|
M. VALERI
MARTIALIS
EPIGRAMMATON
LIBER PRIMUS
Spero me secutum in
libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non
possit quisquis de se bene senserit, cum salva infimarum
quoque personarum reverentia ludant; quae adeo antiquis
auctoribus defuit ut nominibus non tantum veris abusi sint
sed et magnis. Mihi fama vilius constet et probetur in me
novissimum ingenium. Absit a iocorum nostrorum
simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea
scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est.
Lascivam verborum veritatem, id est epigrammaton linguam,
excussarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus,
sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque
perlegitur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est ut
apud illum in nulla pagina Latine loqui fas sit, potest
epistula uel potius titulo contentus esse. Epigrammata
illis scribuntur qui solent spectare Florales. Non intret
Cato theatrum meum aut, si intraverit, spectet. Videor
mihi meo iure facturus si epistulam versibus clusero:
Nosses
iocosae dulce cum sacrum Florae
festosque lusus et licentiam volgi,
cur in theatrum, Cato severe, venisti?
an ideo tantum veneras, ut exires?
1
Hic est quem legis ille,
quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
viventi decus atque
sentienti, 5
rari post cineres habent poetae.
Presentatie
Hier is de dichter Martialis,
alom gelezen en gezocht
omdat hij scherp van tong en taal is
en spitse epigrammen wrocht.
O lezer, zoveel eer en glorie
als jij hem in dit leven biedt,
verwerven anderen verdorie
drie eeuwen na hun dood nog niet.
Vert. Frans van Dooren.
Kox ontleent een aantal vertalingen van Frans van Dooren
aan:
Martialis: De
pittigheid van wrange vijgen
2
Qui tecum cupis esse meos
ubicumque libellos
et comites longae quaeris
habere viae,
hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:
scrinia da magnis, me manus
una capit.
Ne tamen ignores ubi sim venalis et erres
urbe vagus tota, me duce
certus eris:
libertum docti Lucensis quaere Secundum
limina post Pacis
Palladiumque forum.
3
Argiletanas mavis habitare
tabernas,
cum tibi, parve liber,
scrinia nostra vacent?
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
crede mihi, nimium Martia
turba sapit.
Maiores nusquam rhonchi: iuvenesque
senesque 5
et pueri nasum rhinocerotis
habent.
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
ibis ab excusso missus in
astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
neve notet lusus tristis
harundo
tuos, 10
aetherias, lascive, cupis volitare per auras.
I, fuge! sed poteras tutior esse
domi.
4
Contigeris nostros,
Caesar, si forte libellos,
terrarum dominum pone
supercilium.
Consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi,
materiam dictis nec pudet
esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque
Latinum, 5
illa fronte precor carmina
nostras legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciva est nobis pagina,
vita proba.
5
Do tibi naumachiam, tu das
epigrammata nobis:
vis, puto, cum libro, Marce,
natare tuo.
6
Aetherias aquila puerum
portante per auras
inlaesum timidis unguibus
haesit onus:
nunc sua Caesareos exorat praeda leones
tutus et ingenti ludit in
ore lepus.
Quae maiora putas miracula? summus
utrisque 5
auctor adest: haec sunt
Caesaris, illa Iovis.
7
Stellae delicium mei
columba,
Verona licet audiente dicam,
vicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
quanto passere maior est
columba. 5
8
Quod magni Thraseae
consummatique Catonis
dogmata sic sequeris salvos
ut esse velis,
pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
quod fecisse velim te,
Deciane, facis.
Nolo virum facili redemit qui sanguine famam;
5
hunc volo, laudari qui sine
morte potest.
9
Bellus homo et magnus vis
idem, Cotta, videri:
sed qui bellus homo est,
Cotta, pusillus homo est.
10
Petit Gemellus nuptias
Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
Gemellus wil trouwen met Maronilla
en hij verlangt en dringt aan en smeekt en geeft
cadeaus.
Is zij dan zó mooi? Welnee, ze is lelijk als de
nacht.
Wat ziet hij dan in haar dat hem bevalt? Zij hoest.
Vert. Kox Kollum.
11
Cum data sint equiti bis
quina nomismata, quare
bis decies solus,
Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
si non potares, Sextiliane,
merum.
12
Itur ad Herculei gelidas
qua Tiburis arces
canaque sulphureis Albula
fumat aquis,
rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
signat vicina quartus ab
urbe lapis.
Hic rudis aestivas praestabat porticus
umbras, 5
heu quam paene novum
porticus ausa nefas!
Nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
gestatus biiugis Regulus
esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querellas,
quae par tam magnae non erat
invidiae. 10
Nunc et damna iuvant; sunt ipsa pericula tanti:
stantia non poterant tecta
probare deos.
13
Casta suo gladium cum
traderet Arria Paeto,
quem de visceribus
strinxerat ipsa suis,
'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit
'sed tu quod facies, hoc
mihi, Paete, dolet.'
