Ciris

Tekst en werkvertaling

   Etsi me, vario iactatum laudis amore   
irritaque expertum fallacis praemia volgi   
Cecropius suavis exspirans hortulus auras   
florentis viridi sophiae complectitur umbra,   
ut mens quiret eo dignum sibi quaerere carmen,         5
longe aliud studium atque alios accincta labores   
(altius ad magni suspexit sidera mundi   
et placitum paucis ausa est ascendere collem):  
non tamen absistam coeptum detexere munus,   
in quo iure meas utinam requiescere Musas              10
et leviter blandum liceat deponere amorem.   
   Quod si mirificum genus o Mes<sala ...>
(mirificum sed enim, modo sit tibi velle libido),   
si me iam summa sapientia pangeret arce,   
quattuor antiquis heredibus edita consors,                15
unde hominum errores longe lateque per orbem   
despicere atque humilis possem contemnere curas;   
non ego te talem venerarer munere tali,   
non equidem, quamvis interdum ludere nobis   
et gracilem molli libeat pede claudere versum;           20
sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,   
qualis Erechtheis olim portatur Athenis,   
debita cum castae solvuntur vota Minervae   
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,   
cum levis alterno Zephyrus concrebuit Euro                25
et prono gravidum provexit pondere currum.   
felix illa dies, felix et dicitur annus,   
felices qui talem annum videre diemque.   
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,   
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,                   30
horrida sanguineo pinguntur proelia cocco.  
additur aurata deiectus cuspide Typhon,   
qui prius, Ossaeis conscendens aethera saxis,   
Emathio celsum duplicabat vertice Olympum.
    Tale deae velum sollemni tempore portant;             35
tali te vellem, iuvenum doctissime, ritu   
purpureos inter soles et candida lunae   
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,   
naturae rerum magnis intexere chartis;   
aeternum ut sophiae coniunctum carmine nomen         40
nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.   
    Sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artes,   
nunc primum teneros firmamus robore nervos,   
haec tamen interea, quae possumus, in quibus aevi   
prima rudimenta et iuvenes exegimus annos,               45
accipe dona meo multum vigilata labore   
promissa atque diu iam tandem <reddita vota>
impia prodigiis ut quondam exterrita amoris
Scylla novos avium sublimis in aere coetus   
viderit et tenui conscendens aethera penna                 50
caeruleis sua tecta super volitaverit alis,   
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo   
pro patris solvens excisa et funditus urbe.
   Complures illam et magni, Messalla, poetae   
(nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)         55
longe alia perhibent mutatam membra figura   
Scyllaeum monstro saxum infestasse voraci;   
illam esse, aerumnis quam saepe legamus Ulixi,   
candida succinctam latrantibus inguina monstris,   
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto                     60
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.   
sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae   
nec malus istorum dubiis erroribus auctor.   
namque alias alii vulgo finxere puellas,  
quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.               65
ipse Crataein ait matrem; sed sive Crataeis,   
sive illam monstro generavit Echidna biformi,   
sive est neutra parens atque hoc in carmine toto   
inguinis est vitium et Veneris descripta libido;   
sive etiam iactis speciem mutata venenis                    70
infelix virgo (quid enim commiserat illa? 
ipse pater timidam saeva complexus harena   
coniugium castae violaverat Amphitrites)                     73

horribilis circum vidit se sistere formas,                       80
heu quotiens mirata novos expalluit artus                    81
ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus!                    82    
at tamen exegit longo post tempore poenas,                74
ut cum cura suae veheretur coniugis alto,                    75
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum;   
seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis
et cupidos quaestu passim popularet amantes,   
piscibus et canibusque malis vallata repente est           79
ausa quod est mulier numen fraudare deorum             80
et dictam Veneri voto intervertere poenam,                 84
quam mala multiplici iuvenum consaepta caterva         85
dixerat atque animo meretrix iactata ferarum   
infamem tali merito rumore fuisse, 
docta Palaepaphiae testatur voce Pachynus.   
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,   
somnia sunt: potius liceat notescere Cirin                   90
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.   
