|
M. VALERI MARTIALIS
EPIGRMMATON
LIBER SECUNDUS
Valerius Martialis
Deciano suo sal.
'Quid nobis' inquis 'cum
epistula? parum enim tibi praestamus, si legimus
epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis
versibus dicere? Video quare tragoedia aut comoedia
epistulam accipiant, quibus pro se loqui non licet:
epigrammata curione non egent et contenta sunt sua lingua:
in quacumque pagina visum est, epistulam faciunt. Noli
ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga
saltantis inducere personam. Denique videris an te
delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo
qui protinus reclamant.' Puto me hercules, Deciane, verum
dicis. Quid si scias cum qua et quam longa epistula
negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat.
Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad
primam paginam non lassi pervenient.
1
Ter centena quidem poteras
epigrammata ferre,
sed quis te ferret
perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, brevior quod
mihi charta perit;
deinde, quod haec una peragit librarius
hora, 5
nec tantum nugis serviet
ille meis;
tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
sis licet usque malus, non
odiosus eris.
Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
incipiat positus quam
tepuisse
calix. 10
Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
Ei mihi, quam multis sic
quoque longus eris!
2
Creta dedit magnum, maius
dedit Africa nomen,
Scipio quod victor quodque
Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno,
et puer hoc dignus nomine,
Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre
triumphos: 5
quae datur ex Chattis
laurea, tota tua est.
3
Sexte, nihil debes, nil
debes, Sexte, fatemur.
Debet enim, si quis solvere,
Sexte, potest.
4
O quam blandus es,
Ammiane, matri!
quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te uocat et soror uocatur.
Cur uos nomina nequiora tangunt?
Quare non iuuat hoc quod estis
esse? 5
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
matrem, quae cupit esse se sororem,
nec matrem iuuat esse nec sororem.
5
Ne ualeam, si non totis,
Deciane, diebus
et tecum totis noctibus esse
uelim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
quattuor haec fiunt, cum
rediturus eam.
Saepe domi non es; cum sis quoque, saepe
negaris: 5
uel tantum causis uel tibi
saepe uacas.
Te tamen ut uideam, duo milia non piget ire;
ut te non uideam, quattuor
ire piget.
6
I nunc, edere me iube
libellos.
Lectis uix tibi paginis duabus
spectas eschatocollion, Seuere,
et longas trahis oscitationes.
Haec sunt, quae relegente me
solebas 5
rapta exscribere, sed Vitellianis;
haec sunt, singula quae sinu ferebas
per conuiuia cuncta, per theatra;
haec sunt aut meliora si qua nescis.
Quid prodest mihi tam macer
libellus, 10
nullo crassior ut sit umbilico,
si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis uiator,
et cum currere debeas
Bouillas, 15
interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.
7
Declamas belle, causas
agis, Attice, belle;
historias bellas, carmina
bella facis;
componis belle mimos, epigrammata belle;
bellus grammaticus, bellus
es astrologus,
et belle cantas et saltas, Attice,
belle; 5
bellus es arte lyrae, bellus
es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
uis dicam quid sis? Magnus
es ardalio.
8
Si qua videbuntur chartis
tibi, lector, in istis
sive obscura nimis sive
latina parum,
non meus est error: nocuit librarius illis
dum properat versus
adnumerare tibi.
Quod si non illum sed me peccasse
putabis,
5
tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus!
Haec mala sunt, sed tu non
meliora facis.
Aan een kritikaster
Als mijn gedichten jou misschien
soms hier en daar wat duister zijn
en opgeschreven bovendien
in een niet al te best latijn,
dan is dat, lezer, niet mijn schuld,
want hij die ze overschrijft maakt haast
en zit er door jouw ongeduld
van tijd tot tijd soms wel eens naast.
Maar als jij desondanks toch vindt
dat ík die fouten heb gemaakt,
dan wordt het hoog tijd, beste vrind,
dat je uit je molleslaap ontwaakt.
"Toch zijn ze slecht jouw verzen!" Och,
de waarheid moet zich maar ontvouwen:
natuurlijk zijn ze slecht, maar toch
nog altijd beter dan de jouwe!
Vert. Frans van
Dooren.