Toen de kuise Arria het zwaard aan haar Paetus gaf,
dat zij zelf uit haar eigen ingewanden getrokken had,
zei zij: 'Geloof me, de wond die ik heb gemaakt doet
geen pijn,
maar die jij gaat maken, Paetus, die doet mij pijn.'
Vert. Kox Kollum.
14
Delicias, Caesar, lususque
iocosque leonum
vidimus — hoc etiam praestat
harena tibi —
cum prensus blando totiens a dente rediret
et per aperta vagus curreret
ora lepus.
Unde potest avidus captae leo parcere
praedae? 5
Sed tamen esse tuus dicitur:
ergo potest.
15
O mihi post nullos, Iuli,
memorande sodales,
si quid longa fides canaque
iura valent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
et numerat paucos vix tua
vita dies.
Non bene distuleris, videas quae posse
negari, 5
et solum hoc ducas, quod
fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores;
gaudia non remanent, sed
fugitiva volant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
saepe fluunt imo sic quoque
lapsa
sinu.
10
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam';
sera nimis vita est
crastina: vive hodie.
16
Sunt bona, sunt quaedam
mediocria, sunt mala plura
quae legis hic: aliter non
fit, Avite, liber.
17
Cogit me Titus actitare
causas
et dicit mihi saepe 'Magna res est.'
Res magna est, Tite, quam facit colonus.
18
Quid te, Tucca, iuvat
vetulo miscere Falerno
in Vaticanis condita musta
cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima vina?
aut quid fecerunt optima
vina mali?
De nobis facile est: scelus est iugulare Falernum
5
et dare Campano toxica saeva
mero.
Convivae meruere tui fortasse perire:
amphora non meruit tam
pretiosa mori.
19
Si memini, fuerant tibi
quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et
una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia
tussis habet.
20
Dic mihi, quis furor est?
Turba spectante vocata
solus boletos, Caeciliane,
voras.
Quid dignum tanto tibi ventre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius
edit, edas.
21
Cum peteret regem decepta
satellite dextra
ingessit sacris se peritura
focis.
Sed tam saeva pius miracula non tulit hostis
et raptum flammis iussit
abire virum:
urere quam potuit contempto Mucius
igne, 5
hanc spectare manum Porsena
non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
si non errasset, fecerat
illa minus.
22
Quid non1
saeva fugis placidi, lepus, ora leonis?
frangere tam parvas non
didicere feras.
Servantur magnis isti cervicibus ungues
nec gaudet tenui sanguine
tanta sitis.
Praeda canum lepus est, vastos non implet
hiatus: 5
non timeat Dacus Caesaris
arma puer.
1 non Dousa,
nunc codd.
23
Invitas nullum nisi cum
quo, Cotta, lavaris
et dant convivam balnea sola
tibi.
Mirabar quare numquam me, Cotta, vocasses:
iam scio me nudum
displicuisse tibi.
De blote waarheid
Jij vraagt slechts hen bij je te gast
die jou, o Cotta, in de thermen,
als jij je lijf en leden wast,
driftig belagen en omzwermen.
En was ik eerst nog wat verrast
dat jij mij nooit voor 't maal kwam vragen,
nu staat één ding voor mij wel vast:
dat ik je naakt niet kan behagen!
Vert. Frans van
Dooren.
24
Aspicis incomptis illum,
Deciane, capillis,
cuius et ipse times triste
supercilium,
qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
Nolito fronti credere:
nupsit heri.
Manhaftig
Zeg Decianus, zie jij daar
die kerel met die woeste blikken
en met dat ongekamde haar,
van wie de mensen steeds weer schrikken
als hij zijn smoelwerk opentrekt
en brallend over 't oude Rome
de helden weer tot leven wekt
en voor de deugd durft op te komen?
Welnu, al kraamt hij dat niet uit,
men nam hem gisteren tot bruid!
Vert. Frans van
Dooren.
25
Ede tuos tandem populo,
Faustine, libellos
et cultum docto pectore
profer opus,
quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
nec sileant nostri
praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam
5
teque piget curae praemia
ferre tuae?
Post te victurae per te quoque vivere chartae
incipiant: cineri gloria
sera venit.
26
Sextiliane, bibis quantum
subsellia quinque
solus: aqua totiens ebrius
esse potes;
nec consessorum vicina nomismata tantum,
aera sed a cuneis ulteriora
petis.
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis
5
uva nec in Tuscis nascitur
ista iugis,
testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
egerit et nigros Massica
cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur,
si plus quam decies,
Sextiliane,
bibis. 10
27
Hesterna tibi nocte
dixeramus,
quincunces puto post decem peractos,
cenares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
et non sobria verba
subnotasti 5
exemplo nimium periculoso:
misw=
mna/mona sumpo/tan, Procille.
28
Hesterno fetere mero qui
credit Acerram,
fallitur: in lucem semper
Acerra bibit.
Wie denkt, dat Acerra stinkt naar wijn van
gisteren,
vergist zich: Acerra drinkt altijd tot het licht wordt.
