quid sint
epigrammata, Flacce,
qui tantum lusus illa
iocosque uocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
Tereos aut cenam, crude
Thyesta, tuam,
aut puero liquidas aptantem Daedalon
alas, 5
pascentem Siculas aut
Polyphemon ouis.
A nostris procul est omnis uesica libellis,
Musa nec insano syrmate
nostra tumet.
"Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant".
Confiteor: laudant illa, sed
ista
legunt. 10
50
Quid me, Thai, senem subinde
dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
51
Cum tibi non essent sex
milia, Caeciliane,
ingenti late uectus es
hexaphoro:
postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
ruperunt nummi, factus es,
ecce, pedes.
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus
optem? 5
Di reddant sellam,
Caeciliane, tibi.
52
Gestari iunctis nisi desinis,
Hedyle, capris,
qui modo ficus eras, iam
caprificus eris.
53
Hunc, quem saepe uides intra
penetralia nostrae
Pallados et templi limina,
Cosme, noui
cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
stat coma et in pectus
sordida barba cadit,
cerea quem nudi tegit uxor abolla
grabati, 5
cui dat latratos obuia turba
cibos,
esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
non est hic Cynicus, Cosme:
quid ergo? Canis.
54
O cui Tarpeias licuit
contingere quercus
et meritas prima cingere
fronde comas,
si sapis, utaris totis, Colline, diebus
extremumque tibi semper
adesse putes.
Lanificas nulli tres exorare
puellas 5
contigit: obseruant quem
statuere diem.
Diuitior Crispo, Thrasea constantior ipso,
lautior et nitido sis
Meliore licet:
nil adicit penso Lachesis, fusosque sororum
explicat et semper de tribus
una
secat. 10
55
Luci, gloria temporum tuorum,
qui Caium ueterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis,
Argiuas generatus inter urbes
Thebas carmine cantet aut
Mycenas, 5
aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
nos Celtis genitos et ex Hiberis
nostrae nomina duriora terrae
grato non pudeat referre
uersu: 10
saeuo Bilbilin optimam metallo,
quae uincit Chalypasque Noricosque,
et ferro Plateam suo sonantem,
quam fluctu tenui, sed inquieto
armorum Salo temperator
ambit, 15
Tutelamque chorosque Rixa marum,
et conuiuia festa Carduarum,
et textis Peterin rosis rubentem,
atque antiqua patrum theatra Rigas,
et certos iaculo leui
Silaos, 20
Turgontique lacus Turasiaeque,
et parua uada pura Tuetonissae,
et sanctum Buradonis ilicetum,
per quod uel piger ambulat uiator,
et quae fortibus excolit
iuuencis 25
curuae Manlius arua Vatiuescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
rides nomina? Rideas licebit,
haec tam rustica malo quam Butuntus.
56
Munera quod senibus viduisque
ingentia mittis,
vis te munificum, Gargiliane,
vocem?
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
qui potes insidias dona
vocare tuas:
sic avidis fallax indulget piscibus
hamus, 5
callida sic stultas decipit
esca feras.
Quid sit largiri, quid sit donare docebo,
si nescis: dona, Gargiliane,
mihi.
Intentioneel
Al zie ik jou ook aardig veel
aan weduwen en grijsaards schenken,
ik vind het verre van reëel
om je als vrijgevig te gedenken.
Want wie is er meer schaamteloos
dan jij, die 't ijskoud durft te wagen
de naam te geven van cadeaux
aan valstrikken en hinderlagen?
Zo grijpt de gluiperige haak
de grage vis in de rivieren,
zo lokt de vleesgeur en de smaak
van 't sluwe aas de domme dieren.
Luister eens goed: je spreekt pas dan,
o Gargilianus, van geschenken,
wanneer je er zonder enige plan
iemand als mij mee wilt bedenken.
Vert. Frans van
Dooren.
57
Dum nos blanda tenent lasciui
stagna Lucrini
et quae pumiceis fontibus
antra calent,
tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
quo te bis decimus ducit ab
urbe lapis.
Horrida sed feruent Nemeaei pectora
monstri, 5
nec satis est Baias igne
calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata ualete,
Nympharum pariter
Nereidumque domus.
Herculeos colles gelida uos uincite bruma,
nunc Tiburtinis cedite
frigoribus. 10
58
In tenebris luges amissum,
Galla, maritum:
nam plorare pudet te, puto,
Galla, uirum.
59
Flentibus Heliadum ramis dum
uipera repit,
fluxit in obstantem sucina
gemma feram:
quae dum miratur pingui se rore teneri,
concreto reguit uincta
repente gelu.
Ne tibi regali placeas, Cleopatra,
sepulcro, 5
uipera si tumulo nobiliore
iacet.