   Quare, quae cantus meditanti mittere caecos   
magna mihi cupido tribuistis praemia, divae   
Pierides, quarum castos altaria postis   
munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi        95
deponunt flores aut suave rubens narcissus   
aut crocus alterna coniungens lilia caltha   
sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, divae,   
praecipue nostro nunc aspirate labori   
atque novum aeterno praetexite honore volumen.      100
   Sunt Pandioniis vicinae sedibus urbes   
Actaeos inter colles et candida Thesei   
purpureis late ridentia litora conchis,   
quarum non ulli fama concedere digna   
stat Megara, Alcathoi quondam munita labore,           105
Alcathoi Phoebique; deus namque adfuit illi;
unde etiam citharae voces imitatus acutas   
saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus   
et veterem sonitu Phoebi testatur amorem.   
hanc urbem, ante alios qui tum florebat in armis,       110
fecerat infestam populator remige Minos,   
hospitio quod se Nisi Polyidos avito   
Carpathium fugiens et flumina Caeratea   
texerat. hunc bello repetens Gortynius heros   
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.                        115
sed neque tum cives neque tum rex ipse veretur   
infesto ad muros volitantis agmine turmas   
icere et indomitas virtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.   
nam capite a summo regis (mirabile dictu)                 120
candida caesaries (florebant tempora lauro),   
et roseus medio surgebat vertice crinis:   
cuius quam servata diu natura fuisset,   
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum   
concordes stabili firmarant numine Parcae.                 125
ergo omnis cano residebat cura capillo,   
aurea sollemni comptum quem fibula ritu   
crobylus et tereti nectebat dente cicadae.  
   Nec vero haec urbis custodia vana fuisset   
(nec fuerat), ni Scylla novo correpta furore,                130
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulchrum,   
o nimium cupidis Minon inhiasset ocellis.   
sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater   
iratum potuit, quem nec pater atque avus idem   
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones                 135
et validas docuit viris mansuescere tigris, 
ille etiam divos, homines — sed dicere magnum est),   
idem tum tristis acuebat parvulus iras   
Iunonis magnae, cuius (periuria divae   
olim, sed meminere diu) periura puella                       140
non ulli licitam violaverat inscia sedem,   
dum sacris operata deae lascivit et extra   
procedit longe matrum comitumque catervam,   
suspensam gaudens in corpore ludere vestem   
et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans.               145
necdum etiam castos gustaverat ignis honores,   
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos   
pallentis foliis caput exornarat olivae,   
cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa est, 
procurrit virgo. quod uti ne prodita ludo                      150
auratam gracili solvisses corpore pallam!
omnia quae retinere gradum cursusque morari   
possent, o tecum vellem tu semper haberes!   
non umquam violata manu sacraria divae   
iurando, infelix, nequiquam iure piasses.                     155
etsi quis nocuisse tibi periuria credat? 
causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno. 
at levis ille deus, cui semper ad ulciscendum   
quaeritur ex omni verborum iniuria dictu,   
aurea fulgenti depromens tela pharetra                       160
(heu nimium terret, nimium, Tirynthia visu),   
virginis in tenera defixerat omnia mente.   
   Quae simul ac venis hausit sitientibus ignem   
et validum penitus concepit in ossa furorem,   
saeva velut gelidis Edonum Bistonis oris                      165
ictave barbarico Cybeles antistita buxo   
infelix virgo tota bacchatur in urbe,   
non storace Idaeo fragrantis picta capillos,   
coccina non teneris pedibus Sicyonia servans,   
non niveo retinens bacata monilia collo.                       170
multum illi incerto trepidant vestigia cursu:
saepe redit patrios ascendere perdita muros   
aeriasque facit causam se visere turris;   
saepe etiam tristis volvens in nocte querellas   
sedibus ex altis tecti speculatur amorem                      175
castraque prospectat crebris lucentia flammis.   
nulla colum novit, carum non respicit aurum,   
non arguta sonant tenui psalteria chorda,   
non Libyco molles plauduntur pectine telae.  