Vert. Kox Kollum.
29
Fama refert nostros te,
Fidentine, libellos
non aliter populo quam
recitare tuos.
Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:
si dici tua vis, hoc eme, ne
mea sint.
30
Chirurgus fuerat nunc est
vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse
modo.
31
Hos tibi, Phoebe, vovet
totos a vertice crines
Encolpos, domini centurionis
amor,
grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
Quam primum longas, Phoebe,
recide comas,
dum nulla teneri sordent lanugine voltus
5
dumque decent fusae lactea
colla iubae;
utque tuis longum dominusque puerque fruantur
muneribus, tonsum fac cito,
sero virum.
32
Non amo te, Sabidi, nec
possum dicere quare:
hoc tantum possum dicere,
non amo te.
33
Amissum non flet cum sola
est Gellia patrem,
si quis adest iussae
prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit:
ille dolet vere qui sine
teste dolet.
34
Incustoditis et apertis,
Lesbia, semper
liminibus peccas nec tua
furta tegis,
et plus spectator quam te delectat adulter
nec sunt grata tibi gaudia
si qua latent.
At meretrix abigit testem veloque
seraque 5
raraque Summoeni1
fornice rima patet.
A Chione saltem vel ab Iade disce pudorem:
abscondunt spurcas et
monumenta lupas.
Numquid dura tibi nimium censura videtur?
deprendi veto te, Lesbia,
non
futui. 10
1 submemmi codd.
35
Versus scribere me parum
severos
nec quos praelegat in schola magister,
Corneli, quereris: sed hi libelli,
tamquam coniugibus suis mariti,
non possunt sine mentula
placere. 5
Quid si me iubeas thalassionem
verbis dicere non thalassionis?
Quis Floralia vestit et stolatum
permittit meretricibus pudorem?
Lex haec carminibus data est
iocosis, 10
ne possint, nisi pruriant, iuvare.
Quare deposita severitate
parcas lusibus et iocis rogamus,
nec castrare velis meos libellos:
Gallo turpis est nihil
Priapo. 15
36
Si, Lucane, tibi vel si
tibi, Tulle, darentur
qualia Ledaei fata Lacones
habent,
nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
quod pro fratre mori vellet
uterque prior,
diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
5
'Vive tuo, frater, tempore,
vive meo.'
37
Ventris onus misero, nec
te pudet, excipis auro,
Basse, bibis vitro. Carius
ergo cacas.
38
Quem recitas meus est, o
Fidentine, libellus:
sed male cum recitas,
incipit esse tuus.
39
Si quis erit raros inter
numerandus amicos,
quales prisca fides famaque
novit anus,
si quis Cecropiae madidus Latiaque Mineruae
artibus et vera simplicitate
bonus,
si quis erit recti custos, mirator honesti
5
et nihil arcano qui roget
ore deos,
si quis erit magnae subnixus robore mentis:
dispeream si non hic
Decianus erit.
40
Qui ducis vultus et non
legis ista libenter,
omnibus invideas, livide,
nemo tibi.
41
Urbanus tibi, Caecili,
videris.
Non es, crede mihi. Quid ergo? Verna,
hoc quod Transtiberinus ambulator
qui pallentia sulpurata fractis
permutat vitreis, quod otiosae
5
vendit qui madidum cicer coronae,
quod custos dominusque viperarum,
quod viles pueri salariorum,
quod fumantia qui tomacla raucus
circumfert tepidis cocus popinis,
10
quod non optimus urbicus poeta,
quod de Gadibus improbus magister,
quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
Quare desine iam tibi videri,
quod soli tibi, Caecili, videris,
15
qui Gabbam salibus tuis et ipsum
posses vincere Tettium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum:
ludit qui stolida procacitate,
non est Tettius ille, sed
caballus. 20
42
Coniugis audisset fatum
cum Porcia Bruti
et subtracta sibi quaereret
arma dolor,
'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?
credideram fatis hoc
docuisse patrem.'
Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.
5
I nunc et ferrum, turba
molesta, nega.
43
Bis tibi triceni fuimus,
Mancine, vocati
et positum est nobis nil
here praeter aprum,
non quae de tardis servantur vitibus uvae
dulcibus aut certant quae
melimela favis,
non pira quae longa pendent religata genesta
5
aut imitata brevis Punica
grana rosas,
rustica lactantis nec misit Sassina metas
nec de Picenis venit oliva
cadis.
Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necari
a non armato pumilione
potest.
10
Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:
ponere aprum nobis sic et
harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta,
sed tu ponaris cui
Charidemus apro.
44
Lascivos leporum cursus
lususque leonum
quod maior nobis charta
minorque gerit
et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur
hoc tibi, bis leporem tu
quoque pone mihi.
45
Edita ne brevibus pereat
mihi cura libellis,
dicatur potius To\n d'
a0pameibo/menoj ...
46
Cum dicis 'Propero, fac si
facis,' Hedyle, languet
protinus et cessat
debilitata Venus.
