Lydia

Tekst en werkvertaling

Invideo vobis, agri formosaque prata,   
hoc formosa magis, mea quod formosa puella   
est vobis: tacite nostrum suspirat amorem.    
vos nunc illa videt, vobis mea Lydia ludit,   
vos nunc alloquitur, vos nunc arridet ocellis,                   5
et mea submissa meditatur carmina voce,   
cantat et interea, mihi quae cantabat in aurem.  
   Invideo vobis, agri: discetis amare.   
O fortunati nimium multumque beati,   
in quibus illa pedis nivei vestigia ponet                          10
aut roseis viridem digitis decerpserit uvam   
(dulci namque tumet nondum vitecula Baccho)  
aut inter varios, Veneris stipendia, flores   
membra reclinarit teneramque illiserit herbam   
et secreta meos furtim narrabit amores.                        15
gaudebunt silvae, gaudebunt mollia prata   
et gelidi fontes, aviumque silentia fient.
tardabunt rivi labentes (sistite lymphae),    
dum mea iucundas exponat cura querelas.   
    Invideo vobis, agri: mea gaudia habetis,                   20   
et vobis nunc est mea quae fuit ante voluptas.   
at mihi tabescunt morientia membra dolore  
et calor infuso decedit frigore mortis,   
quod mea non mecum domina est. non ulla puella   
doctior in terris fuit aut formosior; ac si                         25
fabula non vana est, tauro Iove digna vel auro   
(Iuppiter avertas aurem) mea sola puella est.  
    Felix taure, pater magni gregis et decus, a te   
vaccula non umquam secreta cubilia captans   
frustra te patitur silvis mugire dolorem.                         30
et pater haedorum felix semperque beate,   
sive petis montis praeruptos, saxa pererrans,  
sive tibi silvis nova pabula fastidire   
sive libet campis: tecum tua laeta capella est.   
et mas quacumque est, illi sua femina iuncta                 35
interpellatos numquam ploravit amores.   
cur non et nobis facilis, natura, fuisti?  
cur ego crudelem patior tam saepe dolorem?   
    Sidera per viridem redeunt cum pallida mundum,   
inque vicem Phoebi currens abit aureus orbis,                40
Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum?   
Luna, dolor nosti quid sit: miserere dolentis.  
Phoebe, gerens nam laurus celebravit amorem;
et quae pompa deum, non silvis fama, locuta est?
(omnia vos estis) secum sua gaudia gestat                    45
aut inspersa videt mundo: quae dicere longum est.   
aurea quin etiam cum saecula volvebantur,  
condicio similisque foret mortalibus illis,
haec quoque praetereo: notum Minoidos astrum   
quaeque virum virgo sicut captiva secuta est.                 50
laedere, caelicolae, potuit vos nostra quid aetas,   
condicio nobis vitae quo durior esset?  
    Ausus ego primus castos violare pudores, 
sacratamque meae vittam temptare puellae,
immatura mea cogor nece solvere fata?                          55
istius atque utinam facti mea culpa magistra   
prima foret: letum vita mihi dulcius esset.  
non mea, non ullo moreretur tempore fama,   
dulcia cum Veneris furatus gaudia primum 
dicerer, atque ex me dulcis foret orta voluptas.                60
nam mihi non tantum tribuerunt invida fata,   
auctor ut occulti noster foret error amoris.  
    Iuppiter ante, sui semper mendacia factus,   
cum Iunone, prius coniunx quam dictus uterque est,   
gaudia libavit dulcem furatus amorem.                            65
et moechum tenera gavisa est laedere in herba   
purpureos flores, quos insuper accumbebat, 
Cypria, formoso supponens bracchia collo. 
tum, credo, fuerat Mavors distentus in armis,   
nam certe Volcanus opus faciebat, et ille                         70 
tristi turpabat malam ac fuligine barbam.   
non Aurora novos etiam ploravit amores, 
atque rubens oculos roseo celavit amictu?   
talia caelicolae. numquid minus aurea proles?   
ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas?           75
    Infelix ego, non illo qui tempore natus,   
quo facilis natura fuit. sors o mea laeva   
nascendi, miserumque genus, quo sera libido est.   
tantam Fata meae carnis fecere rapinam,   
ut maneam, quod vix oculis cognoscere possis.                 80