|
M.
VALERI MARTIALIS
EPIGRAMMATON
LIBER III
1
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta
togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
illa vel haec mea sunt, quae
meliora putas.
Plus sane placeat domina qui natus in urbe
est: 5
debet enim Gallum vincere
verna liber.
2
Cuius uis fieri, libelle, munus?
Festina tibi uindicem parare,
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
uel turis piperisue sis
cucullus. 5
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis,
et te purpura delicata
uelet, 10
et cocco rubeat superbus index.
illo uindice nec Probum timeto.
3
Formonsam faciem nigro medicamine celas,
sed non formonso corpore
laedis aquas.
Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
"Aut aperi faciem, aut tu
tunicata laua."
4
Romam uade, liber: si, ueneris unde, requiret,
Aemiliae dices de regione
uiae;
si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
Corneli referas me licet
esse Foro.
Cur absim, quaeret; breuiter tu multa
fatere: 5
"Non poterat uanae taedia
ferre togae."
"Quando uenit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
exierat: ueniet, cum
citharoedus erit."
5
Vis commendari sine me cursurus in urbem,
parue liber, multis? An
satis unus erit?
Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
Iulius, adsiduum nomen in
ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine
Tectae: 5
quos tenuit Daphnis, nunc
tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
excipiet, tu uel
puluerulentus eas.
Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
uideris, hoc dices "Marcus
hauere
iubet", 10
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
qui commendandum se putat
esse suis.
6
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
Marcelline, tuis bis
celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti,
libat florentes haec tibi
prima genas.
Magna licet dederit iucundae munera
uitae, 5
plus numquam patri
praestitit ille dies.
7
Centum miselli iam ualete quadrantes,
anteambulonis congiarium lassi,
quos diuidebat balneator elixus.
Quid cogitatis, o fames amicorum?
Regis superbi sportulae
recesserunt. 5
"Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."
8
"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
Vnum oculum Thais non habet,
ille duos.
9
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribit, cuius carmina
nemo legit.
10
Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
menstrua perque omnis
praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
et uitiis essent danda
diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse
reliquit: 5
exheredauit te, Philomuse,
pater.
11
Si tua Thais nec lusca est, Quinte, puella,
cur in te factum distichon
esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
Dic mihi, quid simile est
Thais et Hermione?
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen
amantis: 5
si non uolt Quintus, Thaida
Sextus amet.
12
Vnguentum, fateor, bonum dedisti
conuiuis here, sed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguitur, Fabulle,
hic uere mihi mortuus
uidetur. 5
13
Dum non uis pisces, dum non uis carpere pullos
et plus quam putri, Naeuia,
parcis apro,
accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
attulerit. Numquam sic ego
crudus ero.
14
Romam petebat esuritor Tuccius
profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
a ponte rediit Muluio
15
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
"Cum sit tam pauper,
quomodo?"Caecus amat.
16
Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
quodque tibi tribuit subula,
sica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
ut uelles corio ludere,
Cerdo, tuo.
Lusisti corio: sed te, mihi crede,
memento 5
nunc in pellicula, Cerdo,
tenere tua.
17
Circumlata diu mensis scribilita secundis
urebat nimio saeua calore
manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
sufflauit buccis terque
quaterque suis.
Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa
est, 5
sed nemo potuit tangere:
merda fuit.
18
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
cum te excusaris, Maxime,
quid recitas?
19
Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
exornant fictae qua
platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
pulcher Hylas, teneram
mersit in ora manum:
uipera sed caeco scelerata latebat in
aere 5
uiuebatque anima dereriore
fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto
dum perit. O facinus, falsa
quod ursa fuit!
20
Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille uicturis
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
An aemulatur inprobi iocos
Phaedri? 5
Lasciuus elegis an seuerus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit
templi 10
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatue liber acribus curis?
Titine thermis an lauatur
Agrippae 15
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
piger Lucrino nauculatur in
stagno? 20
"Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet."
21
Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
non fuit haec domini uita,
sed inuidia.
22
Dederas, Apici, bis trecenties uentri,
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferre,
summa uenenum potione perduxti.