9
Scripsi, rescripsit nil
Naevia, non dabit ergo.
Sed puto quod scripsi
legerat: ergo dabit.
10
Basia dimidio quod das
mihi, Postume, labro,
laudo: licet demas hinc
quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totum,
Postume, dimidium.
11
Quod fronte Selium nubila
vides, Rufe,
quod ambulator porticum terit seram,
lugubre quiddam quod tacet piger voltus,
quod paene terram nasus indecens tangit,
quod dextra pectus pulsat et comam
vellit: 5
non ille amici fata luget aut fratris,
uterque natus vivit et precor vivat,
salva est et uxor sarcinaeque servique,
nihil colonus vilicusque decoxit.
Maeroris igitur causa quae? Domi
cenat. 10
Hongerend naar geluk
Waarom sluipt Selius nog zo laat
zwaar zuchtend door de zuilengangen?
Waarom laat hij, waar hij ook gaat,
zijn peinzend hoofd zo treurig hangen?
Waarom toch zou hij met zijn neus
de stenen van de grond haast raken?
Waarom zou hij triest en nerveus
in stilte jammerklachten slaken?
Is Selius soms in diepe rouw
vanwege een vriend of een bekende?
Is soms de dood van broer of vrouw
de oorzaak van zijn doffe ellende?
Is zijn bezit eraan gegaan
of zijn zijn slaven soms gestorven?
Is door de rentmeester het graan
op 't land verwaarloosd en bedorven?
Och nee, Rufus, maar wil je graag
de bron van zijn misère weten:
wel, dat is dit, dat hij vandaag
genoodzaakt is om thuis te eten!
Vert. Frans van
Dooren.
12
Esse quid hoc dicam quod
olent tua basia murram
quodque tibi est numquam non
alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume,semper:
Postume, non bene olet qui
bene semper olet.
13
Et iudex petit et petit
patronus:
solvas censeo, Sexte, creditori.
Ervaringsgegeven
Als advocaat en rechter
hun centen komen halen,
dan is dat meestal slechter
dan zelf je schuld betalen.
Vert. Frans van
Dooren.
14
Nil intemptatum Selius,
nil linquit inausum,
cenandum quotiens iam uidet
esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
laudat Achilleos, sed sine
fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta
petundur, 5
si quid Phillyrides praestet
et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
adsidet et cathedris, maesta
iuuenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
illinc Pompei dona nemusque
duplex; 10
nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
nec Grylli tenebras
Aeoliamque Lupi:
nam thermis iterumque iterumque iterumque lauatur.
Omnia cum fecit, sed
renuente deo,
lotus ad Europes tepidae buxeta
recurrit, 15
si quis ibi serum carpat
amicus iter.
Per te perque tuam, uector lasciue, puellam,
ad cenam Selium tu, rogo,
taure, uoca.
15
Quod nulli calicem tuum
propinas
humane facis, Horme, non superbe.
16
Zoilus aegrotat: faciunt
hanc stragula febrem.
Si fuerit sanus, coccina
quid facient?
quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
ostendit stultas quid nisi
morbus opes?
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas
omnis. 5
Vis fieri sanus? stragula
sume mea.
17
Tonstrix Suburae faucibus
sedet primis,
cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique Letum multus obsidet sutor:
sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
non tondet, inquam. Quid igitur facit?
Radit. 5
18
Capto tuam, pudet heu, sed
capto, Maxime, cenam,
tu captas aliam: iam sumus
ergo pares.
Mane salutatum uenio, tu diceris isse
ante salutatum: iam sumus
ergo pares.
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo
regis, 5
tu comes alterius: iam sumus
ergo pares.
Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse.
Qui rex est regem, Maxime,
non habeat.
19
Felicem fieri credis me,
Zoile, cena?
felicem cena, Zoile, deinde
tua?
Debet Aricino conuiua recumbere cliuo,
quem tua felicem, Zoile,
cena facit.
20
Carmina Paulus emit,
recitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas possis iure
uocare tuum.
21
Basia das aliis, aliis
das, Postume, dextram.
Dicis 'Vtrum mauis? elige.'
Malo manum.
22
Quid mihi uobiscum est, o
Phoebe nouemque sorores?
ecce nocet uati Musa iocosa
suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
basia, nunc labro coepit
utroque dare.