nullus in ore rubor: ubi enim rubor, obstat amori.         180
atque ubi nulla malis reperit solacia tantis   
tabidulamque videt labi per viscera mortem,   
quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,   
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,   
ut patris, a demens, crinem de vertice sectum              185
furtim atque argute detonsum mitteret hosti,
namque haec condicio miserae proponitur una,   
sive illa ignorans (quis non bonus omnia malit   
credere, quam tanti sceleris damnare puellam?),    
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?        190
   Nise pater, cui direpta crudeliter urbe   
vix erit una super sedes in turribus altis   
fessus ubi extructo possis considere nido,   
tu quoque avis metuere: dabit tibi filia poenas.   
gaudete, o celeres, subnixae nubibus altis,                    195
quae mare, quae viridis silvas lucosque sonantis   
incolitis, gaudete, vagae blandaeque volucres,   
vosque adeo, humanos mutatae corporis artus,   
vos o crudeli fatorum lege, puellae   
Dauliades, gaudete: venit carissima vobis,                     200
cognatos augens reges numerumque suorum   
Ciris et ipse pater. vos, o pulcherrima quondam   
corpora, caeruleas praevertite in aethera nubes,   
qua novus ad superum sedes haliaeetos et qua   
candida concessos ascendet Ciris honores.                     205
   Iamque adeo dulci devinctus lumina somno   
Nisus erat, vigilumque procul custodia primis   
excubias foribus studio iactabat inani,   
cum furtim tacito descendens Scylla cubili   
auribus arrectis nocturna silentia temptat                       210
et pressis tenuem singultibus aera captat.   
tum suspensa levans digitis vestigia primis   
egreditur ferroque manus armata bidenti   
evolat; at demptae subita in formidine vires.   
caeruleas sua furta prius testantur ad umbras.                215
nam qua se ad patrium tendebat semita limen,   
vestibulo in thalami paulum remoratur et alte   
suspicit ad celsi nictantia sidera mundi,   
non accepta piis promittens munera divis.   
   Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme                      220
surgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi   
marmoreo aeratus stridens in limine cardo),   
corripit extemplo fessam languore puellam   
et simul "o nobis sacrum caput," inquit, "alumna,   
non tibi nequiquam viridis per viscera pallor                    225
aegrotas tenui suffundit sanguine venas,   
nec levis hoc faceres (neque enim pote) cura subegit,   
aut fallor: quod ut o potius, Rhamnusia, fallar!  
nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi   
nec gravidos Cereris dicam contingere fetus?                   230
qua causa ad patrium solam vigilare cubile,   
tempore quo fessas mortalia pectora curas,   
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?   
dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti   
iurabas nihil esse mihi, cur maesta parentis                     235
formosos circum virgo remorere capillos?   
ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,   
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,   
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)   
laedere utrumque uno studeas errore parentem!              240
quod si alio quovis animi iactaris amore   
(nam te iactari, non est Amathusia nostri   
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo),   
si concessus amor noto te macerat igne,   
per tibi Dictynae praesentia numina iuro,                         245
prima deum
mihi quae dulcem te donat alumnam,   
omnia me potius digna atque indigna laborum   
milia visuram, quam te tam tristibus istis   
sordibus et senio patiar tabescere tali."
   Haec loquitur, mollique ut se velavit amictu,                  250
frigidulam iniecta circumdat veste puellam,   
quae prius in tenui steterat succincta crocota.   
dulcia deinde genis rorantibus oscula figens   
persequitur miserae causas exquirere tabis,   
nec tamen ante ullas patitur sibi reddere voces,                255
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.   
illa autem "quid sic me," inquit, "nutricula, torques?   
quid tantum properas nostros novisse furores?   
non ego consueto mortalibus uror amore   
nec mihi notorum deflectunt lumina voltus                        260
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.   
nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,   
in quo falsa tamen lateat pietatis imago,   
sed media ex acie mediis ex hostibus. heu heu,   
quid dicam quove aegra malum hoc exordiar ore?              265
dicam equidem, quoniam tu me non dicere, nutrix,   
non sinis: extremum hoc munus morientis habeto.   
ille, vides, nostris qui moenibus adsidet hostis,   
quem pater ipse deum sceptri donavit honore,   
cui Parcae tribuere nec ullo volnere laedi                           270
(dicendum est, frustra circumvehor omnia verbis),   
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.   
quod per te divum crebros testamur amores   
perque tuum memori sanctum mihi pectus alumnae,   
ut me, si servare potes, nec perdere malis;                       275
sin autem optatae spes est incisa salutis,   
ne mihi, quam merui, invideas, nutricula, mortem.   
nam nisi te nobis malus, o malus, optima Carme,   
ante in conspectum, casusve deusve tulisset,   
aut ferro hoc" (aperit ferrum quod veste latebat)               280
"purpureum patris dempsissem vertice crinem,   
aut mihi praesenti peperissem volnere letum."