Nihil est, Apici, tibi gulosius
factum. 5
23
Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
cur non mensa tibi ponitur a
pedibus?
24
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
hircus, Bacche, tuis uictima
grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex,
dixerat agresti forte
rudique uiro
ut cito testiculos et acuta falce
secaret, 5
taeter ut inmundae carnis
abiret odor.
Ipse super uirides aras luctantia pronus
dum resecat cultro colla
premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
Occupat hanc ferro rusticus
atque
secat, 10
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
talibus et fibris numina
prisca coli.
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus aruspex,
dum iugulas hircum, factus
es ipse caper.
25
Si temperari balneum cupis feruens,
Faustine, quod uix Iulianus intraret,
roga lauetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.
26
Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
aurea solus habes, murrina
solus habes,
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
et cor solus habes, solus et
ingenium.
Omnia solus habes ‹ nec me puta uelle negare
‹ 5
uxorem sed habes, Candide,
cum populo.
27
Numquam me reuocas, uenias cum saepe uocatus:
ignosco, nullum si modo,
Galle, uocas.
Inuitas alios: uitium est utriusque. "Quod?" inquis.
Et mihi cor non est et tibi,
Galle, pudor.
28
Auriculam Mario grauiter miraris olere.
Tu facis hoc: garris,
Nestor, in auriculam.
29
Has cum gemina compede dedicat catenas,
Saturne, tibi Zoilus, anulos
priores.
30
Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
dic mihi, quid Romae,
Gargiliane, facis?
Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
unde datur quadrans? unde
uir es Chiones?
Cum ratione licet dicas te uiuere
summa, 5
quod uiuis, nulla cum
ratione facis.
31
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi,
urbanique tenent praedia
multa lares,
et seruit dominae numerosus debitor arcae,
sustentatque tuas aurea
massa dapes.
Fastidire tamen noli, Rufine,
minores: 5
plus habuit Didymos, plus
Philomelus habet.
32
An possim uetulam quaeris, Matrinia: possum
et uetulam, sed tu mortua,
non uetula es:
possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
nondum erit illa canis,
nondum erit illa lapis.
33
Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
libertina mihi proxuma
condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque,
si facie nobis haec erit
ingenua.
34
Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
Frigida es et nigra es: non
es et es Chione.
35
Artis Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
36
Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus,
hoc praestare iubes me,
Fabiane, tibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
per mediumque trahat me tua
sella lutum,
lassus ut in thermas decuma uel serius
hora 5
te sequar Agrippae, cum
lauer ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
ut sim tiro tuae semper
amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
ut nondum credas me meruisse
rudem? 10
37
Irasci tantum felices nostis amici.
Non belle facitis, sed iuuat
hoc: facite.
38
Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
Sexte? Quid aut speras aut
petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par
mihi nemo foro."
Egit Atestinus causas et Ciuis ‹
utrumque 5
noras ‹; sed neutri pensio
tota fuit.
"Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
audieris, dices esse Maronis
opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
sunt tibi, Nasones
Vergiliosque
uides. 10
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
res aluit; pallet cetera
turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
Si bonus es, casu uiuere,
Sexte, potes.
39
Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
lusca Lycoris amat. Quam
bene lusca uidet!
40
Inserta phialae Mentoris manu ducta
lacerta uiuit et timetur argentum.
41
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
ex opibus tantis, quas
grauis arca premit,
esse tibi magnus, Telesine, uideris amicus.
Tu magnus, quod das? Immo
ego, quod recipis.
42
Lomento rugas uteri quod condere temptas,
Polla, tibi uentrem, non
mihi labra linis.
Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
quod tegitur, maius creditur
esse malum.
43
Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
tam subito coruus, qui modo
cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
personam capiti detrahet
illa tuo.
44
Occurrit tibi nemo quod libenter
quod, quacumque uenis, fuga est et ingens
circa te, Ligurine, solitudo,
quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc ualde uitium periculosum
est. 5
Non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis
sedenti, 10
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam uenio: fugas
edentem. 15
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, uidere?
Vir iustus, probus, innocens timeris.
