Catalepton   

Tekst en werkvertaling

I

De qua saepe tibi venit; sed, Tucca, videre
  non licet: occulitur limine clausa viri.   
de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi; namque   
  si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.   
venerit, audivi. sed iam mihi nuntius iste                      5
  quid prodest? illi dicite, cui rediit.   

II

Corinthiorum amator iste verborum,
iste, iste rhetor, namque quatenus totus   
Thucydides, tyrannus Atticae febris:   
tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,   
ita omnia ista verba miscuit fratri.                               5

III

Aspice quem valido subnixum Gloria regno
  altius et caeli sedibus extulerat:   
terrarum hic bello magnum concusserat orbem,   
  hic reges Asiae fregerat, hic populos;   
hic graue seruitium tibi, iam tibi, Roma, ferebat            5
  (cetera namque uiri cuspide conciderant),   
cum subito in medio rerum certamine praeceps   
  corruit e patria pulsus in exilium.   
tale Deae numen: tali mortalia nutu   
  fallax momento temporis †hora dedit.                       10
iv   
Quocumque ire ferunt uariae nos tempora uitae,   
  tangere quas terras, quosque uidere homines,   
dispeream, si te fuerit mihi carior alter   
  (alter enim qui te dulcior esse potest?),   
cui iuueni ante alios diui diuumque sorores                   5
  cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,   
cuncta quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus;   
  doctior o quis te, Musa, fuisse potest?   
o quis te in terris loquitur iucundior uno?   
  (Clio †nam certe candida non loquitur.)                     10
quare illud satis est, si te permittis amari:   
  nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?   
v   
Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoezo non Achaico uerba;   
et uos, Selique Tarquitique Varroque,   
scholasticorum natio madens pingui,   
ite hinc, inane cymbalon iuuentutis;                            5
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,   
uale, Sabine; iam ualete, formosi.   
nos ad beatos uela mittimus portus   
magni petentes docta dicta Sironis,   
uitamque ab omni uindicabimus cura.                        10
ite hinc, Camenae, uos quoque ite iam sane,   
dulces Camenae (nam fatebimur uerum,   
dulces fuistis), et tamen meas chartas   
reuisitote, sed pudenter et raro.   
vi   
Socer, beate nec tibi nec alteri,
generque Noctuine, putidum caput,   
tuoque nunc puella talis et tuo   
stupore pressa rus abibit? ei mihi,   
ut ille uersus usquequaque pertinet:                           5
'gener socerque, perdidistis omnia'.   
vii   
Si licet, hoc sine fraude, Vari dulcissime, dicam
  'dispeream, nisi me perdidit iste Pothus';   
sin autem praecepta uetant me dicere, sane   
  non dicam, sed: 'me perdidit iste puer'.   
viii   
Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle—
  uerum illi domino tu quoque diuitiae—   
me tibi, et hos una mecum, quos semper amaui,   
  si quid de patria tristius audiero,   
commendo, in primisque patrem. tu nunc eris illi          5
  Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.   
ix   
Pauca mihi, niueo sed non incognita Phoebo,
  pauca mihi, doctae, dicite, Pegasides.   
uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi,   
  uictor qua terrae, quaque patent maria,   
horrida barbaricae portans insignia pugnae,                     5
  magnus ut Oenides, utque superbus Eryx,   
nec minus idcirco uestros expromere cantus   
  maximus, et sanctos dignus inire choros.   
hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis,   
  quid de te possim scribere, quidue tibi;                        10
namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi   
  debuit, hortandi maxima causa fuit.   
pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas,   
  carmina cum lingua tum sale Cecropia,   
carmina quae Phrygium, saeclis accepta futuris,              15
  carmina quae Pylium uincere digna senem.   
molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus   
  Moeris pastores et Meliboeus erant,   
dulcia iactantes alterno carmina uersu   
  qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.                          20
certatim ornabant omnes heroida diuae,   
  certatim diuae munere quoque suo.   
felicem ante alias o te scriptore puellam:   
  altera non fama dixerit esse prior—   
non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset,                 25
  quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen;   
candida cycneo non edita Tyndaris ouo;   
  non supero fulgens Cassiopea polo;   
non defensa diu †multum† certamine equorum,   
  optabant †grauide quam sibi quaeque manus,               30
saepe animam generi pro qua pater inpius hausit,   
  saepe rubro pro qua sanguine fluxit humus;   
regia non Semele, non Inachis Acrisione,   
  inmitti expertae fulmine et imbre Iouem;   
non cuius ob raptum pulsi liquere penates                       35
  Tarquinii patrios filius atque pater,   
illo quo primum dominatus Roma superbos   
  mutauit placidis tempore consulibus.   
multa, neque inmeritis, donauit praemia alumnis,   
  praemia Messallis maxima Publicolis:                            40
nam quid ego inmensi memorem studia ista laboris,   
  horrida quid durae tempora militiae?   
castra foro solitos, urbi praeponere castra,   
  tam procul hoc †gnato,† tam procul hac patria?   