   Vix haec ediderat, cum clade exterrita tristi   
intonsos multo deturpat pulvere crinis   
et graviter questu Carme complorat anili:                          285
"o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,   
o iterum nostrae Minos inimice senectae,   
semper ut aut olim natae te propter eundem   
aut Amor insanae luctum portavit alumnae! 
tene ego tam longe capta atque avecta nequivi,                 290
tam grave servitium, tam duros passa labores,   
effugere, o bis iam exitium crudele meorum?   
iam iam nec nobis aequo senioribus ullum,   
vivere uti cupiam vivit genus. ut quid ego amens   
te erepta, o Britomarti, mei spes una sepulchri,                  295
te, Britomarti, diem potui producere vitae?   
atque utinam celeri nec tantum grata Dianae   
venatus esses virgo sectata virorum, 
Gnosia nec Partho contendens spicula cornu   
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas!                         300
numquam tam obnixe fugiens Minois amores   
praeceps aerii specula de montis abisses,   
unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae   
virginis adsignant; alii, quo notior esses,   
Dictynam dixere tuo de nomine Lunam.                             305
sint haec vera velim: mihi certe, nata, peristi.   
numquam ego te summo volitantem in vertice montis
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum   
conspiciam, nec te redeuntem amplexa tenebo.   
   "Verum haec tum nobis gravia atque indigna fuere,          310
tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret,   
et vox ista meas nondum violaverat auris.   
tene etiam Fortuna mihi crudelis ademit,   
tene, o sola meae vivendi causa senectae?   
saepe tuo dulci nequiquam capta sopore,                           315
cum premeret natura, mori me velle negavi,   
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.   
quo nunc me, infelix, aut quae me fata reservant?   
an nescis, qua lege patris de vertice summo   
edita candentis praetexat purpura canos,                           320
quae tenuis patrio praes sit suspensa capillo?   
si nescis, aliquam possum sperare salutem,   
inscia quandoquidem scelus es conata nefandum:   
sin est, quod metuo, per te, mea alumna, tuumque   
expertum multis miserae mihi rebus amorem,                    325
perdere saeva precor per numina Ilithyiae,    
ne tantum facinus tam nulla mente sequaris.   
non ego te incepto (fieri quod non pote) conor   
flectere, Amor, neque est cum dis contendere nostrum!  
sed patris incolumi potius denubere regno                          330
atque aliquos tamen esse velis tibi, alumna, Penates.    
hoc unum exitio docta atque experta monebo.   
quod si non alia poteris ratione parentem   
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?),   
tum potius tandem ista, pio cum iure licebit,                       335
cum facti causam tempusque doloris habebis,   
tum potius conata tua atque incepta referto;   
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros   
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum."   
   His ubi sollicitos animi relevaverat aestus                         340
vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,   
paulatim tremebunda genis obducere vestem   
virginis et placidam tenebris captare quietem,   
inverso bibulum restinguens lumen olivo,   
incipit ad crebrosque insani pectoris ictus                            345
ferre manum, adsiduis mulcens praecordia palmis.   
noctem illam sic maesta super marcentis alumnae   
frigidulos cubito subnixa pependit ocellos.   
   Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum   
et gelida venientem ignem quatiebat ab Oeta,                     350
quem pavidae alternis fugitant optantque puellae   
(Hesperium vitant, optant ardescere Eoum),   
praeceptis paret virgo nutricis et omnis   
undique conquirit nubendi sedula causas.   
temptantur patriae submissis vocibus aures                        355
laudanturque bonae pacis bona; multus inepto   
virginis insolitae sermo novus errat in ore. 
nunc tremere instantis belli certamina dicit   
communemque timere deum; nunc regis amicis   
iamque ipsi verita est: orbum flet maesta parentem,           360
cum Iove communis qui non dat habere nepotes.   
nunc etiam conficta dolo mendacia turpi   
invenit et divum terret formidine civis;   
nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit.   
quin etiam castos ausa est corrumpere vates,                     365
ut, cum caesa pio cecidisset victima ferro,   
esset qui generum Minoa auctoribus extis   
iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.   