23
Non dicam, licet usque me
rogetis,
qui sit Postumus in meo libello,
non dicam: quid enim mihi necesse est
has offendere basiationes,
quae se tam bene uindicare
possunt? 5
24
'Si det iniqua tibi
tristem fortuna reatum,
squalidus haerebo
pallidiorque reo:
si iubeat patria damnatum excedere terra,
per freta, per scopulos
exulis ibo comes.'
Dat tibi diuitias: ecquid sunt ista
duorum? 5
Das partem? Multum est?
Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
adnuerit, felix, Candide,
solus eris.
25
Das numquam, semper
promittis, Galla, roganti:
si semper fallis, iam rogo,
Galla, nega.
26
Quod querulum spirat, quod
acerbum Naeuia tussit,
inque tuos mittit sputa
subinde sinus,
iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Erras: blanditur Naeuia, non
moritur.
27
Laudantem Selium cenae cum
retia tendit
accipe, siue legas siue
patronus agas:
'Effecte! grauiter! cito! nequiter! euge! beate!'—
'Hoc uolui! Facta est iam
tibi cena, tace.'
28
Rideto multum qui te,
Sextille, cinaedum
dixerit et digitum porrigito
medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
calda Vetustinae nec tibi
bucca placet.
Ex istis nihil es fateor, Sextille: quid ergo
es? 5
Nescio, sed tu scis res
superesse duas.
29
Rufe, uides illum
subsellia prima terentem,
cuius et hinc lucet
sardonychata manus
quaeque Tyron totiens epotauere lacernae
et toga non tactas uincere
iussa niues,
cuius olet toto pinguis coma
Marcelliano 5
et splendent uolso bracchia
trita pilo,
non hesterna sedet lunata lingula planta,
coccina non laesum pingit
aluta pedem,
et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras quid sit? Splenia
tolle,
leges. 10
30
Mutua uiginti sestertia
forte rogabam,
quae uel donanti non graue
munus erat:
quippe rogabatur felixque uetusque sodalis
et cuius laxas arca
flagellat opes.
Is mihi 'Diues eris, si causas egeris'
inquit. 5
Quod peto da, Gai: non peto
consilium.
31
Saepe ego Chrestinam
futui. Det quam bene quaeris?
Supra quod fieri nil,
Mariane, potest.
32
Lis mihi cum Balbo est, tu
Balbum offendere non uis,
Pontice. Cum Licino est: hic
quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agelllum:
contra libertum Caesaris ire
times.
Abnegat et retinet nostrum Laronia
seruum: 5
respondes 'Orba est, diues,
anus, uidua.'
Non bene, crede mihi, seruo seruitur amico:
sit liber, dominus qui uolet
esse meus.
33
Cur non basio te,
Philaeni? calua es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.
34
Cum placeat Phileros tota
tibi dote redemptus,
tres pateris natos, Galla,
perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno
quem nec casta potest iam
decuisse Venus.
Perpetuam di te faciant Philerotis
amicam, 5
o mater, qua nec Pontia
deterior.
35
Cum sint crura tibi
similent quae cornua lunae,
in rhytio poteras, Phoebe,
lauare pedes.
36
Flectere te nolim, sed nec
turbare capillos;
splendida sit nolo, sordida
nolo cutis;
nec mitratorum nec sit tibi barba reorum:
nolo uirum nimium, Pannyche,
nolo parum.
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora
saetis 5
horrida, sed mens est,
Pannyche, uolsa tibi.
37
Quidquid ponitur hinc et
inde uerris,
mammas suminis imbricemque porci
communemque duobus attagenam,
mullum dimidium lupumque totum
muraenaeque latus femurque pulli5
stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
traduntur puero domum ferenda:
nos accumbimus otiosa turba.
Vllus si pudor est, repone
cenam: 10
cras te, Caeciliane, non uocaui.
38
Quid mihi reddat ager
quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: te,
Line, non uideo.
39
Coccina famosae donas et
ianthina moechae:
uis dare quae meruit munera?
Mitte togam.
40
Vri Tongilius male dicitur
hemitritaeo.