60
Ardea solstitio Castranaque
rura petantur
quique Cleonaeo sidere
feruet ager,
cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
inter laudatas ad Styga
missus aquas.
Nullo fata loco possis excludere: cum
mors 5
uenerit, in medio Tibure
Sardinia est.
61
Donasse amicum tibi ducenta,
Mancine,
nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
dum fabulamur, milibus decem dixti
emptas lacernas munus esse
Pompullae, 5
sardonycha uerum lineisque ter cinctum
duasque similes fluctibus maris gemmas
dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
cum subito abires, dum fugis,
loquebaris, 10
hereditatis tibi trecenta uenisse,
et mane centum, et post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem;
aut, si tacere lingua non potest
ista, 15
aliquando narra quod uelimus audire.
62
Tibur in Herculeum migrauit
nigra Lycoris,
omnia dum fieri candida
credit ibi.
63
Dum petit a Baulis mater
Caerellia Baias,
occidit insani crimine mersa
freti.
Gloria quanta perit uobis! Haec monstra Neroni
nec iussae quondam
praestiteratis, aquae.
64
Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus,
et planus modico tumore
uertex 5
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente ualles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
celsae culmina delicata
uillae. 10
Hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas ueteres breuesque
Rubras, 15
et quod uirgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta
somno, 20
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
Hoc rus, seu potius domus uocanda
est, 25
commendat dominus: tuam putabis,
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
aut facti modo diuitis
Molorchi. 30
Vos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
dum me iudice praeferantur
istis 35
Iuli iugera pauca Martialis.
65
Oculo Philaenis semper altero
plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.
66
Egisti uitam semper, Line,
municipalem,
qua nihil omnino uilius esse
potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis,
duxit et aestates synthesis
una decem.
Saltus aprum, campus leporem tibi misit
inemptum, 5
silua grauis turdos
exagitata dedit,
captus flumineo uenit de gurgite piscis,
uina ruber fudit non
peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
sed stetit inculti rustica
turba
foci. 10
Vilica uel duri conpressa est nupta coloni,
incaluit quotiens saucia
uena mero.
Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
nec mersa est pelago nec
fuit ulla ratis.
Subposita est blando numquam tibi tessera
talo, 15
alea sed parcae sola fuere
nuces.
Dic ubi sit decies, mater quod auara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem,
Line, difficilem.
67
Praetorem pauper centum
sestertia Gaurus
orabat cana notus amicitia,
dicebatque suis haec tantum desse trecentis,
ut posset domino plaudere
iustus eques.
Praetor ait: "Scis me Scorpo Thalloque
daturum, 5
atque utinam centum milia
sola darem."
Ah! pudet ingratae, pudet ah! male diuitis arcae.
Quod non das equiti, uis
dare, praetor, equo?
68
Inuitas centum quadrantibus
et bene cenas.
Vt cenem inuitor, Sexte, an
ut inuideam?
69
Tu Setina quidem semper uel
Massica ponis,
Papyle, sed rumor tam bona
uina negat:
diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credo, Papyle,
nec sitio.
70
Nihil Ammiano praeter aridam
restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
ut Ammianus mortuum patrem nollet?
71
Quaero diu totam, Safroni
Rufe, per urbem,
si qua puella neget: nulla
puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
tamquam non liceat, nulla
puella negat.
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid
ergo 5
casta facit? Non dat, non
tamen illa negat.
Zeg nou eens nee
Ik zoek al lang in heel de stad
een meisje dat eens nee wil zeggen,
maar Rufus, och 't zit me niet glad:
geen meisje wil dat woordje zeggen.
Alsof het wijst op slecht gedrag
en lelijk is om nee te zeggen,
alsof het zonde is en niet mag:
geen meisje wil dat woordje zeggen.
"Maar vind je in geen enkel huis
meisjes die zuiver zijn en zedig?"
Jawel, er zijn er heel wat kuis,
maar geen van hen is het volledig.
Want ogenschijnlijk gaan ze niet
met iedereen zomaar in zee,
maar als je hen in de ogen ziet,
zeggen ze geen van allen nee!
Vert. Frans van
Dooren.
72
Exigis ut donem nostros tibi,
Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet
bibliopola Tryphon.
"Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Non, inquis, faciam tam
fatue." Nec ego.
73
Cum grauis extremas Vestinus
duceret horas
et iam per Stygias esset
iturus aquas,
ultima uoluentis orauit pensa sorores,
ut traherent parua stamina
pulla mora,
iam sibi defunctus caris dum uiuit
amicis. 5
Mouerunt tetricas tam pia
uota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit,
seque mori post hoc credidit
ille senem.
74
Aspicis inbelles temptent
quam fortia dammae
proelia? Tam timidus quanta
sit ira feris?
In mortem paruis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, dammis parcere?
Mitte canes.
