Moretum

Tekst en werkvertaling

Iam nox hibernas bis quinque peregerat horas
excubitorque diem cantu praedixerat ales,   
Simylus exigui cultor cum rusticus agri,   
tristia venturae metuens ieiunia lucis,   
membra levat vili sensim demissa grabato                     5
sollicitaque manu tenebras explorat inertis   
vestigatque focum, laesus quem denique sensit.   
parvulus exusto remanebat stipite fumus   
et cinis obductae celabat lumina prunae.
admovet his pronam sumbmissa fronte lucernam          10
et producit acu stuppas umore carentes,   
excitat et crebris languentem flatibus ignem.   
tandem concepto, sed vix, fulgore recedit,
oppositaque manu lumen defendit ab aura   
et reserat clausae quae pervidet ostia clavis.                15
fusus erat terra frumenti pauper acervus:   
hinc sibi depromit, quantum mensura patebat,   
quae bis in octonas excurrit pondere libras.   
   Inde abit adsistitque molae parvaque tabella,   
quam fixam paries illos servabat in usus,                     20
lumina fida locat. geminos tunc veste lacertos   
liberat et cinctus villosae tegmine caprae   
perverrit cauda silices gremiumque molarum.   
advocat inde manus operi, partitus utrimque:    
laeva ministerio, dextra est intenta labori.                    25
haec rotat adsiduum gyris et concitat orbem   
(tunsa Ceres silicum rapido decurrit ab ictu),   
interdum fessae succedit laeva sorori   
alternatque vices. modo rustica carmina cantat   
agrestique suum solatur voce laborem,                        30
interdum clamat Scybalen. erat unica custos,   
Afra genus, tota patriam testante figura,   
torta comam labroque tumens et fusca colore,   
pectore lata, iacens mammis, compressior alvo,   
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta.                        35
continuis rimis calcanea scissa rigebant.
hanc vocat atque arsura focis imponere ligna   
imperat et flamma gelidos adolere liquores.   
    Postquam implevit opus iustum versatile finem,   
transfert inde manu tusas in cribra farinas                     40
et quatit, ac remanent summo purgamina dorso.
subsidit sincera foraminibusque liquatur   
emundata Ceres. levi tum protinus illam   
componit tabula, tepidas super ingerit undas,   
contrahit admixtos nunc fontes atque farinas,                 45
transversat durata manu liquidoque coacta, 
interdum grumos spargit sale, iamque subactum   
levat opus palmisque suum dilatat in orbem   
et notat impressis aequo discrimine quadris.   
infert inde foco (Scybale mundaverat aptum                   50
ante locum) testisque tegit, super aggerat ignis.
dumque suas peragit Vulcanus Vestaque partes,   
Simylus interea vacua non cessat in hora,   
verum aliam sibi quaerit opem, neu sola palato   
sit non grata Ceres, quas iungat comparat escas.            55
non illi suspensa focum carnaria iuxta
durati sale terga suis truncique vacabant,   
traiectus medium sparto sed caseus orbem   
et vetus adstricti fascis pendebat anethi.
ergo aliam molitur opem sibi providus heros.                   60
    Hortus erat iunctus casulae, quem vimina pauca
et calamo rediviva levi munibat harundo,   
exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.
nil illi derat quod pauperis exigit usus;   
interdum locuples a paupere plura petebat.                     65
nec sumptus erat ullius sed regula curae:
si quando vacuum casula pluviaeve tenebant   
festave lux, si forte labor cessabat aratri,   
horti opus illud erat. varias disponere plantas   
norat et occultae committere semina terrae                     70
vicinosque apte circa summittere rivos.
hic holus, hic late fundentes bracchia betae   
fecundusque rumex malvaeque inulaeque virebant,   
hic siser et nomen capiti debentia porra   
[hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,]                75
grataque nobilium requies lactuca ciborum,   
. . . . . . . . . . . . crescitque in acumina radix
et gravis in latum dimissa cucurbita ventrem.   
verum hic non domini (quis enim contractior illo?),   
sed populi proventus erat, nonisque diebus                      80
venalis umero fascis portabat in urbem:   
inde domum cervice leuis, gravis aere redibat
vix umquam urbani comitatus merce macelli.    
caepa rubens sectique famem domat area porri,  
quaeque trahunt acri voltus nasturtia morsu,                    85
intibaque et Venerem revocans eruca morantem.   
    Tunc quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.
ac primum, leviter digitis tellure refossa,   
quattuor educit cum spissis alia fibris;    
inde comas apii gracilis rutamque rigentem                      90
vellit et exiguo coriandra trementia filo.   
haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem 
et clara famulam poscit mortaria voce.   
singula tum capitum nodoso cortice nudat   
et summis spoliat coriis contemptaque passim                  95
spargit humi atque abicit. servatum gramine bulbum   
tinguit aqua lapidisque cavum demittit in orbem.
his salis inspargit micas, sale durus adeso   
caseus adicitur, dictas super ingerit herbas,   
et laeva vestem saetosa sub inguina fulcit,                      100
dextera pistillo primum fragrantia mollit   
alia, tum pariter mixto terit omnia suco. 
it manus in gyrum: paulatim singula vires   
deperdunt proprias, color est e pluribus unus,
nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,                 105
nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.   
saepe viri naris acer iaculatur apertas 
spiritus et simo damnat sua prandia voltu,   
saepe manu summa lacrimantia lumina terget   
immeritoque furens dicit convicia fumo.                           110
    Procedebat opus: nec iam salebrosus, ut ante,   
sed gravior lentos ibat pistillus in orbis. 
ergo Palladii guttas instillat olivi   
exiguique super vires infundit aceti   
atque iterum commiscet opus mixtumque retractat.          115 
tum demum digitis mortaria tota duobus   
circuit inque globum distantia contrahit unum,
constet ut effecti species nomenque moreti.   
    Eruit interea Scybale quoque sedula panem,   
quem laetus recipit manibus, pulsoque timore                   120
iam famis inque diem securus Simylus illam, 
ambit crura ocreis paribus, tectusque galero 
sub iuga parentis cogit lorata iuvencos,
atque agit in segetes et terrae condit aratrum.