Expectare iube: velocius ibo retentus.
Hedyle, si properas, dic
mihi, ne properem.
47
Núper erát
medicús, nunc ést vispíllo
Diaúlus:
quód vispíllo
facít, fécerat ét medicús.
Pas nog was hij arts, nu is Diaulus
begrafenisondernemer.
Wat hij doet als begrafenisondernemer, deed hij als arts
ook al.
Vert. Kox Kollum.
48
Rictibus his tauros non
eripuere magistri,
per quos praeda fugax itque
reditque lepus;
quodque magis mirum, velocior exit ab hoste
nec nihil a tanta nobilitate
refert.
Tutior in sola non est cum currit
harena, 5
nec caveae tanta conditur
ille fide.
Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,
ad quae confugias ora leonis
habes.
49
Vir Celtiberis non tacende
gentibus
nostraeque laus Hispaniae,
videbis altam, Liciniane, Bilbilin,
equis et armis nobilem,
senemque Caium nivibus, et fractis sacrum
5
Vadaveronem montibus,
et delicati dulce Boterdi nemus,
Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi vadum
mollesque Nympharum
lacus, 10
quibus remissum corpus adstringes brevi
Salone, qui ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
Vobesca prandenti feras.
Aestus serenos aureo franges Tago
15
obscurus umbris arborum;
avidam rigens Dercenna placabit sitim
et Nutha, quae vincit nives.
At cum December canus et bruma impotens
Aquilone rauco
mugiet, 20
aprica repetes Tarraconis litora
tuamque Laletaniam.
Ibi inligatas mollibus dammas plagis
mactabis et vernas apros
leporemque forti callidum rumpes
equo, 25
cervos relinques vilico.
Vicina in ipsum silva descendet focum
infante cinctum sordido;
vocabitur venator et veniet tibi
conviva clamatus
prope; 30
lunata nusquam pellis et nusquam toga
olidaeque vestes murice;
procul horridus Liburnus et querulus cliens,
imperia viduarum procul;
non rumpet altum pallidus somnum
reus, 35
sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
miserere tu felicium
veroque fruere non superbus gaudio,
dum Sura laudatur
tuus. 40
Non inpudenter vita quod relicum est petit,
cum fama quod satis est
habet.
50
Si tibi Mistyllos cocus,
Aemiliane, vocatur,
dicatur quare non Taratalla
mihi?
51
Non facit ad saeuos
ceruix, nisi prima, leones:
quid fugis hos dentes,
ambitiose lepus?
Scilicet a magnis ad te descendere tauris
et quae non cernunt frangere
colla uelis.
Desperanda tibi est ingentis gloria
fati: 5
non potes hoc tenuis praeda
sub hoste mori.
52
Commendo tibi, Quintiane,
nostros —
nostros dicere si tamen libellos
possum, quos recitat tuus poeta —:
si de seruitio graui queruntur,
adsertor uenias satisque
praestes, 5
et, cum se dominum uocabit ille,
dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris,
inpones plagiario pudorem.
53
Vna est in nostris tua,
Fidentine, libellis
pagina, sed certa domini signata figura,
quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus uillo contaminat uncto
urbica Lingonicus Tyrianthina
bardocucullus, 5
sic Arrentinae uiolant crystallina testae,
sic niger in ripis errat cum forte Caystri,
inter Ledaeos ridetur coruus olores,
sic ubi multisona feruet sacer Atthide lucus,
inproba Cecropias offendit pica
querelas. 10
Indice non opus est nostris nec iudice libris,
stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
54
Si quid, Fusce, uacas
adhuc amari —
nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amici —
unum, si superest, locum rogamus,
nec me, quod tibi sim nouus, recuses:
omnes hoc ueteres tui
fuerunt. 5
Tu tantum inspice qui nouus paratur
an possit fieri uetus sodalis.
55
Vota tui breuiter si uis
cognoscere Marci,
clarum militiae, Fronto,
togaeque decus,
hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
sordidaque in paruis otia
rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
5
et matutinum portat ineptus
Haue,
cui licet exuuiis nemoris rurisque beato
ante focum plenas
explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere saeta
flauaque de rubro promere mella
cado? 10
pinguis inaequales onerat cui uilica mensas
et sua non emptus praeparat oua cinis?
Non amet hanc uitam quisquis me non amat, opto,
uiuat et urbanis albus in officiis.
56
Continuis uexata madet
uindemia nimbis:
non potes, ut cupias,
uendere, copo, merum.
57
Qualem, Flacce, velim
quaeris nolimque puellam?
nolo nimis facilem
difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
nec volo quod cruciat nec
volo quod satiat.
Het juiste midden
Je vraagt me al dagen achtereen:
wat voor een meisje zou jij willen?
Welnu, Flaccus, ik wil er een
niet mét, maar ook niet zonder grillen.
Ik meen dat slechts de middensoort
de liefde sterkt en begenadigt:
ik wil geen pijn die mij doorboort,
maar ook geen lust die mij verzadigt.