inmoderata pati iam frigora iamque calores?                    45
  sternere uel dura posse super silice?   
saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum?   
  saepe mare audendo uincere, saepe hiemem?   
saepe etiam densos inmittere corpus in hostes?   
  communem belli non meminisse deum?                         50
nunc celeris Afros, periurae milia gentis,   
  aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?   
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem,   
  uincere et Oceani finibus ulterius?   
non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes;    55
  quin ausim hoc etiam dicere: uix hominum est.   
ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem,   
  ipsa sibi egregium facta decus parient;   
nos ea quae tecum finxerunt carmina diui,   
  Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie.                           60
si laudi aspirare humili, si adire Cyrenas,   
  si patrio Graios carmine adire sales   
possumus, optatis plus iam procedimus ipsis:   
  hoc satis est: pingui nil mihi cum populo.   
x   
Sabinus ille, quem uidetis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,   
neque ullius uolantis inpetum cisi   
nequisse praeterire, siue Mantuam   
opus foret uolare, siue Brixiam.                           5
et hoc negat Tryphonis aemuli domum   
negare nobilem insulamue Ceryli,   
ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio,   
bidente dicit attodisse forcipe   
comata colla, ne Cytorio iugo                             10
premente dura uulnus ederet iuba.   
Cremona frigida, et lutosa Gallia,   
tibi haec fuisse et esse cognitissima,   
ait Sabinus; ultima ex origine   
tua stetisse dicit in uoragine,                              15
tua in palude deposisse sarcinas,   
et inde tot per orbitosa milia   
iugum tulisse, laeua siue dextera   
strigare mula siue †utrumque ceperat.   
neque ulla uota semitalibus deis                          20
sibi esse facta praeter hoc nouissimum:   
paterna lora †proximumque† pectinem.   
sed haec prius fuere: nunc eburnea   
sedetque sede seque dedicat tibi,   
gemelle Castor, et gemelle Castoris.                     25
xi   
Quis deus, Octaui, te nobis abstulit? an quae
  dicunt, a, nimio pocula dura mero?   
'uobiscum, si est culpa, bibi: sua quemque secuntur   
  fata: quid inmeriti crimen habent cyathi?'   
scripta quidem tua nos multum mirabimur: et te     5
  raptum et Romanam flebimus historiam.   
sed tu nullus eris. peruersi, dicite, Manes,   
  hunc superesse patri quae fuit inuidia?   
xii   
Superbe Noctuine, putidum caput,
datur tibi puella quam petis, datur;   
datur, superbe Noctuine, quam petis.   
sed, o superbe Noctuine, non uides   
duas habere filias Atilium?                                    5
duas, et hanc et alteram, tibi dari?   
adeste nunc, adeste: ducit, ut decet,   
superbus ecce Noctuinus hirneam.   
Thalassio, Thalassio, Thalassio.   
xiii   
Iacere me, quod alta non possim, putas,
  ut ante, uectari freta,   
nec ferre durum frigus aut aestum pati,   
  neque arma uictoris sequi?   
ualent, ualent mihi ira et antiquus furor            5
  et lingua qua †assim† tibi,   
seu prostitutae turpe contubernium   
  sororis (o quid me incitas,   
quid, inpudice et inprobande Caesari?),   
  seu furta dicantur tua,                                  10
et helluato sera patrimonio   
  in fratre parsimonia,   
uel acta puero cum uiris conuiuia,   
  udaeque per somnum nates,   
et inscio repente clamatum insuper                  15
  'Thalassio, Thalassio'.   
quid palluisti, femina? an ioci dolent?   
  an facta cognoscis tua?   
non me uocabis, pulchra, per Cotytia   
  ad feriatos fascinos;                                      20
nec deinde te mouere lumbos in †ratulam   
  prensis uidebo altaribus,   
flauumque propter Thybrim olentis nauticum   
  uocare, ubi adpulsae rates   
caeno retentae sordido stant in uadis                25
  macraque luctantes aqua;   
neque in culinam et uncta compitalia   
  dapesque duces sordidas,   
quibus repletus et saliuosis †aquis   
  obesam ad uxorem redis,                               30
et aestuantes †docte† soluis pantices,   
  †osiculisque† lambis sauiis.   
nunc laede, nunc lacesse, si quidquam uales.   
  en nomen adscribo tuum,   
cinaede Lucci. iamne liquerunt opes,                 35
  fameque genuini crepant?   
uidebo habentem praeter ignauos nihil   
  fratres et iratum Iouem   
scissumque uentrem et hirneosi patrui   
  pedes inedia turgidos.                                    40
xiv   
Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
  o Paphon, o sedes quae colis Idalias,   
Troius Aeneas Romana per oppida digno   
  iam tandem ut tecum carmine uectus eat,   
non ego ture modo aut picta tua templa tabella    5
  ornabo, et puris serta feram manibus:   
corniger †hos aries humilis† et maxima taurus   
  uictima sacratos sparget honore focos,   
marmoreusque tibi †aut† mille coloribus ales   
  in morem picta stabit Amor pharetra.               10
adsis o Cytherea: tuus te Caesar Olympo   
  et Surrentini litoris ara uocat.   
xv   
Vate Syracosio qui dulcior, Hesiodoque
  maior, Homereo non minor ore fuit,   
illius haec quoque sunt diuini elementa poetae,   
  et rudis in uario carmine Calliope.   
xvi   
[†Callide mage sub hec celi est iniuria secli
  antiquis, hospes, non minor ingeniis,   
et quo Roma uiro doctis certaret Athenis—   
  ferrea sed nulli uincere fata datur.]