45
Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
ignoro: fugimus nos,
Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
sed nihil omnino te
recitante placet.
Nolo mihi ponas rhombos mullumue
bilibrem 5
nec uolo boletos, ostrea
nolo: tace.
46
Exigis a nobis operam sine fine togatam
non eo, libertum sed tibi
mitto meum.
"Non est"inquis "idem."Multo plus esse probabo:
uix ego lecticam subsequar,
ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone
repellet: 5
inualidum est nobis
ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
at tibi tergeminum mugiet
ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
esse pudor uetuit fortia
uerba
mihi. 10
"Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
Quidquid libertus, Candide,
non poterit.
47
Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum,
Horatiorum qua uiret sacer campus
qua pusilli feruet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in
reda, 5
omnis beati copias trahens ruris.
Illic uideres frutice nobili caules
et utrumque porrum sessilesque lactucas
pigroque uentri non inutiles betas;
illic coronam pinguibus grauem
turdis 10
leporemque laesum Gallici canis dente
nondumque uicta lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam,
sed tuta faeno cursor oua portabat.
Vrbem petebat Bassus? Immo rus
ibat. 15
48
Pauperis extruxit cellam, sed uendidit Olus
praedia: nunc cellam
pauperis Olus habet.
49
Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
olfacere haec malo pocula
quam bibere.
50
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa uocandi,
uersiculos recites ut,
Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
inter lactucas oxygarumque
liber:
alter perlegitur, dum fercula prima
morantur: 5
tertius est, nec adhuc mensa
secunda uenit:
et quartum recitas et quintum denique librum.
Putidus est, totiens si mihi
ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
cenabis solus iam, Ligurine,
domi. 10
51
Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
dicere, Galla, soles "Nuda
placebo magis",
et semper uitas communia balnea nobis.
Numquid, Galla, times ne
tibi non placeam?
52
Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
abstulit hanc nimium casus
in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse uideri
incendisse tuam, Tongiliane,
domum?
53
Et voltu poteram tuo carere
et collo manibusque cruribusque
et mammis natibusque clunibusque,
et, ne singula persequi laborem,
tota te poteram, Chloe,
carere. 5
Afwijzing
Je neus, je ogen en je mond,
je hals, je armen en je benen,
je kut, je kanis en je kont,
je tong, je tieten en je tenen,
die zou ik allemaal, Chloë,
... maar nee, laat ik niet te precies zijn:
ik deel je in feite alleen maar mee
dat ik je missen kan als kiespijn!
Vert. Frans van
Dooren.
54
Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
multo simplicius, Galla,
negare potes.
55
Quod, quacumque venis, Cosmum migrare putamus
et fluere excusso cinnama
fusa vitro,
nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
Scis, puto, posse meum sic
bene olere canem.
In een kwade geur
O Gellia, ruik ik de odeur
die Cosmus voor jou uitgezocht heeft,
dan lijkt het of de parfumeur
zijn halve zaak aan jou verkocht heeft.
Probeer toch eens wat minder gul
andermans reukwerk te gebruiken,
want, beste Gellia, met dat spul
kan zelfs mijn waakhond lekker ruiken!
Vert. Frans van
Dooren.
56
Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae,
cum possim multo uendere
pluris aquam.
57
Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
cum peterem mixtum, uendidit
ille merum.
58
Baiana nostri uilla, Basse, Faustini
non otiosis ordinata myrtetis
uiduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi,
sed rure uero barbaroque
laetatur. 5
Hic farta premitur angulo Ceres omni
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Nouembres imminente iam bruma
seras putator horridus refert uuas.
Truces in alta ualle mugiunt
tauri 10
uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
argutus anser gemmeique pauones
nomenque debet quae rubentibus pinnis
et picta perdix Numidicaeque
guttatae 15
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum,
gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
Auidi secuntur uilicae sinum
porci 20
matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum uernae
et larga festos lucet ad lares silua.
Non segnis albo pallet otio caupo,
nec perdit oleum lubricus
palaestrita, 25
sed tendit auidis rete subdolum turdis
tremulaue captum linea trahit piscem
aut inpeditam cassibus refert dammam.