75
O felix animo, felix,
Nigrina, marito,
atque inter Latias gloria
prima nurus:
te patrios miscere iuuat cum coniuge census,
gaudentem socio participique
uiro.
Arserit Euhadne flammis iniecta
mariti, 5
nec minor Alcestin fama sub
astra ferat;
tu melius. Certo meruisti pignore uitae
ut tibi non esset morte
probandus amor.
76
Milia misisti mihi sex bis
sena petenti:
ut bis sena feram, bis
duodena petam.
77
Numquam diuitias deos rogaui
contentus modicis meoque laetus:
paupertas, ueniam dabis, recede.
Causast quae subiti nouique uoti?
Pendentem uolo Zoilum
uidere. 5
78
Condita cum tibi sit iam
sexagensima messis
et facies multo splendeat
alba pilo,
discurris tota uagus urbe, nec ulla cathedra est
cui non mane feras
inrequietus Haue;
et sine te nulli fas est prodire
tribuno, 5
nec caret officio consul
uterque tuo;
et sacro decies repetis Palatia cliuo
Sigerosque meros
Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuuenes: deformius, Afer,
omnino nihil est ardalione
sene. 10
79
Hospes eras nostri semper,
Matho, Tiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi
vendo tuum.
Vraag aan Matho
Jij die, toen ik in Tibur was,
bij mij de deur placht plat te lopen,
wil jij niet voor een habbekras
je eigen landgoed van mij kopen?
Vert. Frans van Dooren.
80
Declamas in febre, Maron:
hanc esse phrenesin
si nescis, non es sanus,
amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
si sudare aliter non potes,
est ratio.
"Magna tamen res est". Erras; cum uiscera
febris 5
exurit, res est magna
tacere, Maron.
81
Epigramma nostrum cum Fabulla
legisset,
negare nullam quo queror puellarum,
semel rogata bisque terque neglexit
preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
negare iussi, pernegare non
iussi. 5
Zeg nou eens ja
Toen jij, Fabulla, in 't epigram
dat vlak hiervoor staat, had gelezen
dat mij nog nooit, waar ik ook kwam,
een meisje echt had afgewezen,
weigerde jij tot drie keer toe
om me in je woning te ontvangen,
waardoor ik nu, ik weet niet hoe,
verteerd word door een blind verlangen.
Maar och, Fabulla, ik vroeg wél
om eens een keertje nee te zeggen,
maar niet om heel het liefdesspel
volledig voor mij lam te leggen.
Vert. Frans van
Dooren.
82
Hos quoque commenda Venuleio,
Rufe, libellos,
inputet et nobis otia parua
roga,
immemor et paulum curarum operumque suorum
non tetrica nugas exigat
aure meas.
Sed nec post primum legat haec summumue
trientem, 5
sed sua cum medius proelia
Bacchus amat.
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
altera: diuisum sic breue
fiet opus.
83
Securo nihil est te, Naeuole,
peius; eodem
sollicito nihil est,
Naeuole, te melius.
Securus nullum resalutas, despicis omnes,
nec quisquam liber nec tibi
natus homo est:
sollicitus donas, dominum regemque
salutas, 5
inuitas. Esto, Naeuole,
sollicitus.
84
Non est in populo nec urbe
tota
a se Thaida qui probet fututam,
cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
85
Nos bibimus uitro, tu murra,
Pontice. Quare?
Prodat perspicuus ne duo
uina calix.
86
Si uis auribus Atticis
probari,
exhortor moneoque te, libelle,
ut docto placeas Apollinari:
nil exactius eruditiusque est,
sed nec candidius
benigniusque. 5
Si te pectore, si tenebit ore,
nec rhonchos metues maligniorum,
nec scombris tunicas dabis molestas:
si damnauerit, ad salariorum
curras scrinia protinus
licebit, 10
inuersa pueris arande charta.
87
Infantem secum semper tua
Bassa, Fabulle,
conlocat et lusus
deliciasque uocat,
et, quo mireris magis, infantaria non est.
Ergo quid in causa est?
Pedere Bassa solet.
88
Nulla remisisti paruo pro
munere dona,
et iam Saturni quinque fuere
dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciam
missa nec a querulo mappa
cliente fuit,
Antipolitani nec quae de sanguine
thynni 5
testa rubet, nec quae
cottana parua gerit,
nec rugosarum uimen breue Picernarum,
dicere te posses ut
meminisse mei!
Decipies alios uerbis uoltuque benigno,
nam mihi iam notus
dissimulator
eris. 10
89
Ohe, iam satis est, ohe,
libelle,
iam peruenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
nec summa potes in schida teneri,
sic tamquam tibi res peracta non
sit, 5
quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque,
iam librarius hoc et ipse dicit
"Ohe, iam satis est, ohe, libelle."
|