Noui hominis fraudes: esurit
atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
hamus et in mullum mittitur
atque lupum.
Caecuba saccentur quaeque annus coxit
Opimi, 5
condantur parco fusca
Falerna uitro.
omnes Tongilium medici iussere lauari:
o stulti, febrem creditis
esse? Gula est.
41
'Ride si sapis, o puella,
ride'
Paelignus, puto, dixerat poeta:
sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis,
non dixit tibi: tu puella non
es,
5
et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis,
debes non aliter timere risum,
quam ventum Spanius manumque
Priscus, 10
quam cretata timet Fabulla nimbum,
cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis severos,
quam coniunx Priami nurusque maior;
mimos ridiculi
Philistionis
15
et convivia nequiora vita
et quidquid lepida procacitate
laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
lugentique virum piumve
fratrem,
20
et tantum tragicis vacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
plora, si sapis, o puella, plora.
Aftands
"Lach toch, o meisje, als je wijs bent, lach!",
aldus Sulmona's bard, die bij zijn lied
een hele stoet van meisjes vóór zich zag,
maar jou, o Maximina, zeker niet!
Want och, jij bent geen meisje, maar een slons
wier mond zich met drie gore tanden vult,
die zwart en smerig zijn, zoals het brons
van elke spiegel je meteen onthult.
Jij moet méér bang zijn voor een gulle
lach
dan Priscus voor een simpel handgebaar
en Spanius voor wind die met één slag
de golf kan halen uit zijn valse haar,
en banger dan Fabulla na 't toilet
voor plensbuien op haar gepoederd hoofd,
en dan Sabella, die haar huid blanket,
voor 't felle zonlicht dat de tinten dooft.
En kijk maar ernstiger dan Hecabe
en de echtgenote van haar oudste zoon,
en ga maar niet 's avonds met vrienden mee
naar 't mimenschouwspel van Philistion.
Vermijd in godsnaam ieder samenzijn
waar rijkelijk met grappen wordt gestrooid,
en zorg dat nooit de gulheid van de gein
je lippen tot een brede grijnslach plooit.
Jij moet gaan zitten naast een droeve man
of bij een moeder of een broer die rouwt,
en uitkijken dat je je verre van
de snaakse humor der komedie houdt.
Verder maak ik aan de vermolmde staat
waarin jouw mond verkeert, geen woord meer vuil.
Ik geef je alleen tot slot nog deze raad:
Huil toch, o meisje, als je wijs bent, huil!
Vert. Frans van
Dooren.
42
Zoile, quid solium subluto
podice perdis?
Spurcius ut fiat, Zoile,
merge caput.
43
Koina philon haec
sunt, haec sunt tua, Candide, koina,
quae tu magnilocus nocte
dieque sonas:
te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso
uel quam seposito de grege
Parma dedit:
at me, quae passa est furias et cornua
tauri, 5
noluerit dici quam pila
prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
non uendes nummis coccina
nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
fulcitur testa fagina mensa
mihi. 10
Inmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:
concolor in nostra, cammare,
lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
at mihi succurrit pro
Ganymede manus.
Ex opibus tantis ueteri fidoque
sodali 15
das nihil et dicis, Candide,
Koina philon?
44
Emi seu puerum togamue
pexam
seu tres, ut puta, quattuorue libras,
Sextus protinus ille fenerator,
quem nostis ueterem meum sodalem,
ne quid forte petam timet
cauetque, 5
et secum, sed ut audiam, susurrat:
'Septem milia debeo Secundo,
Phoebo quattuor, undecim Phileto,
et quadrans mihi nullus est in arca.'
O grande ingenium mei
sodalis! 10
Durum est, Sexte, negare, cum rogaris:
quanto durius, antequam rogeris!
45
Quae tibi non stabat
praecisa est mentula, Glypte.
Demens, cum ferro quid tibi?
Gallus eras.
46
Florida per uarios ut
pingitur Hybla colores,
cum breue Sicaniae uer
populantur apes,
sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
sic micat innumeris arcula
synthesibus,
+atque unam+ uestire tribum tua candida
possunt, 5
Apula non uno quae grege
terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
pro scelus! et lateris
frigora trita tui.