Vert. Frans van
Dooren.
58
Milia pro puero centum me
mango poposcit:
risi ego, sed Phoebus
protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
laudaturque meam Phoebus in
inuidiam.
Sed sestertiolum donauit mentula Phoebo
5
bis decies: hoc da tu mihi,
pluris emam.
59
Dat Baiana mihi quadrantes
sportula centum:
inter delicias quid facit
ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
tam male cum cenem, cur
bene, Flacce, lauer?
60
Intres ampla licet torui
lepus ora leonis,
esse tamen uacuo se leo
dente putat.
Quod ruet in tergum uel quos procumbet in armos,
alta iuuencorum uolnera
figet ubi?
Quid frustra nemorum dominum regemque
fatigas? 5
non nisi delecta pascitur
ille fera.
61
Verona docti syllabas amat
uatis,
Marone felix Mantua est,
censetur Aponi Liuio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer
Nilus, 5
Nasone Paeligni sonant,
duosque Senecas unicumque Lucanum
facunda loquitur Corduba,
gaudent iocosae Canio suo Gades,
Emerita Deciano
meo: 10
te, Liciniane, gloriabitur nostra
nec me tacebit Bilbilis.
62
Casta nec antiquis cedens
Laevina Sabinis
et quamvis tetrico tristior
ipsa viro
dum modo Lucrino, nodo se demittit Averno,
et dum Baianis saepe fovetur
aquis,
incidit in flammas: iuvenemque secuta relicto
5
coniuge Penelope venit, abit
Helene.
Metamorfose
Laevina was nog kuiser dan
de kuiste der Sabijnse maagden,
iets wat haar streng gezinde man
zeer naar de zin was en behaagde,
totdat zij bij 't Avernse meer
en bij 't Lucrijnse strand belandde,
waar Baiae met zijn zwoele sfeer
haar zinnen laaiend deed ontbranden:
ondanks haar echtgenoot in Rome
liet zij zich door een minnaar lokken,
en als Penelope gekomen
is zij als Helena vertrokken.
Vert. Frans van
Dooren.
63
Ut recitem tibi nostra
rogas epigrammata. Nolo:
non audire, Celer, sed
recitare cupis.
64
Bella es, novimus, et
puella, verum est,
et dives, quis enim potest negare?
Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,
nec dives neque bella nec puella es.
Aan Fabulla
Ja, jij bent jong en rijk en knap,
er is geen mens die dat ontkent!
Maar geef je om de haverklap
jezelf daarvoor een compliment,
dan ben je jong noch rijk noch knap,
maar enkel een verwaand serpent!
Vert. Frans van
Dooren.
65
Cum dixi ficus, rides
quasi barbara uerba
et dici ficos, Caeciliane,
iubes.
Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,
dicemus ficos, Caeciliane,
tuos.
66
Erras, meorum fur auare
librorum,
fieri poetam posse qui putas tanti,
scriptura quanti constet et tomus uilis:
non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudes curas
5
quas nouit unus scrinioque signatas
custodit ipse uirginis pater chartae,
quae trita duro non inhorruit mento:
mutare dominum non potest liber notus.
Sed pumicata fronte si quis est nondum
10
nec umbilicis cultus atque membrana,
mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
non emere librum, sed silentium debet.
67
'Liber homo es nimium'
dicis mihi, Ceryle, semper.
In te quis dicit,
Ceryle:'Liber homo es?'
68
Quidquid agit Rufus, nihil
est nisi Naeuia Rufo.
Si gaudet, si flet, si
tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
Naeuia; si non sit Naeuia,
mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce
salutem, 5
'Naeuia lux' inquit 'Naeuia
lumen, haue.'
Haec legit et ridet demisso Naeuia uultu.
Naeuia non una est: quid,
uir inepte, furis?
69
Coepit, Maxime, Pana qui
solebat,
nunc ostendere Canium Tarentos.
70
Vade salutatum pro me,
liber: ire iuberis
ad Proculi nitidos,
officiose, lares.
Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canae
transibis Vestae
uirgineamque domum;
inde sacro ueneranda petes Palatia
cliuo, 5
plurima qua summi fulget
imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
quae Rhodium moles uincere
gaudet opus.
Flecte uias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
et Cybeles picto stat
Corybante
tholus. 10
Protinus a laeua clari tibi fronte Penates
atriaque excelsae sunt
adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
nulla magis toto ianua poste
patet,
nec propior quam Phoebus amet doctaeque
sorores. 15
Si dicet 'Quare non tamen
ipse uenit?',
sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
ista, salutator scribere non
potuit'.
71
Laeuia sex cyathis, septem
Iustina bibatur,
quinque Lycas, Lyde
quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
et quia nulla uenit, tu
mihi, Somne, ueni.
72
Nostris uersibus esse te
poetam,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi uidetur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
sic quae nigrior est cadente
moro, 5
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
caluus cum fueris, eris comatus.