Exercet hilares facilis hortus urbanus,
et paedagogo non iubente
lasciui 30
parere gaudent uilico capillati,
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec uenit inanis rusticus salutator:
fert ille ceris cana cum suis mella
metamque lactis Sassinate de
silua; 35
somniculosos ille porrigit glires,
hic uagientem matris hispidae fetum,
alius coactos non amare capones;
et dona matrum uimine offerunt texto
grandes proborum uirgines
colonorum. 40
Facto uocatur laetus opere uicinus;
nec auara seruat crastinas dapes mensa:
uescuntur omnes ebrioque non nouit
satur minister inuidere conuiuae.
At tu sub urbe possides famem
mundam 45
et turre ab alta prospicis meras laurus,
furem Priapo non timente securus;
et uinitorem farre pascis urbano
pictamque portas otiosus ad uillam
holus, oua, pullos, poma, caseum,
mustum. 50
Rus hoc uocari debet, an domus longe?
59
Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
fullo dedit Mutinae: nunc
ubi copo dabit?
60
Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante,
cur mihi non eadem quae tibi
cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
sugitur inciso mitulus ore
mihi;
sunt tibi boleti, fungos ego sumo
suillos; 5
res tibi cum rhombo est, at
mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
ponitur in cauea mortua pica
mihi.
Cur sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem?
Sportula quod non est
prosit: edamus
idem. 10
61
Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
si nil, Cinna, petis, nil
tibi, Cinna, nego.
62
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
quod sub rege Numa condita
uina bibis,
quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
libra quod argenti milia
quinque rapit,
aurea quod fundi pretio carruca
paratur, 5
quod pluris mula est quam
domus empta tibi:
haec animo credis magno te, Quinte, parare?
Falleris: haec animus,
Quinte, pusillus emit.
63
Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio: sed quid sit, dic
mihi, bellus homo?
"Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
balsama qui semper, cinnama
semper olet;
cantica qui Nili, qui Gaditana
susurrat, 5
qui mouet in uarios bracchia
uolsa modos;
inter femineas tota qui luce cathedras
desidet atque aliqua semper
in aure sonat;
qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
pallia uicini qui refugit
cubiti; 10
qui scit quam quis amet, qui per conuiuia currit,
Hirpini ueteres qui bene
nouit auos."
Quid narras? Hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile,
bellus homo.
64
Sirenas hilarem nauigantium poenam
blandasque mortes gaudiumque crudele,
quas nemo quondam deserebat auditas,
fallax Vlixes dicitur reliquisse.
Non miror: illud, Cassiane,
mirarer, 5
si fabulantem Canium reliquisset.
65
Quod spirat tenera malum mordente puella,
quod de Corycio quae uenit
aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis,
gramina quod redolent, quae
modo carpsit ouis;
quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina
trita, 5
pallidus Eoo ture quod ignis
olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
quod madidas nardo passa
corona comas:
hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
Quid si tota dares illa sine
inuidia? 10
66
Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
abscidit uoltus ensis
uterque sacros.
Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
hoc tibi, Roma, caput, cum
loquereris, erat.
Antoni tamen est peior quam causa
Pothini: 5
hic facinus domino
praestitit, ille sibi.
67
Cessatis, pueri, nihilque nostis,
Vaterno Rasinaque pigriores,
quorum per uada tarda nauigantes
lentos tinguitis ad celeuma remos.
Iam prono Phaetonte sudat
Aethon 5
exarsitque dies et hora lassos
interiungit equos meridiana:
at uos tam placidas uagi per undas
tuta luditis otium carina.
Non nautas puto uos, sed
Argonautas. 10
68
Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
Cui sint scripta rogas
interiora? Mihi.
Gymnasium, thermas, stadium est hac parte: recede.
Exuimur: nudos parce uidere
uiros.
Hinc iam deposito post uina rosasque
pudore, 5
quid dicat nescit saucia
Terpsichore:
schemate nec dubio, sed aperte nominat illam
quam recipit sexto mense
superba Venus,
custodem medio statuit quam uilicus horto,
opposita spectat quam proba
uirgo
manu. 10
Si bene te noui, longum iam lassa libellum
ponebas, totum nunc studiosa
leges.