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus —
quid renuis? — non te,
Naeuole, sed
tineas? 10
47
Subdola famosae moneo fuge
retia moechae,
leuior o conchis, Galle,
Cytheriacis.
Confidis natibus? Non est pedico maritus;
quae faciat duo sunt:
irrumat aut futuit.
48
Coponem laniumque
balneumque,
tonsorem tabulamque calculosque
et paucos, sed ut eligam, libellos:
unum non nimium rudem sodalem
et grandem puerum diuque
leuem 5
et caram puero meo puellam:
haec praesta mihi, Rufe, uel Butuntis,
et thermas tibi habe Neronianas.
49
Vxorem nolo Telesinam
ducere: quare?
Moecha est. Sed pueris dat
Telesina: uolo.
50
Quod fellas et aquam
potas, nil, Lesbia, peccas:
qua tibi parte opus est,
Lesbia, sumis aquam.
Analogie
Zeg Lesbia, geen gek idee,
dat pikzuigen en waterdrinken.
Want ken jij iemand die de plee
niet doorspoelt als de boel gaat stinken?
Vert. Frans van
Dooren.
51
Unus saepe tibi tota
denarius arca
cum sit et hic culo tritior,
Hylle, tuo,
non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
sed si quis nimio pene
superbus erit.
Infelix uenter spectat conuiuia
culi, 5
et semper miser hic esurit,
ille uorat.
52
Nouit loturos Dasius
numerare: poposcit
mammosam Spatalen pro
tribus; illa dedit.
53
Vis fieri liber? Mentiris,
Maxime, non uis:
sed fieri si uis, hac
ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
Veintana tuam si domat uua
sitim,
si ridere potes miseri chrydendeta
Cinnae, 5
contentus nostra si potes
esse toga,
si plebeia Venus gemino tibi uincitur asse,
si tua non rectus tecta
subire potes.
Haec tibi si uis est, si mentis tanta potestas,
liberior Partho uiuere rege
potes. 10
54
Quid de te, Line,
suspicetur uxor
et qua parte uelit pudiciorem,
certis indiciis satis probauit,
custodem tibi quae dedit spadonem.
Nil nasutius hac
maligniusque. 5
55
Vis te, Sexte, coli:
uolebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris;
sed si te colo, Sexte, non amabo.
56
Gentibus in Libycis uxor
tua, Galle, male audit
inmodicae foedo crimine
auaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
accipere omnino. Quid solet
ergo? Dare.
57
Hic quem uidetis gressibus
uagis lentum,
amethystinatus media qui secat Saepta,
quem non lacernis Publius meus uincit,
non ipse Cordus alpha paenulatorum,
quem grex togatus sequitur et
capillatus 5
recensque sella linteisque lorisque,
oppignerauit modo modo ad Cladi mensam
uix octo nummis anulum, unde cenaret.
58
Pexatus pulchre rides mea,
Zoile, trita.
Sunt haec trita quidem,
Zoile, sed mea sunt.
59
Mica uocor: quid sim
cernis, cenatio parua:
ex me Caesareum prospicis
ecce tholum.
Frange toros, pete uina, rosas cape, tinguere nardo:
ipse iubet mortis te
meminisse deus.
60
Vxorem armati futuis, Puer
Hylle, tribuni,
supplicium tantum dum
puerile times.
Vae tibi! dum ludis, castrabere. Iam mihi dices
'Non licet hoc'. Quid? tu
quod facis, Hylle, licet?
61
Cum tibi uernarent dubia
lanugine malae,
lambebat medios improba
lingua uiros.
Postquam triste caput fastidia uispillonum
et miseri meruit taedia
carnificis,
uteris ore aliter nimiaque aerugine
captus 5
adlatras nomen quod tibi
cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
nam cum fellaret, purior
illa fuit.
62
Quod pectus, quod crura
tibi, quod bracchia uellis,
quod cincta est breuibus
mentula tonsa pilis,
hoc praestas, Labiene, tuae — quis nescit? — amicae.
Cui praestas, culum quod,
Labiene, pilas?
63
Sola tibi fuerant
sestertia, Miliche, centum,
quae tulit e sacra Leda
redempta uia.
Miliche, luxuria est si tanti diues amares.
'Non amo' iam dices: haec
quoque luxuria est.