73
Nullus in urbe fuit tota
qui tangere uellet
uxorem gratis, Caeciliane,
tuam,
dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
turba fututorum est:
ingeniosus homo es.
74
Moechus erat: poteras
tamen hoc tu, Paula, negare.
Ecce uir est: numquid,
Paula, negare potes?
75
Dimidium donare Lino quam
credere totum
qui mauolt, mauolt perdere
dimidium.
76
O mihi curarum pretium non
uile mearum,
Flacce, Antenorei spes et
alumne laris,
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
aes dabit ex istis nulla
puella tibi.
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca
Mineruae; 5
haec sapit, haec omnes
fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
inclinat uarias pondere
nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
nil habet et magnum, sed
perinane
sophos. 10
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius diuitiusque
forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
et steriles cathedras basia
sola crepant.
77
Pulchre ualet Charinus et
tamen pallet.
Parce bibit Charinus et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus et tamen pallet.
Sole utitur Charinus et tamen pallet.
Tingit cutem Charinus et tamen
pallet. 5
Cunnum Charinus lingit et tamen pallet.
78
Indignas premeret pestis
cum tabida fauces
inque ipsos uultus serperet
atra lues,
siccis ipse genis flentes hortatus amicos
decreuit Stygios Festus
adire lacus.
Nec tamen obscuro pia polluit ora ueneno
5
aut torsit lenta tristia
fata fame,
sanctam Romana uitam sed morte peregit
dimisitque animam nobiliore
rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
fama potest: huius Caesar
amicus
erat. 10
79
Semper agis causas et res
agis, Attale, semper:
est, non est quod agas,
Attale, semper agis.
Si res et causae desunt, agis, Attale, mulas.
Attale, ne quod agas desit,
agas animam.
80
Sportula, Cane, tibi
suprema nocte petita est.
Occidit puto te, Cane, quod
una fuit.
81
A seruo scis te genitum
blandeque fateris,
cum dicis dominum,
Sosibiane, patrem.
82
Haec quae puluere
dissipata multo
longas porticus explicat ruinas,
en quanto iacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
gestatus fuerat recesseratque,
5
uicta est pondere cum suo repente,
et, postquam domino nihil timebat,
securo ruit incruenta damno.
Tantae, Regule, post metum querelae
quis curam neget esse te
deorum, 10
propter quem fuit innocens ruina?
83
Os et labra tibi lingit,
Manneia, catellus:
non miror, merdas si libet
esse cani.
84
Uxorem habendam non putat
Quirinalis,
cum velit habere filios, et invenit
quo possit istud more: futuit ancillas
domumque et agros implet equitibus vernis.
Pater familiae verus est
Quirinalis. 5
Vaderschap
Vriend Quirinalis heeft de pest
aan echtgenoten en aan vrouwen,
ofschoon de brave ridder best
een mooi gezinnetje op wil bouwen.
Maar dat probleem weet hij gehaaid
en met veel inzicht te overwinnen:
hij gaat naar bed en neukt en naait
dag in dag uit met zijn slavinnen.
Zo krijgt hij 't handig voor elkaar
om heel zijn huis en heel zijn buiten
te vullen met een bonte schaar
van semi-ridderlijke spruiten.
En ieder die de ridder ziet,
wiens dorst naar kroost haast niet te laven is,
kan zeggen wat hij wil, maar niet
dat hij geen vader voor zijn slaven is!
Vert. Frans van
Dooren.
85
Venderet excultos colles
cum praeco facetus
atque suburbani iugera
pulchra soli,
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
uendere: nil debet, fenerat
immo magis.'
'Quae ratio est igitur?' 'Seruos ibi perdidit omnes
5
et pecus et fructus; non
amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere uellet
omnia? Sic Mario noxius
haeret ager.
86
Vicinus meus est manuque
tangi
de nostris Nouius potest fenestris.
Quis non inuideat mihi putetque
horis omnibus esse me beatum,
iuncto cui liceat frui
sodale? 5
Tam longe est mihi quam Terentianus,
qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non conuiuere, nec uidere saltem,
non audire licet, nec urbe tota
quisquam est tam prope tam proculque
nobis. 10
Migrandum est mihi longius uel illi.
Vicinus Nouio uel inquilinus
sit, si quis Nouium uidere non uolt.
87
Ne grauis hesterno
fragres, Fescennia, uino,
pastillos Cosmi luxuriosa
uoras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
extremo ructus cum redit a
barathro.
Quid quod olet grauius mixtum diapasmate uirus
5
atque duplex animae longius
exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
iam tollas et sis ebria
simpliciter.
88
Alcime, quem raptum domino
crescentibus annis
Labicana leui caespite uelat
humus,
accipe non Pario nutantia pondera saxo,
quae cineri uanus dat
ruitura labor,
sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
5
quaeque uirent lacrimis
roscida prata meis
accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
hic tibi perpetuo tempore
uiuet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos,
non aliter cineres mando
iacere
meos. 10
89
Garris in aurem semper
omnibus, Cinna,
garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,
cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,
adeoque penitus sedit hic tibi
morbus, 5
ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.
