Dirae

Tekst en werkvertaling

Battare, cycneas repetamus carmine voces:
divisas iterum sedes et rura canamus,   
rura, quibus diras indiximus, impia vota.   
ante lupos rapient haedi, vituli ante leones,   
delphini fugient piscis, aquilae ante columbas                  5
et conversa retro rerum discordia gliscet —   
multa prius fient quam non mea libera avena.
montibus et silvis dicam tua facta, Lycurge.

      "Impia Trinacriae sterilescant gaudia vobis   
   nec fecunda, senis nostri felicia rura,                          10
   semina parturiant segetes, non pascua colles,   
   non arbusta novas fruges, non pampinus uvas,   
   ipsae non silvae frondes, non flumina montes."

Rursus et hoc iterum repetamus, Battare, carmen:
  
   "Effetas Cereris sulcis condatis avenas,                       15
pallida flavescant aestu sitientia prata,   
immatura cadant ramis pendentia mala; l  
desint et silvis frondes et fontibus umor,   
nec desit nostris devotum carmen avenis.   
haec Veneris vario florentia serta decore,                       20
purpureo campos quae pingunt verna colore   
(hinc aurae dulces, hinc suavis spiritus agri),   
mutent pestiferos aestus et taetra venena;   
dulcia non oculis, non auribus ulla ferantur.   

Sic precor, et nostris superent haec carmina votis:          25
    "Lusimus et nostris multum cantata libellis,   
optima silvarum, formosis densa virectis,   
tondebis viridis umbras: nec laeta comantis   
iactabis mollis ramos inflantibus auris   
nec mihi saepe meum resonabit, Battare, carmen,          30
militis impia cum succidet dextera ferro   
formosaeque cadent umbrae, formosior illis   
ipsa cades, veteris domini felicia ligna.
nequiquam! nostris potius devota libellis   
ignibus aetheriis flagrabis. Iuppiter (ipse                        35
Iuppiter hanc aluit), cinis haec tibi fiat oportet.   
Thraecis tum Boreae spirent immania vires,   
Eurus agat mixtam fulva caligine nubem,   
Africus immineat nimbis minitantibus imbrem,   
cum tua cyaneo resplendens aethere silva,                     40
non iterum discet, crebro quae, Lydia, dixti.   
vicinae flammae rapiant ex ordine vitis,   
pascantur segetes, diffusis ignibus auras   
transvolet, arboribus coniungat et ardor aristas.   
pertica qua nostros metata est impia agellos,                  45
qua nostri fines olim, cinis omnia fiat."
  
Sic precor et nostris superent haec carmina votis:

    "Undae, quae vestris pulsatis litora lymphis,   
litora, quae dulcis auras diffunditis agris,   
accipite has voces: migret Neptunus in arva                    50
fluctibus et spissa campos perfundat harena.   
qua Volcanus agros pastus Iovis ignibus arsit,   
barbara dicatur Libycae soror altera Syrtis."
 
Tristius hoc, memini, revocasti, Battare, carmen:  

    "Nigro multa mari dicunt portenta natare,                    55
monstra repentinis terrentia saepe figuris,   
cum subito emersere furenti corpora ponto:   
haec agat infesto Neptunus caeca tridenti,
atrum convertens aestum maris undique ventis   
et fuscum cinerem canis exhauriat undis.                         60
dicantur mea rura ferum mare; nauta, caveto
rura, quibus diras indiximus, impia vota."

Si minus haec, Neptune, tuas infundimus auris,   
Battare, fluminibus tu nostros trade dolores;  
nam tibi sunt fontes, tibi semper flumina amica.               65
nil est quod perdam ulterius; merito omnia Ditis.

   "Flectite currentis nymphas, vaga flumina, retro,   
flectite et adversis rursum diffundite campis;   
incurrant amnes passim rimantibus undis   
nec nostros servire sinant erronibus agros."                      70

Dulcius hoc, memini, revocasti, Battare, carmen:  

    "Emanent subito sicca tellure paludes,   
et metat hic iuncos, spicas ubi legimus olim;  
cogulet arguti grylli cava garrula rana."

Tristius hoc rursum dicit mea fistula carmen:                     75

   "Praecipitent altis fumantes montibus imbres   
et late teneant diffuso gurgite campos,   
qui dominis infesta minantes stagna relinquant.   
cum delapsa meos agros pervenerit unda,   
piscetur nostris in finibus advena arator,                            80
advena, civili qui semper crimine crevit."

O male devoti, praetorum crimine agelli,   
tuque inimica pii semper Discordia civis:
exsul ego indemnatus egens mea rura reliqui,   
miles ut accipiat funesti praemia belli.                               85
hinc ego de tumulo mea rura novissima visam,   
hinc ibo in silvas; obstabunt iam mihi colles,   
obstabunt montes, campos audire licebit:  

    "Dulcia rura valete, et Lydia dulcior illis,
et casti fontes et felix nomen agelli."                                 90

Tardius a miserae descendite monte capellae:  
mollia non iterum carpetis pabula nota;  
tuque resiste pater. en prima novissima nobis,  
intueor campos: longum manet esse sine illis.   

   "Rura valete iterum, tuque optima Lydia salve.                95
sive eris et si non, mecum morieris utrumque."
 
Extremum carmen revocemus, Battare, avena:  
    "Dulcia amara prius fient et mollia dura,   
candida nigra oculi cernent et dextera laeva,   
migrabunt casus aliena in corpora rerum,                          100
quam tua de nostris emigret cura medullis.   
quamvis ignis eris, quamvis aqua, semper amabo:   
gaudia semper enim tua me meminisse licebit."