64
Dum modo causidicum, dum
te modo rhetora fingis
et non decernis, Laure, quid
esse uelis,
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
et fuerat serum iam tibi
desinere.
Incipe, tres uno perierunt rhetores
anno, 5
si quid habes animi, si quid
in arte uales.
Si schola damnatur, fora litibus omnia feruent,
ipse potest fieri Marsua
causidicus.
Heia age, rumpe moras: quo te sperabimus usque?
Dum quid sis dubitas, iam
potes esse
nihil. 10
65
Cur tristiorem cernimus
Saleianum?
'An causa leuis est?' inquis, 'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! O grauem casum!
Illa, illa diues mortua est Secundilla,
centena decies quae tibi dedit
dotis? 5
Nollem accidisset hoc tibi, Saleiane.
66
Vnus de toto peccauerat
orbe comarum
anulus, incerta non bene
fixus acu:
hoc facinus Lalage speculo, quo uiderat, ulta est,
et cecidit saeuis icta
Plecusa comis.
Desine iam, Lalage, tristes ornare
capillos, 5
tangat et insanum nulla
puella caput.
Hoc salamandra notet uel saeua nouacula nudet,
ut digna speculo fiat imago
tua.
67
Occurris quocumque loco
mihi, Postume, clamas
protinus et prima est haec
tua uox 'Quid agis?'
Hoc, si me decies una conueneris hora,
dicis: habes puto tu,
Postume, nil quod agas.
68
Quod te nomine iam tuo
saluto,
quem regem et dominum prius uocabam,
ne me dixeris esse contumacem:
totis pillea sarcinis redemi.
Reges et dominos habere
debet 5
qui se non habet atque concupiscit
quod reges dominique concupiscunt.
Seruom si potes, Ole, non habere,
et regem potes, Ole, non habere.
69
Inuitum cenare foris te,
Classice, dicis:
si non mentiris, Classice,
dispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
cum cenaret, erat tristior
ille, domi.
Si tamen inuitus uadis, cur, Classice,
uadis? 5
'Cogor' ais: uerum est;
cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior te, Classice, rectam:
grandia uerba ubi sunt? Si
uir es, ecce, nega.
70
Non uis in solio prius
lauari
quemquam, Cotile: causa quae, nisi haec est,
undis ne fouearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
ante hic mentula quam caput
lauetur. 5
71
Candidius nihil est te,
Caeciliane. Notaui,
si quando ex nostris
disticha pauca lego,
protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi das, tamquam
deteriora legas,
ut conlata magis placeant mea? Credimus
istud: 5
malo tamen recites,
Caeciliane, tua.
72
Hesterna factum narratur,
Postume, cena
quod nollem — quis enim
talia facta probet? —
os tibi percisum quanto non ipse Latinus
uilia Panniculi percuti ora
sono:
quodque magis mirum est, auctorem criminis
huius 5
Caecilium tota rumor in urbe
sonat.
Esse negas factum: uis hoc me credere? credo.
Quid quod habet testes,
Postume, Caecilius?
73
Quid faciat uolt scire
Lyris. Quid? Sobria fellat.
74
Cinctum togatis post et
ante Saufeium,
quanta reduci Regulus solet turba,
ad alta tonsum templa cum reum misit,
Materne, cernis? Inuidere nolito:
comitatus iste sit precor tuus
numquam. 5
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Fauentinus.
75
Verbera securi solitus leo
ferre magistri
insertamque pati blandus in
ora manum
dedidicit pacem subito feritate reuersa,
quanta nec in Libycis debuit
esse iugis.
Nam duo de tenera puerilia corpora
turba, 5
sanguineam rastris quae
renouabat humum,
saeuos et infelix furiali dente peremit:
Martia non uidit maius
harena nefas.
Exclamare libet: 'Crudelis, perfide, praedo,
a nostra pueris parcere
disce
lupa!' 10
76
Argenti libras Marius tibi
quinque reliquit,
cui nihil ipse dabas: hic
tibi uerba dedit?
77
Cosconi, qui longa putas
epigrammata nostra,
utilis unguendis axibus esse
potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
et puerum Bruti dixeris esse
breuem.