90
Quod numquam maribus
iunctam te, Bassa, uidebam
quodque tibi moechum fabula
nulla dabat,
omne sed officium circa te semper obibat
turba tui sexus, non adeunte
uiro,
esse uidebaris, fateor, Lucretia
nobis: 5
at tu, pro facinus, Bassa,
fututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
mentiturque uirum prodigiosa
Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,
hic ubi uir non est, ut sit
adulterium. 10
91
Cum tua non edas, carpis
mea carmina, Laeli.
Carpere vel noli nostra vel
ede tua.
92
Saepe mihi queritur non
siccis Cestos ocellis,
tangi se digito, Mamuriane,
tuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,
si dest nil aliud,
Mamuriane, tibi.
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
5
nec curtus Chiones
Antiopesue calix,
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
dimidiasque nates Gallica
paeda tegit,
pasceris et nigrae solo nidore culinae
et bibis inmundam cum cane
pronus
aquam: 10
non culum, neque enim est culus, qui non cacat olim,
sed fodiam digito qui
superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedica, Mamuriane,
satur.
93
Fabricio iunctus fido
requiescit Aquinus,
qui prior Elysias gaudet
adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
plus tamen est, titulo quod
breuiore legis:
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere
uitae, 5
famaque quod raro nouit,
amicus erat.'
94
Cantasti male, dum fututa
es, Aegle.
Iam cantas bene: basianda non es.
95
Quod clamas semper, quod
agentibus obstrepis, Aeli,
non facis hoc gratis:
accipis, ut taceas.
Ontmaskering van Aelius
Als je in de rechtszaal schreeuwt en scheldt
en raast en tiert en brult en dreigt,
dan doe je dat alleen voor 't geld
dat je ontvangt wanneer je zwijgt!
Vert. Frans van
Dooren.
96
Si non molestum est teque
non piget, scazon,
nostro rogamus pauca uerba Materno
dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
et baeticatus atque
leucophaeatus, 5
qui coccinatos non putat uiros esse
amethystinasque mulierum uocat uestes,
natiua laudet, habeat et licet semper
fuscos colores, galbinos habet mores.
Rogabit unde suspicer uirum mollem.
Vna lauamur: aspicit nihil
sursum, 10
sed spectat oculis deuorantibus draucos
nec otiosis mentulas uidet labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.
97
Cum clamat omnes, loqueris
tunc, Naeuole, tantum,
et te patronum causidicumque
putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Ecce, tacent omnes: Naeuole,
dic aliquid.
98
Litigat et podagra
Diodorus, Flacce, laborat.
Sed nil patrono porrigit:
haec cheragra est.
99
Non plenum modo uicies
habebas,
sed tam prodigus atque liberalis
et tam lautus eras, Calene, ut omnes
optarent tibi centies amici.
Audit uota deus precesque nostras
5
atque intra, puto, septimas Kalendas
mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum,
sed raptum tibi centies, abisti
in tantam miser
esuritionem, 10
ut conuiuia sumptusiora,
toto quae semel apparas in anno,
nigrae sordibus explices monetae,
et septem ueteres tui sodales
constemus tibi plumbea
selibra. 15
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi milies, Calene.
Hoc si contigerit, fame peribis.
100
Mammas atque tatas habet
Afra, sed ipsa tatarum
dici et mammarum maxima
mamma potest.
101
Illa manus quondam
studiorum fida meorum
et felix domino notaque
Caesaribus,
destituit primos uiridis Demetrius annos:
quarta tribus lustris addita
messis erat.
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet
umbras, 5
ureret implicitum cum
scelerata lues,
cauimus et domini ius omne remisimus aegro:
munere dignus erat
conualuisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
dixit ad infernas liber iturus aquas.
10
102
Qui pinxit Venerem tuam,
Lycori,
blanditus, puto, pictor est Minervae.
103
'Si dederint superi decies
mihi milia centum'
dicebas nondum, Scaeuola,
iustus eques,
'qualiter o uiuam, quam large quamque beate!'
Riserunt faciles et tribuere
dei.
Sordidior multo post hoc toga, paenula
peior, 5
calceus est sarta terque
quaterque cute:
deque decem plures semper seruantur oliuae,
explicat et cenas unica
mensa duas,
et Veientani bibitur faex crassa rubelli,
asse cicer tepidum constat
et asse
Venus. 10
In ius, o fallax atque infitiator, eamus:
aut uiue aut decies,
Scaeuola, redde deis.
104
Picto quod iuga delicata
collo
pardus sustinet inprobaeque tigres
indulgent patientiam flagello,
mordent aurea quod lupata cerui,
quod frenis Libyci domantur ursi
5
et, quantum Calydon tulisse fertur,
paret purpureis aper capistris,
turpes esseda quod trahunt uisontes
et molles dare iussa quod choreas
nigro belua non negat
magistro: 10
quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamen, ut minora, quisquis
uenatus humiles uidet leonum,
quos uelox leporum timor fatigat.