   At nutrix, patula componens sulpura testa   
narcissum casiamque herbas contundit olentis                     370
terque novena ligans triplici diversa colore   
fila "ter in gremium mecum" inquit "despue, virgo,   
despue ter, virgo: numero deus impare gaudet."    
inde Iovi magno geminans Stygialia sacra,  
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,                          375
pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo   
regis Iolciacis animum defigere votis.   
    Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum,   
nec possunt homines nec possunt flectere divi   
(tanta est in parvo fiducia crine cavendi),                            380
rursus ad inceptum sociam se iungit alumnae   
purpureumque parat rursus tondere capillum,   
tam longo quod iam captat succurrere amori,   
non minus illa tamen, revehi quod moenia Cressa 
gaudeat: et cineri patria est iucunda sepulto.                       385
   Ergo iterum capiti Scylla est inimica paterno.    
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,   
tum capitur Megara et divum responsa probantur,   
tum suspensa novo ritu de navibus altis   
per mare caeruleum trahitur Niseia virgo.                            390
complures illam nymphae mirantur in undis,   
miratur pater Oceanus et candida Tethys   
et cupidas secum rapiens Galatea sorores,   
illam etiam, iunctis magnum quae piscibus aequor   
et glauco bipedum curru metitur equorum                            395
Leucothea parvusque dea cum matre Palaemon;    
illam etiam, alternas sortiti vivere luces,   
cara Iovis suboles, magnum Iovis incrementum,   
Tyndaridae niveos mirantur virginis artus.   
has adeo voces atque haec lamenta per auras                      400
fluctibus in mediis questu volvebat inani,   
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,   
lumina, nam teneras arcebant vincula palmas:   
    "Supprimite o paulum turbati flamina venti,   
dum queror et divos (quamquam nil testibus illis                   405
profeci) extrema moriens tamen alloquor hora.   
vos ego, vos adeo, venti, testabor, et aurae,   
  vos, vos, humana si qui de gente venitis,   
cernitis: illa ego sum cognato sanguine vobis,  
Scylla (quod o salva liceat te dicere, Procne),                        410
illa ego sum, Nisi pollentis filia quondam,   
certatim ex omni petiit quam Graecia regno   
qua curvus terras amplectitur Hellespontus.   
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx   
dicta tibi: tamen haec, etsi non accipis, audis.                       415
vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?   
vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?   
non equidem me alio possum contendere dignam   
supplicio, quae sic patriam carosque penates   
hostibus immitique addixi ignara tyranno.                             420
verum istaec, Minos, illos scelerata putavi,   
si nostra ante aliqui nudasset foedera casus,   
facturos, quorum direptis moenibus urbis,  
o ego crudelis, flamma delubra petivi;   
te vero victore prius vel sidera cursus                                   425
mutatura suos, quam te mihi talia captae   
facturum metui. iam iam scelus omnia vincit.   
tene ego plus patrio dilexi perdita regno?   
tene ego? nec mirum: voltu decepta puella   
(ut vidi! ut perii! ut me malus abstulit error!)                        430
non equidem ex isto speravi corpore posse   
tale malum nasci; forma vel sidera fallas.   
    "Me non deliciis commovit regia dives,   
dives curalio fragili et lacrimoso electro,   
me non florentes aequali corpore nymphae,                          435
non metus impendens potuit retinere deorum:   
omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille?   
non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,   
pronuba nec castos accendet pinus odores,   
non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.                            440
magna queror: me ne illa quidem communis alumnam  
omnibus iniecta tellus tumulabit harena.   
mene inter matres ancillarisque maritas,   
mene alias inter famularum munere fungi,   
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae                  445
non licuit gravidos penso devolvere fusos?   
at belli saltem captivam lege necasses!                                 447  
iam tandem casus hominum, iam respice, Minos!                   454
sit satis hoc, tantum solam vidisse malorum,                         455
vel fato fuerit nobis haec debita pestis,   
vel casu incerto, merita vel denique culpa:   
omnia nam potius quam te fecisse putabo."    
