LXV.

Genitivus subiectivus en obiectivus in zinnen
Leesles


Zorg dat je de woorden van les 64 goed kent en de genitivus subiectivus en obiectivus echt begrijpt!

Oefening:
Vertaal de volgende zinnen:

1. Parentum amor liberorum maximus esse solet.
2. Miseret me illius viri, qui tam diu isto morbo vexatus est.
3. Spes praedae Gallos impulerat, ut ab Romanis ad Hannibalem deficerent.
4. Misericordia nostri tanta erat, ut horum omnium consensu culpa liberati simus.
5. Non metus deorum, non amor patriae, non reverentia legum illum pessimum virum a turpissimis sceleribus absterrere potuit.
6. Cum domum reditionis spes sublata esset, Cadmus orbem pererravit Phoebique oraculum de se consuluit.
7. Quanto acriora in Germanicum studia militum erant, tanto maius odium Tiberii.
8. Non ullus vir amantior aequi fuit quam Deucalion, non ulla femina deorum metuentior quam Pyrrha.
9. Desiderio uxoris liberorumque vires exsullis miseri languebant.
10. Orgetorix cupidus rerum novarum coniurationem nobilitatis fecit.
11. Sine ullo mortis metu nostri impetum in densissimos hostes fecerunt.
12. Dixit se non cura sui e proelio fugisse.
13. Postquam multi nostrorum necati sive vulnerati sunt, reliqui fuga salutem petiverunt.
14. Memoriam illius optimi viri numquam deponemus.
15. Feminae Gallorum manus ad Caesarem tendebant, ut misericordiam sui liberorumque moverent.

Kijk na: Klik hier.


Leesles

Vertaal (vergeet niet de aantekeningen te gebruiken):

De Solone et Croeso II

Per illas leges Solon Athenienses non solum aere alieno atque servitute liberavit, sed initium quoque fecit mutandi statum civitatis. Nam omnes cives in quatuuor classes distribuit ita, ut prima ditissimos, pauperrimos quarta haberet. Divitissimus quisque in bello equitatum praebebat, in pace autem summos honores et plura suffragia habebant. Pauperes militabant in classe remiges viliusque suffragium habebant. Habebant tamen suffragium quamvis vile; quod novum et inauditum fuit. Tum primo pauperrimorum quoque vox in ecclesia audiri potuit.
Sic Solon imperium quidem populare nondum instituit, sed fundamenta iecit, in quibus Clisthenes annis post octoginta novum aedificium structurus erat.
Postquam leges dedit, Solon iter decem annorum facere constituit, ut Athenienses sicut promiserant secundum has leges se absente vivere cogerentur. De Solonis peregrinationibus pauca admodum nobis nota sunt. In Aegypto quoque eum aliquamdiu mansisse constat, sed praeclara est narratio, quam nobis tradidit Herodotus de Solonis apud Croesum, Lydiae regem, commoratione.

Aantekeningen:
status civitatis : het burgerrecht
divitissimus quisque : juist de rijksten
militare ... remiges : als roeiers dienst doen
imperium ... populare : een democratisch bewind
annis post octoginta : tachtig jaar later
se absente : tijdens zijn afwezigheid

Kijk na: Klik hier.