69
Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
inque tuis nulla est mentula
carminibus,
admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
at mea luxuria pagina nulla
uacat.
Haec igitur nequam iuuenes facilesque
puellae, 5
haec senior, sed quem
torquet amica, legat:
at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba
a pueris debent
uirginibusque legi.
70
Moechus es Aufidiae, qui uir, Scaeuine, fuisti;
riualis fuerat qui tuus,
ille uir est.
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
Numquid securus non potes
arrigere?
71
Mentula cum doleat puero, tibi, Naeuole, culus,
non sum diuinus, sed scio
quid facias.
72
Vis futui nec vis mecum, Saufeia, lavari:
nescio quod magnum suspicor
esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
aut sulcos uteri prodere
nuda times
aut infinito lacerum patet inguen
hiatu 5
aut aliquid cunni prominet
ore tui.
Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
Si verum est, vitium peius
habes: fatua es.
Valse preutsheid
Saufeia, dat jij graag genaaid wordt
maar nooit samen met mij wilt baden,
zie ik, hoe 't ook door jou gedraaid wordt,
als een misplaatste maskerade.
Hangen jouw borsten breed en plat
aan je verslonste lijf misschien,
of ben je zo gerimpeld dat
geen mens je blote buik mag zien,
of is je schede een onbeschut
groot gat dat niet meer is te sluiten,
of steekt er uit je sleetse kut
soms joost mag weten wat naar buiten?
Maar niets hiervan: je staat voor gek
omdat je naakt juist erg charmant bent.
Je hebt, denk ik, maar één gebrek:
dat je niet goed bij je verstand bent.
Vert. Frans van
Dooren.
73
Dormis cum pueris mutuniatis,
et non stat tibi, Phoebe, quod stat illis.
Quid uis me, rogo, Phoebe, suspicari?
Mollem credere te uirum uolebam,
sed rumor negat esse te
cinaedum. 5
74
Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
numquid tonsorem,
Gargiliane, times?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
resina Veneto nec resecare
luto.
Desine, si pudor est, miseram traducere caluam:
5
hoc fieri cunno, Gargiliane,
solet.
75
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desit,
luctaris demens tu tamen
arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
inproba nec prosunt iam
satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere
buccas: 5
sic quoque non uiuit
sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam uel credere possit,
quod non stat, magno stare,
Luperce, tibi?
76
Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
nec formonsa tibi, sed
moritura placet.
Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
Cum possis Hecaben, non
potes Andromachen!
Vreemd
Je pik, actief bij ouwe wijven,
weigert bij meisjes te verstijven:
niet prille schoonheid trekt jou aan,
maar lichamen die sterven gaan.
M'n kop eraf als dat gemis
geen vorm van liefdeswaanzin is:
een tamp die leeft bij Hecabe
maar dood is bij Andromache!
Vert. Frans van
Dooren.
77
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
nec lepus est umquam nec
tibi gratus aper;
nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae,
nec Libye mittit nec tibi
Phasis aues:
capparin et putri cepas allece
natantis 5
et pulpam dubio de petasone
uoras,
teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
resinata bibis uina, Falerna
fugis.
Nescio quod stomachi uitium secretius esse
suspicor: ut quid enim,
Baetice,
saprophagis? 10
78
Minxisti currente semel, Pauline, carina.
Meiere vis iterum? Iam
Palinurus eris.
Uro-logisch
Jij zult van Palinurus weten,
wiens lijk men bij het strand opviste,
dat hij juist Palinurus heette
omdat hij wéér in 't water piste.
Ook jij, Paulinus, zult dus zeer
goed uit je doppen moeten kijken,
en vooral nú, nu je al een keer
van 't schip in zee hebt staan te zeiken.
Want Palinurus vond de dood,
ofschoon hij zich nog nooit vergist had,
nadat hij van Aeneas' boot
de tweede keer in zee gepist had.
Vert. Frans van
Dooren.
79
Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes:
hunc ego, cum futuit, non
puto perficere.