Disce quod ignoras: Marsi doctique
Pedonis 5
saepe duplex unum pagina
tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis,
sed tu, Cosconi, disticha
longa facis.
78
Aestiuo serues ubi piscem
tempore, quaeris?
In thermis serua,
Caeciliane, tuis.
79
Inuitas tunc me cum scis,
Nasica, uocasse.
Excusatum habeas me rogo:
ceno domi.
80
Hostem cum fugeret, se
Fannius ipse peremit.
Hic, rogo, non furor est, ne
moriare, mori?
81
Laxior hexaphoris tua sit
lectica licebit:
cum tamen haec tua sit,
Zoile, sandapila est.
82
Abscisa seruom quid figis,
Pontice, lingua?
Nescis tu populum, quod
tacet ille, loqui?
83
Foedasti miserum, marite,
moechum,
et se, qui fuerant prius, requirunt
trunci naribus auribusque uoltus.
Credis te satis esse uindicatum?
Erras: iste potest et
irrumare. 5
84
Mollis erat facilisque
uiris Poeantius heros:
uolnera sic Paridis dicitur
ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
abs hoc occisus, Rufe,
uidetur Eryx.
85
Vimine clausa leui niueae
custodia coctae,
hoc tibi Saturni tempore
munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri
si quereris, rasam tu mihi
mitte togam.
86
Quod nec carmine glorior
supino
nec retro lego Sotaden cinaedum,
nusquam Graecula quod recantat echo
nec dictat mihi luculentus Attis
mollem debilitate
galliambon, 5
non sum, Classice, tam malus poeta.
Quid si per gracilis uias petauri
inuitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
et stultus labor est
ineptiarum. 10
Scribat carmina circulis Palaemon,
me raris iuuat auribus placere.
87
Dicis amore tui bellas
ardere puellas,
qui faciem sub aqua, Sexte,
natantis habes.
88
Nil recitas et uis,
Mamerce, poeta uideri:
quidquid uis esto, dummodo
nil recites.
89
Quod nimio gaudes noctem
producere uino
ignosco: uitium, Gaure,
Catonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo
laudari debes: hoc Ciceronis
habes.
Quod uomis, Antoni: quod luxuriaris,
Apici. 5
Quod fellas, uitium dic mihi
cuius habes?
90
Quintiliane,vagae
moderator summe iuventae,
gloria Romanae, Quintiliane,
togae,
vivere quod propero pauper nec inutilis annis,
da veniam: properat vivere
nemo satis.
Differat hoc patrios optat qui vincere
census 5
atriaque inmodicis artat
imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
tecta iuvant et fons vivus
et herba rudis.
Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
sit nox cum somno, sit sine
lite
dies. 10
Levensidealen
O Quintilianus, toegewijd
leraar en leidsman van de jeugd,
o meester der welsprekendheid,
in wie heel Rome zich verheugt,
vergeef mij dat ik, nu 't nog kan,
al ben ik arm, met al mijn krachten
geniet van 't leven: wee de man
die 't uitstelt en te lang blijft wachten!
Laat híj dat doen die 't eigendom
zijns vaders verder uit wil bouwen
en heel zijn atrium daarom
met marmerbeelden vol wil stouwen.
Mijn idealen zijn een haard
onder een zwartberoet plafond,
een ongerept stuk gras gepaard
aan de eenvoud van een koele bron,
een slaaf, gezet en goedgevuld,
een vrouw, afkerig van studeren,
nachten waarin de slaap me omhult
en dagen zonder procederen!
Vert. Frans van Dooren.
91
Rerum certa salus,
terrarum gloria, Caesar,
sospite quo magnos credimus
esse deos,
si festinatis totiens tibi lecta libellis
detinuere oculos carmina
nostra tuos,
quod fortuna uetat fieri permitte
uideri, 5
natorum genitor credar ut
esse trium.
Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
haec fuerint nobis praemia,
si placui.
92
Natorum mihi ius trium
roganti
Musarum pretium dedit mearum
solus qui poterat. Valebis,
uxor:
non debet domini perire
munus.
93
'Primus ubi est' inquis
'cum sit liber iste secundus?'
Quid faciam, si plus ille
pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
unum de titulo tollere iota
potes.
|