Priapea

Tekst en werkvertaling

I

Vere rosa, autumno pomis, aestate frequentor   
  spicis: una mihi est horrida pestis hiemps;   
nam frigus metuo, et vereor ne ligneus ignem   
  hic deus ignavis praebeat agricolis.   

II

   Ego haec, ego arte fabricata rustica,
ego arida, o viator, ecce populus,   
agellulum hunc, sinistra et ante quem vides,   
erique villulam hortulumque pauperis   
tuor malaque furis arceo manu.                            5

   Mihi corolla picta vere ponitur,   
mihi rubens arista sole fervido,   
mihi virente dulcis uva pampino,   
mihi gelata duro oliva frigore.
  
   Meis capella delicata pascuis                            10
in urbem adulta lacte portat ubera,   
meisque pinguis agnus ex ovilibus              
gravem domum remittit aere dexteram   
teneraque matre mugiente vaccula   
deum profundit ante templa sanguinem.              15

Proin, viator, hunc deum vereberis   
manumque sursum habebis: hoc tibi expedit,   
parata namque trux stat ecce mentula.   
'velim pol' inquis. at pol ecce vilicus   
venit, valente cui revolsa bracchio                       20
fit ista mentula apta clava dexterae. 

III 

Hunc ego, o iuvenes, locum uillulamque palustrem   
tectam uimine iunceo caricisque maniplis,   
quercus arida rustica fomitata securi   
nutrior: magis et magis fit beata quotannis.   
huius nam domini colunt me, deumque salutant       5
pauperis tuguri pater filiusque adulescens,   
alter assidua cauens diligentia, ut herbae,   
aspera ut rubus a meo sit remota sacello,   
alter parua manu ferens semper munera larga.   
florido mihi ponitur picta uere corolla,                    10
primitus tenera uirens spica mollis arista,   
luteae uiolae mihi lacteumque papauer   
pallentesque cucurbitae et suaue olentia mala,   
uua pampinea rubens educata sub umbra;   
sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma        15
barbatus linit hirculus cornipesque capella.   
pro quis omnia honoribus nunc necesse Priapo est   
praestare, et domini hortulum uineamque tueri.   
quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas:   
uicinus prope diues est neglegensque Priapi.           20
inde sumite: semita haec deinde uos feret ipsa.