Sertorius maakt niets af, begint alles:
wanneer hij neukt denk ik niet dat hij klaar komt.
Vert. Kox Kollum.
Eindeloos begin
Sertorius verzint
van alles bij elkaar,
maar wat hij ook begint,
hij maakt er niets van waar,
en zelfs als hij bemint
en 't ogenblik is daar
maakt hij bij 't liefste kind
geen sodemieter klaar.
Vert. Frans van
Dooren.
80
De nullo quereris, nulli maledicis, Apici:
rumor ait linguae te tamen
esse malae.
81
Quid cum femineo tibi, Baetice galle, barathro?
Haec debet medios lambere
lingua uiros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
si tibi tam gratus, Baetice,
cunnus erat?
Castrandum caput est: nam sis licet inguine
gallus, 5
sacra tamen Cybeles decipis:
ore uir es.
82
Conuiua quisquis Zoili potest esse,
Summemmianas cenet inter uxores
curtaque Ledae sobrius bibat testa:
hoc esse leuius puriusque contendo.
Iacet occupato galbinatus in
lecto 5
cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
effultus ostro Sericisque puluillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
et aestuanti tenue uentilat
frigus 10
supina prasino concubina flabello,
fugatque muscas myrtea puer uirga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
manumque doctam spargit omnibus membris;
digiti crepantis signa nouit
eunuchus 15
et delicatae sciscitator urinae
domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
inter catellas anserum exta lambentis
partitur apri glandulas
palaestritis 20
et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
uel cocta fumis musta Massilitanis,
Opimianum morionibus nectar
crystallinisque murrinisque
propinat; 25
et Cosmianis ipse fusus ampullis
non erubescit murice aureo nobis
diuidere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
non accubamus et silentium
rhonchis 30
praestare iussi nutibus propinamus.
Hoc Malchionis patimur inprobi fastus,
nec uindicari, Rufe, possumus: fellat.
83
Vt faciam breuiora mones epigrammata, Corde.
"Fac mihi quod Chione": non
potui breuius.
84
Quid narrat tua moecha? Non puellam
dixi, Gongylion. Quid ergo? Linguam.
85
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
Non hac peccatum est parte,
marite, tibi.
Stulte, quid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor,
cum sit salva tui mentula
Deiphobi.
Wie heeft jou geleerd een echtbreker de neus af te
snijden?
Niet met dat lichaamsdeel ben je benadeeld, man.
Sukkel, wat heb je gedaan? Jouw vrouw is niets kwijt,
nu de pik van jouw Deiphobus nog heel is.
Vert. Kox Kollum.
Misser
Jij hebt de minnaar van je vrouw
met één houw van zijn neus beroofd.
Maar heeft die man zich tegen jou
dan soms misdragen met zijn hoofd?
O dwaas, wat heb je nou gedaan?
Dacht jij je eega zo te treffen?
O jee, dan is 't wél misgegaan:
's mans penis kan zich nog verheffen!
Vert. Frans van
Dooren.
86
Ne legeres partem lasciui, casta, libelli,
praedixi et monui: tu tamen,
ecce, legis.
Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum, ‹
non sunt haec mimis
inprobiora, ‹ lege.
87
Narrat te rumor, Chione, numquam esse fututam
atque nihil cunno purius
esse tuo.
Tecta tamen non hac, qua debes, parte lauaris:
si pudor est, transfer
subligar in faciem.
88
Sunt gemini fratres, diuersa sed inguina lingunt:
dicite, dissimiles sunt
magis an similes?
89
Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
nam faciem durum, Phoebe,
cacantis habes.
90
Volt, non uolt dare Galla mihi; nec dicere possum,
quod uolt et non uolt, quid
sibi Galla uelit.
91
Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
semiviro Cybeles cum grege
iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
insignis forma nequitiaque
puer.
Hoc steriles sensere viri: qua parte
cubaret 5
quaerunt. Sed tacitos sensit
et ille dolos:
mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
continuo ferrum noxia turba
rapit
exciduntque senem spondae qui parte iacebat;
namque puer pluteo vindice
tutus
erat. 10
Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
at nunc pro cervo mentula
subposita est.