   Labitur interea revoluta ab litore classis,   
magna repentino sinuantur lintea Coro,                                 460
flectitur in viridi remus sale, languida fessae   
virginis in cursu moritur querimonia longo.   
deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,  
Cypselidae magni florentia regna Corinthi;   
praeterit abruptas Scironis protinus arces                              465
infestumque suis dirae testudinis exit   
spelaeum multoque cruentas hospite cautes.   
iamque adeo tutum longe Piraeea cernit   
et notas, heu heu frustra, respectat Athenas. 
iam procul e fluctu Salaminia suspicit arva                             470
florentisque videt iam Cycladas; hinc Venus illi   
Sunias, hinc statio contra patet Hermionea.   
linquitur ante alias longe gratissima Delos   
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo;   
prospicit incinctam spumanti litore Cythnum                          475
marmoreamque Paron viridemque adlapsa Donysam   
Aeginamque simul ±salutiferamque Seriphum.                       477
iam fesso tandem fugiunt de corpore vires                             448
et caput inflexa lentum cervice recumbit,   
marmorea adductis livescunt bracchia nodis.                          450
aequoreae pristes, immania corpora ponti,   
undique conveniunt et glauco in gurgite circum   
verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.                       453
fertur et incertis iactatur ad omnia ventis,                              478
(cumba velut magnas sequitur cum parvula classis   
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo),                          480
donec tale decus formae vexarier undis   
non tulit ac miseros mutavit virginis artus   
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.   
sed tamen aeternum squamis vestire puellam   
infidosque inter teneram committere piscis                            485
non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites):   
aeriis potius sublimem sustulit alis,   
esset ut in terris facti de nomine Ciris,   
Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.   
    Hic uelut in niveo tenera est cum primitus ovo                    490
effigies animantis et internodia membris   
imperfecta novo fluitant concreta calore,   
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus   
semiferi incertis etiam nunc partibus artus   
undique mutabant atque undique mutabantur.                        495
oris honos primum et multis optata labella   
et patulae frontis species concrescere in unum   
coepere et gracili mentum producere rostro;   
tum qua se medium capitis discrimen agebat,   
ecce repente, velut patrios imitatus honores,                          500
puniceam concussit apex in vertice cristam;   
at mollis uarios intexens pluma colores   
marmoreum uolucri vestivit tegmine corpus   
lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas.  
inde alias partes minioque infecta rubenti                               505
crura nova macies obduxit squalida pelle   
et pedibus teneris unguis adfixit acutos.   
et tamen hoc demum miserae succurrere pacto   
vix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.   
numquam illam post haec oculi videre suorum                        510
purpureas flavo retinentem vertice vittas,   
non thalamus Syrio fragrans accepit amomo,   
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?   
quae simul ut sese cano de gurgite velox   
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis                          515
et multum late dispersit in aequora rorem,   
infelix virgo nequiquam a morte recepta   
incultum solis in rupibus exigit aevum,   
rupibus et scopulis et litoribus desertis.   
    Nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex,          520
omnia qui imperio terrarum milia versat,   
commotus talem ad superos volitare puellam,   
cum pater extinctus caeca sub nocte lateret,   
illi pro pietate sua (nam saepe nitentum   
sanguine taurorum supplex resperserat aras,                           525
saepe deum largo decorarat munere sedes)   
reddidit optatam mutato corpore vitam   
fecitque in terris haliaeetos ales ut esset:   
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.   
huic vero miserae, quoniam damnata deorum                          530
iudicio, fatique et coniugis, ante fuisset,   
infesti apposuit odium crudele parentis.   
namque ut in aetherio signorum munere praestans,   
unum quem duplici stellarum sidere vidi,   
Scorpios alternis clarum fugat Oriona,                                     535
sic inter sese tristis haliaeetos iras   
et Ciris memori servant ad saecula fato.   
quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,   
ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras   
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,                            540
illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.