Dimittunt, repetunt, amantque
captos, 15
et securior est in ore praeda,
laxos cui dare peruiosque rictus
gaudent et timidos tenere dentes,
mollem frangere dum pudet rapinam,
cum modo uenerint
iuuencis.stratis 20
Haec clementia non paratur arte,
sed norunt cui seruiant leones.
105
In Nomentanis, Ouidi, quod
nascitur aruis,
accepit quotiens tempora
longa, merum
exuit annosa mores nomenque senecta:
et quidquid uoluit, testa
uocatur anus.
106
Interponis aquam subinde,
Rufe,
et si cogeris a sodale, raram
diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
noctem Naeuia sobriasque mauis
5
certae nequitias fututionis?
Suspiras, retices, gemis: negauit.
Crebros ergo licet bibas trientes
et durum iugules mero dolorem.
Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum
est. 10
107
Saepe mihi dicis, Luci
carissime Iuli,
'scribe aliquid magnum:
desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque
suo:
condere uicturas temptem per saecula curas
5
et nomen flammis eripuisse
meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuuenci:
pingue solum lassat, sed
iuuat ipse labor.
108
Est tibi — sitque precor
multos crescatque per annos —
pulchra quidem, uerum
Transtiberina domus:
at mea Vipsanas spectant cenacula laurus,
factus in hac ego sum iam
regione senex.
Migrandum est, ut mane domi te, Galle,
salutem: 5
est tanti, uel si longius
illa foret.
Sed tibi non multum est unum si praesto togatum:
multum est, hunc unum si
mihi, Galle, nego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
mane tibi pro me dicet
hauere
liber. 10
109
Issa est passere nequior
Catulli,
Issa est purior osculo columbae,
Issa est blandior omnibus puellis,
Issa est carior Indicis lapillis,
Issa est deliciae catella
Publi. 5
Hanc tu, si queritur, loqui putabis;
sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos,
ut suspiria nulla sentiantur;
et desiderio coacta uentris
10
gutta pallia non fefellit ulla,
sed blando pede suscitat toroque
deponi monet et rogat leuari.
Castae tantus inest pudor catellae,
ignorat Venerem; nec inuenimus
15
dignum tam tenera uirum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
picta Publius exprimit tabella,
in qua tam similem uidebis Issam,
ut sit tam similis sibi nec
ipsa. 20
Issam denique pone cum tabella:
aut utramque putabis esse ueram,
aut utramque putabis esse pictam.
110
Scribere me quereris,
Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu
breviora facis.
111
Cum tibi sit sophia par
fama et cura deorum,
ingenio pietas nec minor
ipsa tuo:
ignorat meritis dare munera, qui tibi librum
et qui mitatur, Regule, tura
dari.
112
Cum te non nossem, dominum
regemque uocabam;
nunc bene te noui: iam mihi
Priscus eris.
113
Quaecumque lusi iuuenis et
puer quodam
apinasque nostras, quas nec ipse iam noui,
male conlocare si bonas uoles horas
et inuidebis otio tuo, lector,
a Valeriano Pollio petes
Quinto, 5
per quem perire non licet meis nugis.
114
Hos tibi uicinos,
Faustine, Telesphorus hortos
Faenius et breue rus udaque
prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacrauit
quod legis Antullae, dignior
ipse legi.
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut
umbras: 5
quod quia non licuit, uiuat,
ut ossa colat.
115
Quaedam me cupit,— inuide,
Procille!—
loto candidior puella cycno,
argento, niue, lilio, ligustro:
sed quandam uolo nocte nigriorem,
formica, pice, graculo,
cicada. 5
Iam suspendia saeua cogitabas:
si noui bene te, Procille, uiues.
116
Hoc nemus aeterno cinerum
sacrauit honori
Faenius et culti iugera
pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulcro,
hoc erit Antullae mixtus
uterque parens.
Si cupit hunc aliquis, moneo, ne speret
agellum: 5
perpetuo dominis seruiet
iste suis.
117
Occurris quotiens,
Luperce, nobis,
'Vis mittam puerum' subinde dicis,
'cui tradas epigrammaton libellum,
lectum quem tibi protinus remittam?'
Non est quod puerum, Luperce,
uexes. 5
Longum est, si uelit ad Pirum uenire,
et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire Letum:
contra Caesaris est forum taberna
10
scriptis postibus hinc et inde totis,
omnis ut cito perlegas poetas:
illinc me pete. +Nec+ roges Atrectum —
hoc nomen dominus gerit tabernae —;
de primo dabit alteroue nido
15
rasum pumice purpuraque cultum
denaris tibi quinque Martialem.
'Tanti non es' ais? Sapis, Luperce.
118
Cui legisse satis non est
epigrammata centum,
nil illi satis est,
Caediciane, mali.
|