Het offer
Teruggaand naar zijn vaderland
sloot een ontslagen veteraan
zich onderweg bij een ontmand
stel priesters van Cybele aan.
Hij had een aardig slaafje bij zich,
Achillas, die zijn heer ontsnapt was,
een pittig ventje dat niet weinig
in wulpsheid en genot doortrapt was.
Toen die steriele troep dat zag,
begonnen ze hem meteen te vragen
aan welke kant van 't bed hij lag,
maar hij doorzag hun hinderlagen.
Hij loog hun voor en werd geloofd,
en na de wijn ging ieder slapen,
maar amper was het vuur gedoofd
of allen grepen naar een wapen
en ze castreerden de soldaat,
die rustig slapend aan de rand lag,
en niet zijn lieve kameraad,
die veilig aan de andere kant lag.
Eertijds in 't Griekse Aulis werd
een hinde voor een maagd geslacht,
terwijl men hier een vluchtend hert
een levend lid ten offer bracht.
Vert. Frans van
Dooren.
92
Vt patiar moechum rogat uxor, Galle, sed unum.
Huic ego non oculos eruo,
Galle, duos?
93
Cum tibi trecenti consules, Vetustilla,
et tres capilli quattuorque sint dentes,
pectus cicadae, crus colorque formicae;
rugosiorem cum geras stola frontem
et araneorum cassibus pares
mammas; 5
cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta,
meliusque ranae garriant Rauennates,
et Atrianus dulcius culix cantet,
uideasque quantum noctuae uident
mane, 10
et illud oleas quod uiri capellarum,
et anatis habeas orthopygium macrae,
senemque Cynicum uincat osseus cunnus;
cum te lucerna balneator extincta
admittat inter bustuarias
moechas; 15
cum bruma mensem sit tibi per Augustum
regelare nec te pestilentia possit:
audes ducentas nuptuire post mortes
uirumque demens cineribus tuis quaeris
prurire. Quid si Sattiae uelit
saxum? 20
Quis coniugem te, quis uocabit uxorem,
Philomelus auiam quam uocauerat nuper?
Quod si cadauer exiges tuum scalpi,
sternatur Acori de triclinio lectus,
halassionem qui tuum decet
solus, 25
tustorque taedas praeferat nouae nuptae:
intrare in istum sola fax potest cunnum.
94
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
Mauis, Rufe, cocum scindere
quam leporem.
95
Numquam dicis haue sed reddis, Naeuole, semper,
quod prior et coruus dicere
saepe solet.
Cur hoc expectas a me, rogo, Naeuole, dicas:
nam, puto, nec melior,
Naeuole, nec prior es.
Praemia laudato tribuit mihi Caesar
uterque 5
natorumque dedit iura
paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
non expectato dat mihi fama
rogo.
Est et in hoc aliquid: uidit me Roma tribunum
et sedeo qua te suscitat
Oceanus. 10
Quot mihi Caesareo facti sunt munere ciues,
nec famulos totidem suspicor
esse tibi.
Sed pedicaris, sed pulchre, Naeuole, ceues.
Iam iam tu prior es,
Naeuole, uincis: haue.
96
Lingis, non futuis meam puellam
et garris quasi moechus et fututor.
Si te prendero, Gargili, tacebis.
97
Ne legat hunc Chione, mando tibi, Rufe, libellum:
carmine laesa meo est,
laedere et illa potest.
98
Sit culus tibi quam macer, requiris?
Pedicare potes, Sabelle, culo.
Ongezond mager
Het achtereind waar jij mee zit,
dat is zo mager als een lat.
En wat je vriend doet met zijn lid,
kun jij, Sabellus, met je gat.
Vert. Frans van
Dooren.
99
Irasci nostro non debes, Cerdo, libello:
ars tua, non uita, est
carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
non liceat, licuit si
iugulare tibi?
100
Cursorem sexta tibi, Rufe, remisimus hora
carmina quem madidum nostra
tulisse reor:
imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
Non aliter mitti debuit iste
liber.
|